|
Et videtur quod non.
1. Generatio enim est operatio vel opus naturae, sicut Damascenus
dicit; creatio vero est opus voluntatis, ut patet per Hilarium in
libro de Synod. sed voluntas et natura non sunt idem principium, sed
ex opposito dividuntur, ut patet II Phys. Ergo potentia generandi
et potentia creandi non sunt idem.
2. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus, ut habetur II de
anima. Sed generatio et creatio sunt actus multum differentes. Ergo
et potentia generandi et potentia creandi non sunt una potentia.
3. Praeterea, minor unitas est eorum quae in aliquo univocantur,
quam eorum quae habent idem esse. Sed potentia generandi et potentia
creandi in nullo univocantur; sicut nec generatio et creatio nec filius
et creatura. Ergo potentia generandi et potentia creandi non sunt idem
secundum esse.
4. Praeterea, inter ea quae sunt idem, non cadit ordo. Sed
potentia creandi est prior quam potentia generandi secundum
intellectum, sicut essentiale notionali. Ergo praedictae potentiae
non sunt idem.
1. Sed contra. In Deo non differt potentia et essentia. Sed una
tantum est divina essentia. Ergo et una tantum potentia. Non ergo
praedictae potentiae distinguuntur.
2. Praeterea, Deus non facit per plura quod potest facere per
unum. Sed per unam potentiam Deus potest generare et creare,
praecipue cum generatio filii sit ratio productionis creaturae;
secundum illam Augustini expositionem: dixit, et facta sunt; id
est, verbum genuit, in quo erat ut fierent. Ergo una tantum potentia
est generandi et creandi.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut supra, dictum est, ea quae de
potentia dicuntur in divinis, consideranda sunt ex ipsa essentia. In
divinis autem licet una relatio ab altera distinguatur realiter propter
oppositionem relationum, quae reales in Deo sunt; ipsa tamen relatio
non est aliud secundum rem quam ipsa essentia, sed solum ratione
differens: nam relatio ad essentiam oppositionem non habet. Et ideo
non est concedendum quod aliquid absolutum in divinis multiplicetur,
sicut quidam dicunt, quod in divinis est duplex esse, essentiale et
personale. Omne enim esse in divinis essentiale est, nec persona est
nisi per esse essentiae. In potentia vero, praeter id quod est ipsa
potentia, consideratur respectus quidam vel ordo ad id quod potentiae
subiacet. Si ergo potentia quae est respectu actus essentialis, sicut
potentia intelligendi vel creandi, comparetur ad potentiam quae est
respectu actus notionalis (cuiusmodi est potentia generandi) secundum
id quod est ipsa potentia, invenitur una et eadem potentia, sicut est
unum et idem esse naturae et personae. Sed tamen utrique potentiae
cointelligitur alius et alius respectus, secundum diversos actus ad
quos potentiae dicuntur. Sic ergo potentia generandi et creandi est
una et eadem potentia, si consideretur id quod est potentia; differunt
tamen secundum diversos respectus ad actus diversos.
Ad primum ergo dicendum, quod licet in creaturis differant natura et
propositum, in divinis tamen sunt idem secundum rem. Vel potest
dici, quod potentia creandi non nominat propositum sive voluntatem,
sed potentiam prout a voluntate imperatur. Potentia autem generandi,
secundum quod natura inclinat, agit. Hoc autem non facit diversitatem
potentiae, nam nihil prohibet aliquam potentiam ad aliquem actum
imperari a voluntate et ad alium inclinari a natura. Sicut intellectus
noster ad credendum inclinatur a voluntate, ad intelligendum prima
principia ducitur ex natura.
Ad secundum dicendum, quod quanto aliqua potentia est superior, tanto
ad plura se extendit, unde minus est distinguibilis per diversitatem
obiectorum; sicut imaginatio una potentia est respectu omnium
sensibilium, respectu quorum sensus proprii distinguuntur. Divina
autem potentia est summe elevata: unde differentia actuum in ipsa
potentia, quantum ad id quod est, diversitatem non inducit, sed
secundum unam potentiam Deus omnia potest.
Ad tertium dicendum, quod potentia generandi et potentia creandi
quantum ad ipsam (ut ita loquar) potentiae substantiam, non solum
univocantur, sed sunt unum. Sed quod analogice dicantur, hoc est ex
ordine actus.
Ad quartum dicendum, quod praedictae potentiae non ordinantur secundum
prius et posterius, nisi prout distinguuntur. Unde ordo earum non
attenditur nisi per respectum ad actus. Et ex hoc patet quod potentia
generandi est prior potentia creandi, sicut generatio creatione.
Quantum vero ad hoc quod ad essentiam comparantur, sunt idem, et non
est in eis ordo.
|
|