|
Et videtur quod propagetur cum semine.
1. Dicitur enim Gen. XLVI, 26: cunctae animae quae
ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore
illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. Sed nihil
egreditur de femore patris, nisi per seminis traductionem. Ergo anima
rationalis traducitur cum semine.
2. Sed diceretur, quod ponitur pars pro toto, id est anima pro
homine - sed contra, homo est quid compositum ex anima et corpore.
Si ergo totus homo ex femore patris egreditur, non solum corpus, sed
etiam anima cum semine traducetur, ut prius.
3. Praeterea, accidens traduci non potest nisi subiectum
traducatur, eo quod accidens de subiecto in subiectum non transeat.
Sed anima rationalis est subiectum peccati originalis. Cum ergo
peccatum originale traducatur a parente in prolem, videtur etiam quod
anima rationalis filii a parente traducatur.
4. Sed diceretur, quod peccatum originale, licet sit in anima sicut
in subiecto, est tamen in carne sicut in causa; unde per carnis
traductionem traducitur.- Sed contra, Rom. V, 12, dicitur:
peccatum per unum hominem in mundum intravit, et per peccatum mors: et
ita mors in omnes pertransit, in quo omnes peccaverunt. Glossa autem
exponit: in quo homine peccatore, vel in quo peccato. Non autem in
illo peccato omnes peccassent, nisi illud unum peccatum in omnes
traductum fuisset. Illud ergo unum peccatum quod in Adam fuit, in
omnes traducitur; et sic anima illius, quae peccati subiectum erat,
traducitur in omnes.
5. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Sed omne agens agit per
virtutem formae. Ergo illud quod agit agens, est forma. Sed
generans agens est. Ergo forma generati est per actionem generantis.
Cum ergo homo generet hominem, et anima rationali sit forma hominis;
videtur quod anima rationalis sit per generationem, et non per
creationem.
6. Praeterea, secundum philosophum in II Phys., causa efficiens
in suo effectu incidit in idem specie. Sed homo sortitur speciem per
animam rationalem. Ergo videtur quod id quod facit generans in
genito, sit anima rationalis.
7. Praeterea, filii similantur parentibus propter hoc quod a
parentibus propagantur. Similantur autem parentibus filii, non solum
quantum ad dispositiones corporales, sed etiam quantum ad dispositiones
animae. Ergo sicut corpora a corporibus, ita animae ab animabus
traducuntur.
8. Praeterea, Moyses dicit, Levit. XVII, 11: anima
carnis in sanguine est. Sed sanguis cum semine traducitur: praecipue
cum sperma non sit nisi sanguis decoctus. Ergo et anima cum semine
traducitur.
9. Praeterea, embrio antequam anima rationali perficiatur, habet
aliquam operationem animae; quia augetur et nutritur et sentit. Sed
operatio animae non est sine vita. Ergo vivit. Vitae vero corporis
principium est anima. Ergo habet animam. Sed non potest dici quod
adveniat ei alia anima; quia tunc in uno corpore essent duae animae.
Ergo ipsa anima quae prius erat in semine propagata, est anima
rationalis.
10. Praeterea, diversae animae secundum speciem, constituunt
diversas animas secundum speciem. Si ergo in semine ante ipsam animam
rationalem erat anima quae non erat rationalis, erat ibi animal
secundum speciem diversum ab homine; et sic ex illo non poterit homo
fieri; quia diversae species animalis non transeunt in invicem.
11. Sed dices, quod huiusmodi operationes animae non conveniunt
embrioni per animam, sed per aliquam virtutem animae, quae dicitur
virtus formativa.- Sed contra, virtus supra substantiam radicatur;
unde ponitur media inter substantiam et operationem, ut habetur a
Dionysio. Si ergo est ibi virtus animae, erit ibi animae
substantia.
12. Praeterea, philosophus dicit in XVI de animalibus, quod
embrio prius vivit quam animal, et prius animal quam homo. Sed omne
animal habet animam. Ergo prius est ibi aliqua anima quam sit ibi
anima rationalis per quam homo est homo.
13. Praeterea, secundum philosophum, anima est actus viventis
corporis in quantum huiusmodi. Sed si embrio vivit, et operationem
vitae exercet per huiusmodi virtutem formativam, ipsa virtus erit actus
eius in quantum est vivens. Ergo erit anima.
14. Praeterea, ut dicitur in I de anima, vivere inest omnibus
viventibus per animam vegetabilem. Sed manifestum est embrionem vivere
ante infusionem animae rationalis, cum in eo operationes vitae
inveniantur. Ergo est ibi anima vegetabilis antequam sit anima
rationalis.
15. Praeterea, in II de anima, improbat philosophus quod augeri
non est actus ignis sicut principalis agentis, sed magis animae
vegetabilis. Sed embrio ante adventum animae rationalis augetur.
Ergo habet animam vegetabilem.
16. Praeterea, si non est ibi anima vegetabilis ante adventum
animae rationalis, sed virtus formativa; adveniente anima, illa
virtus suam operationem non habebit; cum operatio quam illa virtus
faciebat in embrione, sufficienter postmodum fiat in animali per
animam. Ergo erit ibi otiosa; quod videtur esse inconveniens, cum
nihil sit otiosum in natura.
17. Sed dices, quod illa virtus destruitur adveniente anima
rationali.- Sed contra, dispositiones non destruuntur adveniente
forma, sed manent, et quodammodo tenent formam in materia. Sed illa
virtus erat quaedam dispositio ad animam. Ergo adveniente anima, illa
virtus non destruitur.
18. Praeterea, ex actione illius virtutis pervenitur ad
introductionem animae. Si ergo anima adveniente illa virtus
destruitur, videtur quod aliquid agat ad sui destructionem; quod est
impossibile.
19. Praeterea, homo est homo per animam rationalem. Si ergo anima
non exit in esse per generationem, nec erit verum dicere quod homo
generetur; quod patet esse falsum.
20. Praeterea, corpus hominis exit in esse per actionem
generantis. Si ergo anima non exit in esse a generante, erit in
homine duplex esse; unum corporis, quod facit generans; et aliud
animae, quod non facit; et sic ex anima et corpore non fit unum
simpliciter, cum secundum esse differant.
21. Praeterea, impossibile est quod actio unius agentis terminetur
ad materiam, et alterius ad formam; alias ex forma et materia non
esset unum simpliciter, cum unum factum sit per unam actionem. Sed
actio naturae generantis terminatur ad corpus. Ergo et terminatur ad
animam, quae est forma eius.
22. Praeterea, secundum philosophum in libro XVI de animalibus,
principia quorum actiones non sunt sine corpore, cum corpore
producuntur. Sed actio animae rationalis non est sine corpore; maxime
enim intelligere esset sine corpore, quod patet esse falsum; non enim
est intelligere sine phantasmate, ut dicitur in I et III de anima;
phantasma autem non est sine corpore. Ergo anima rationalis cum
corpore traducitur.
23. Sed dicebat, quod anima rationalis indiget phantasmate
intelligendo quantum ad acquisitionem specierum intelligibilium, non
autem postquam eas iam acquisivit.- Sed contra, homo postquam
acquisivit scientiam, impeditur in actione intellectus laeso organo
phantasiae. Hoc autem non esset, si intellectus post acquisitionem
scientiae, phantasmatibus non indigeret. Indiget ergo eis non solum
in acquirendo scientiam, sed in utendo scientia acquisita.
24. Sed dices, quod impedimentum operationis intellectualis ex
laesione organi phantasiae provenit non ex hoc quod intellectus indigeat
phantasmatibus in utendo scientia acquisita, sed ex hoc quod imaginatio
et intellectus sunt in una essentia animae: unde per accidens,
imaginatione impedita, impeditur et intellectus.- Sed contra est
quod coniunctio potentiarum in una essentia animae est causa quare
quando una potentiarum intenditur in suo actu, alterius actus
remittitur; sicut quando aliquis attente videt, minus attente audit;
et est etiam causa quare una potentiarum cessante a suo actu, alia in
suo actu roboratur; unde caeci plerumque acutius audiunt. Non ergo
propter huiusmodi coniunctionem contingeret quod propter impedimentum
potentiae imaginativae impediretur actio intellectus, sed magis
roboraretur.
25. Praeterea, quicumque dat ultimum complementum operationi
alicui, ille maxime operanti cooperatur. Sed si omnes animae humanae
creantur a Deo, et ab ipso corporibus infunduntur, ipse dat ultimum
complementum generationi quae est ex adulterio. Ergo ipse cooperabitur
adulteris; quod videtur absurdum.
26. Praeterea, secundum philosophum, perfectum unumquodque est
quod potest sibi simile facere. Quanto ergo aliquid est perfectius,
tanto magis potest sibi simile facere. Sed animae rationales sunt
perfectiores materialibus formis elementorum, quae sibi similes formas
producunt. Ergo virtute animae rationalis poterit anima rationalis
produci per viam generationis.
27. Praeterea, anima rationalis constituta est inter Deum et res
corporales media; unde in libro de causis dicitur, quod est creata in
horizonte aeternitatis et temporis. Sed in Deo generatio invenitur,
similiter in rebus corporalibus. Ergo et anima, quae est media, per
generationem producitur.
28. Praeterea, philosophus in XVI de animalibus dicit, quod
spiritus qui exit cum spermate, est virtus principii animae et est res
divina; et tale dicitur intellectus; et ita videtur quod intellectus
propagetur cum semine.
29. Praeterea, in eodem Lib., philosophus dicit, quod in
generatione femina dat corpus, et anima est ex mare; et ita videtur
quod anima sit per seminis propagationem, et non per creationem.
1. Sed contra. Est quod dicitur Isai. LVII, vers. 16:
omnem flatum ego feci. Per flatum autem intelligitur anima. Ergo
videtur quod anima creetur a Deo.
2. Praeterea, in Psal. XXXII, 15, dicitur: qui finxit
singillatim corda eorum. Non ergo una anima propagatur ex alia, sed
omnes seorsum creantur a Deo.
Respondeo. Dicendum quod, circa hanc quaestionem antiquitus diversa
dicebantur a diversis. Quidam namque dicebant, animam filii ex
parentis anima propagari, sicut et corpus propagatur ex corpore. Alii
vero dicebant, omnes animas seorsum creari; sed ponebant a principio
eas extra corpora fuisse creatas simul, et post modum corporibus
seminatis coniungebantur, vel proprio motu voluntatis, secundum
quosdam, vel Deo mandante et faciente, secundum alios. Alii vero
dicebant, animas simul cum creantur, corporibus infundi. Quae quidem
opiniones, quamvis aliquo tempore sustinerentur, et quae earum esset
verior in dubium verteretur, ut patet ex Augustino, et in libris quos
scribit de origine animae; tamen primae duae postmodum iudicio
Ecclesiae sunt damnatae, et tertia approbata; unde dicitur in Lib.
de ecclesiasticis dogmatibus: animas hominum non esse ab initio inter
ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas credimus, sicut
Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut
Luciferiani et Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant.
Sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari, ac formato
iam corpore, animam creari et infundi. Diligenter autem consideranti
apparet rationabiliter illam opinionem esse damnatam quae ponebat animam
rationalem cum semine propagari, de qua nunc est quaestio. Et hoc
tribus rationibus potest videri ad praesens: prima est, quia
rationalis anima in hoc a ceteris formis differt, quod aliis formis non
competit esse in quo ipsae subsistant, sed quo eis res formatae
subsistant; anima vero rationalis sic habet esse ut in eo subsistens;
et hoc declarat diversus modus agendi. Cum enim agere non possit nisi
quod est, unumquodque hoc modo se habet ad operandum vel agendum,
quomodo se habet ad esse; unde, cum in operatione aliarum formarum
necesse sit communicare corpus, non autem in operatione rationalis
animae, quae est intelligere et velle; necesse est ipsi rationali
animae esse attribui quasi rei subsistenti, non autem aliis formis.
Et ex hoc est quod inter formas, sola rationalis anima a corpore
separatur. Ex hoc ergo patet quod anima rationalis exit in esse, non
sicut formae aliae, quibus proprie non convenit fieri, sed dicuntur
fieri facto quodam. Sed res quae fit, proprie et per se fit. Quod
autem fit, fit vel ex materia vel ex nihilo. Quod vero ex materia
fit, necesse est fieri ex materia contrarietati subiecta.
Generationes enim ex contrariis sunt, secundum philosophum: unde cum
anima vel omnino materiam non habeat, vel ad minus non habeat materiam
contrarietati subiectam, non potest fieri ex aliquo. Unde restat quod
exeat in esse per creationem, quasi ex nihilo facta. Ponere autem
quod per generationem corporis fiat, est ponere ipsam non esse
subsistentem, et per consequens cum corpore corrumpi. Secunda ratio
est, quia impossibile est actionem corporeae virtutis ad hoc elevari
quod virtutem penitus spiritualem et incorpoream causare possit; nihil
enim agit ultra suam speciem; immo agens oportet esse praestantius
patiente, secundum Augustinum. Generatio autem hominis fit per
virtutem generativam, quae organum habet corporale; virtus etiam quae
est in semine, non agit nisi mediante calore, ut dicitur in XVI de
animalibus; unde, cum anima rationalis sit forma penitus spiritualis,
non dependens a corpore nec communicans corpori in operatione, nullo
modo per generationem corporis potest propagari, nec produci in esse
per aliquam virtutem quae sit in semine. Tertia ratio est, quia omnis
forma quae exit in esse per generationem, vel per virtutem naturae,
educitur de potentia materiae, ut probatur in VII Metaph. Anima
vero rationalis non potest educi de potentia materiae. Formae enim
quarum operationes non sunt cum corpore, non possunt de materia
corporali educi. Unde relinquitur quod anima rationalis non propagetur
per virtutem generantis; et haec est ratio Aristotelis.
Ad primum ergo dicendum, quod in auctoritate inducta per synecdochem
ponitur pars pro toto, id est anima pro toto homine; et hoc ideo quia
anima est principalior pars hominis, et unumquodque totum videtur esse
id quod est principalius in eo; unde totus homo videtur esse anima vel
intellectus, secundum quod dicitur in IX Ethic., cap. IV.
Ad secundum dicendum, quod totus homo egreditur de femore generantis,
propter hoc quod virtus seminis de femore egredientis operatur ad
unionem corporis et animae, disponendo materiam ultima dispositione,
quae est necessitans ad formam; ex qua unione homo habet quod sit
homo; non autem ita quod quaelibet pars hominis per virtutem seminis
causetur.
Ad tertium dicendum, quod peccatum originale dicitur peccatum totius
naturae, sicut peccatum actuale dicitur peccatum personale; unde quae
est comparatio peccati actualis ad unam personam singularem, eadem est
comparatio peccati originalis ad totam naturam humanam traditam a primo
parente, in quo fuit peccati initium et per cuius voluntatem in omnibus
originale peccatum quasi voluntarium reputatur. Sic ergo originale
peccatum est in anima in quantum pertinet ad humanam naturam. Humana
autem natura traducitur a parente in filium per traductionem carnis,
cui postmodum anima infunditur; et ex hoc infectionem incurrit quod fit
cum carne traducta una natura. Si enim non uniretur ei ad
constituendam naturam, sicut Angelus unitur corpori assumpto,
infectionem non reciperet.
Ad quartum dicendum, quod sicut in natura Adae erat natura omnium
nostrum originaliter; ita et peccatum originale, quod in nobis est,
erat in illo peccato originali originaliter. Nam peccatum originale,
ut dictum est, per se recipit natura, anima vero ex consequenti.
Ad quintum dicendum, quod homo generans generat sibi simile in specie
per virtutem formae suae, scilicet animae rationalis; non quod ipsa
sit immediatum principium in generatione humana agens, sed quia vis
generativa, et ea quae in semine agunt, non disponerent materiam, ut
fieret corpus perfectibile anima rationali, nisi quatenus agerent ut
instrumenta quaedam rationalis animae. Et tamen ista actio non potest
pertingere ad factionem animae rationalis, rationibus praedictis.
Ad sextum dicendum, quod generans generat sibi simile in specie, in
quantum generatum per actionem generantis producitur ad participandum
speciem eius; quod quidem fit per hoc quod generatum consequitur formam
similem generanti. Si ergo forma illa non sit subsistens, sed esse
suum sit solum in hoc quod uniatur ei cuius est forma; oportebit quod
generans sit causa ipsius formae, sicut accidit in omnibus formis
materialibus. Si autem sit talis forma quae subsistentiam habeat, et
non dependeat esse suum totaliter ex unione ad materiam, sicut est in
anima rationali; tunc sufficit quod generans sit causa unionis talis
formae ad materiam per hoc quod disponit materiam ad formam; nec
oportet quod sit causa ipsius formae.
Ad septimum dicendum, quod ipsam dispositionem corporis sequitur
dispositio animae rationalis; tum quia anima rationalis accipit a
corpore; tum quia secundum diversitatem materiae diversificantur et
formae. Et ex hoc est quod filii similantur parentibus etiam in his
quae pertinent ad animam, non propter hoc quod anima ex anima
traducatur.
Ad octavum dicendum, quod quia anima est proprie actus corporis
viventis, vivere autem est per calidum et humidum, quae in animali per
sanguinem conservantur; ideo dicitur quod anima est in sanguine, ad
designandum propriam dispositionem corporis, in quantum est materia
perfecta per animam.
Ad nonum dicendum, quod circa embrionis vitam sunt aliqui diversimode
opinati. Quidam namque assimilaverunt in generatione humana progressum
animae rationalis progressui corporis humani, dicentes, quod sicut
corpus humanum in semine est virtualiter, non tamen habens actu humani
corporis perfectionem, quae in distinctione organorum consistit, sed
paulatim per virtutem seminis ad perfectionem huiusmodi pervenitur; ita
in principio generationis est ibi anima, virtute quadam habens omnem
perfectionem quae postea apparet in homine completo, non tamen eam
habens actu, cum non appareant animae actiones, sed processu temporis
paulatim eam acquirit; ita quod primo apparent in ea actiones animae
vegetabilis, et postmodum animae sensibilis, et tandem animae
rationalis. Et hanc opinionem tangit Gregorius Nyssenus in Lib.
quem fecit de homine. Sed haec opinio non potest stare, quia aut
intelligit quod ipsa anima secundum speciem suam existat a principio in
semine, nondum habens perfectas operationes propter organorum
defectum, aut intelligit quod in semine a principio sit aliqua virtus
vel forma, quae nondum habet speciem animae; sicut nec semen habet
speciem humani corporis, sed paulatim producitur per actionem naturae
ad hoc quod ipsa eadem sit anima primo quidem vegetabilis, secundo
sensibilis et deinde rationalis. Prima autem pars huius divisionis
destruitur: primo quidem per auctoritatem philosophi. Dicitur enim in
II de anima, quod potentia vitae quae est in corpore physico
organico, cuius actus est anima, non est abiiciens animam, sicut
semen et fructus; ex quo datur intelligi, quod semen est ita in
potentia ad animam quod anima caret. Secundo, quia cum semen nondum
sit ultima assimilatione membris assimilatum (sic enim eius resolutio
esset corruptio quaedam) sed sit superfluitas ultimae digestionis, ut
dicitur in XV de animalibus, nondum fuit in corpore generantis
existens anima perfectum; unde non potest esse quod in principio suae
decisionis sit in eo anima. Tertio, quia dato quod cum eo decideretur
anima, non tamen potest hoc dici de anima rationali; quae cum non sit
actus alicuius partis corporis, non potest deciso corpore decidi.
Secundam etiam partem divisionis praedictae patet esse falsam. Cum
enim forma substantialis non continue vel successive in actum
producatur, sed in istanti (alias oporteret esse motum in genere
substantiae, sicut est in genere qualitatis) non potest esse quod illa
virtus quae est a principio in semine, successive proficiat ad diversos
gradus animae. Non enim forma ignis in aere hoc modo inducitur ut
continuo procedat de imperfecto ad perfectum; cum nulla forma
substantialis suscipiat magis et minus; sed solum materia per
alterationem praecedentem variatur, ut sit magis et minus disposita ad
formam. Forma vero non incipit esse in materia nisi in ultimo instanti
alterationis. Alii vero dicunt, quod in semine primo est anima
vegetabilis, et post modum ea manente, inducitur anima sensibilis ex
virtute generantis, et ultimo inducitur anima rationalis per
creationem, ita quod ponunt in homine esse tres animas per essentiam
differentes. Sed contra hoc est quod dicitur: neque duas animas
dicimus esse in uno homine sicut et Iacobus et alii Syrorum scribunt,
unam animalem qua animatur corpus et immixta sit sanguini, et alteram
spiritualem quae rationem ministret. Et iterum impossibile est unius
et eiusdem rei esse plures formas substantiales: nam cum forma
substantialis faciat esse non solum secundum quid, sed simpliciter, et
constituat hoc aliquid in genere substantiae, si prima forma hoc
facit, secunda adveniens, inveniens subiectum iam in esse substantiali
constitutum, accidentaliter ei adveniet; et sic sequeretur quod anima
sensibilis et rationalis in homine corpori accidentaliter uniantur.
Nec potest dici quod anima vegetabilis quae in planta est forma
substantialis, in homine non sit forma substantialis, sed dispositio
ad formam: quia quod est de genere substantiae nullius accidens esse
potest, ut dicitur in I Physic. Unde alii dicunt, quod anima
vegetabilis est in potentia ad animam sensibilem et sensibilis est actus
eius; unde anima vegetabilis quae primo est in semine, per actionem
naturae perducitur ad complementum animae sensibilis; et ulterius anima
rationalis est actus et complementum animae sensibilis; unde anima
sensibilis perducitur ad suum complementum, scilicet ad animam
rationalem, non per actionem generantis sed per actum creantis; et sic
dicunt quod ipsa rationalis anima in homine partim est ab intrinseco,
scilicet quantum ad naturam intellectualem; et partim ab extrinseco,
quantum ad naturam vegetabilem et sensibilem. Sed hoc nullo modo
potest stare: quia vel hoc ita intelligitur quod natura intellectualis
sit alia anima a vegetabili et sensibili, et sic redit in idem cum
secunda opinione: vel intelligitur ita quod ex istis tribus naturis
constituatur substantia animae in qua natura intellectualis erit ut
formale, et natura sensibilis et vegetabilis erit ut materiale. Ex
quo sequitur quod cum natura sensibilis et vegetabilis sint
corruptibiles, utpote de materia eductae, substantia animae humanae
non possit esse perpetua. Sequitur idem etiam inconveniens quod
inductum est contra primam, scilicet quod forma substantialis
successive educatur in actum. Alii vero dicunt, quod embrio non habet
animam, quousque perficiatur anima rationali: operationes autem vitae
quae in eo apparent sunt ex anima matris. Sed hoc non potest esse:
nam in hoc viventia a non viventibus differunt, quia viventia movent se
ipsa secundum operationes vitae, quod de non viventibus dici non
potest; unde non potest esse quod nutriri et augeri, quae sunt
propriae operationes viventis, sint in embrione a principio
extrinseco, scilicet ab anima matris. Et praeterea virtus nutritiva
matris assimilaret cibum corpori matris, et non corpori embrionis; cum
nutritiva deserviat individuo sicut generativa speciei. Et iterum
sentire non posset esse in embrione ex anima matris. Et ideo alii
dicunt, quod in embrione non est anima ante infusionem animae
rationalis, sed est ibi vis formativa, quae huiusmodi operationes
vitae in embrione exercet. Sed hoc etiam esse non potest: quia cum
appareant esse in embrione ante ultimum complementum, diversae
operationes vitae, non possunt esse ab una virtute: unde oportet quod
sit ibi anima habens diversas virtutes. Et ideo aliter est dicendum,
quod in semine a principio suae decisionis non est anima, sed virtus
animae; quae fundatur in spiritu qui in semine continetur quod de
natura sui spumosum est, et consequens corporalis spiritus
contentivum. Ista autem virtus agit disponendo materiam, et formando
ad susceptionem animae. Et sciendum quod aliter est in generatione
hominis vel animalis, et aliter in generatione aeris vel aquae. Nam
generatio aeris est simplex, cum in tota generatione aeris non
appareant nisi duae formae substantiales, una quae abiicitur et alia
quae inducitur, quod totum fit simul in uno instanti: unde ante
introductionem formae aeris semper manet ibi forma aquae; nec sunt ibi
dispositiones ad formam aeris. In generatione autem animalis apparent
diversae formae substantiales, cum primo appareat sperma, et postea
sanguis, et sic deinceps quousque sit forma hominis vel animalis. Et
sic oportet quod huiusmodi generatio non sit simplex, sed continens in
se plures generationes et corruptiones. Non enim potest esse quod una
et eadem forma substantialis gradatim educatur in actum, ut ostensum
est. Sic ergo per virtutem formativam, quae a principio est in
semine, abiecta forma spermatis, inducitur alia forma; qua abiecta,
iterum inducatur alia: et sic primo inducatur anima vegetabilis;
deinde ea abiecta, inducatur anima sensibilis et vegetabilis simul;
qua abiecta, inducatur non per virtutem praedictam sed a creante,
anima quae simul est rationalis sensibilis et vegetabilis. Et sic
dicendum est secundum hanc opinionem quod embrio antequam habeat animam
rationalem, vivit et habet animam, qua abiecta, inducitur anima
rationalis. Et sic non sequitur duas animas esse in eodem corpore,
nec animam rationalem traduci cum semine.
Ad decimum dicendum, quod embrio antequam habeat animam rationalem non
est ens perfectum, sed in via ad perfectionem; unde non est in genere
vel specie nisi per reductionem sicut incompletum reducitur ad genus vel
speciem completi.
Ad undecimum dicendum, quod in semine a principio quamvis non sit
anima, est tamen ibi virtus animae, ut dictum est, quae quidem virtus
fundatur in spiritu qui in spermate continetur, et dicitur virtus
animae quia est ab anima generantis.
Ad duodecimum dicendum, quod embrio ante animam rationalem vivit et
animam habet, ut dictum est, unde hoc argumentum concedimus.
Et similiter ad decimumtertium, decimumquartum et decimumquintum.
Ad decimumsextum dicendum, quod virtus formativa quae in principio est
in semine, manet adveniente etiam anima rationali; sicut et spiritus
in quos fere tota substantia spermatis convertitur manent. Et illa
quae prius fuit formativa corporis fit postmodum corporis regitiva.
Sicut etiam calor qui fuit dispositio ad formam ignis manet forma ignis
adveniente, ut instrumentum formae in agendo.
Et per hoc patet solutio ad decimumseptimum et decimumoctavum.
Ad decimumnonum dicendum, quod licet anima rationalis non sit a
generante, unio tamen corporis ad eam, est quodammodo a generante, ut
dictum est. Et ideo homo dicitur generari.
Ad vicesimum dicendum, quod pro tanto in homine non est duplex esse,
quia non est sic intelligendum corpus esse a generante et animam a
creante, quasi corpori acquiratur esse separatum a generante, et
separatim animae a creante; sed quia creans dat esse animae in
corpore, et generans disponit corpus ad hoc quod huius esse sit
particeps per animam sibi unitam.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod duo agentia omnino disparata non
possunt hoc modo se habere quod actio unius terminetur ad materiam, et
alterius ad formam; hoc tamen contingit in duobus agentibus ordinatis,
quorum unum est instrumentum alterius. Actio enim principalis agentis
se extendit quandoque ad aliquid ad quod non potest se extendere actio
instrumenti. Natura autem est sicut instrumentum quoddam divinae
virtutis ut supra, ostensum est. Unde non est inconveniens, si
virtus divina sola faciat animam rationalem, actione naturae se
extendente solum ad disponendum corpus.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod intellectus in corpore existens
non indiget aliquo corporali ad intelligendum, quod simul cum
intellectu sit principium intellectualis operationis, sicut accidit in
visu: nam principium visionis non est visus tantum, sed oculus
constans ex visu et pupilla. Indiget autem corpore tamquam obiecto,
sicut visus indiget pariete in quo est color: nam phantasmata
comparantur ad intellectum ut colores ad visum, sicut dicitur in III
de anima. Et ex hoc est quod intellectus impeditur in intelligendo,
laeso organo phantasiae: quia quamdiu est in corpore indiget
phantasmatibus non solum quasi accipiens a phantasmatibus dum acquirit
scientiam, sed etiam comparans species intelligibiles phantasmatibus
dum utitur scientia acquisita. Et propter hoc exempla in scientiis
sunt necessaria.
Et per hoc patet responsio ad vicesimumtertium et vicesimumquartum.
Ad vicesimumquintum dicendum, quod illa ratio est Apollinaris, ut
Gregorius Nyssenus dicit. Decipiebatur autem in hoc quod non
distinguebat operationem naturae, quae est generatio prolis, cui Deus
dat complementum, ab operatione voluntaria adulterii in qua peccatum
consistit.
Ad vicesimumsextum dicendum, quod anima, cum sit perfectior formis
materialibus, posset sibi similem producere si anima rationalis posset
produci aliter quam per creationem, quod esse non potest; et hoc
provenit ex eius perfectione, ut ex praedictis potest patere.
Ad vicesimumseptimum dicendum, quod in solo Deo potest esse una
natura in pluribus suppositis; et ideo ibi solummodo potest esse
generatio sine imperfectione mutationis et divisionis; unde nobiliores
creaturae, quae sunt indivisibiles nec substantialiter transmutantur,
sicut anima rationalis et Angelus, non generantur; sed inferiores
creaturae, quae sunt divisibiles et corruptibiles.
Ad vicesimumoctavum dicendum, quod virtus illa quae est in semine, a
philosopho vocatur intellectus, ut dicit Commentator, propter quamdam
similitudinem: quia sicut intellectus operatur absque organo, ita et
illa virtus.
Ad vicesimumnonum dicendum, quod verbum illud philosophi est
intelligendum de anima sensibili, non de rationali.
|
|