|
Et videtur quod sit creata extra corpus.
1. Eorum enim quae sunt idem secundum speciem, est idem modus
prodeundi in esse. Sed animae nostrae sunt eiusdem speciei cum anima
Adae. Anima autem Adae fuit extra corpus cum Angelis creata, ut
Augustinus dicit. Ergo et aliae animae humanae extra corpus
creantur.
2. Praeterea, omne totum imperfectum est cui deest aliqua pars quae
ad eius perfectionem pertinet. Sed animae rationales magis pertinent
ad perfectionem universi quam etiam substantiae corporales, cum
substantia intellectualis sit nobilior corporali substantia. Si ergo
animae rationales a principio non fuerunt omnes creatae, sed quotidie
creantur cum corpora generantur; sequitur quod universum sit
imperfectum ex eo quod desunt sibi nobilissimae partes eius. Hoc
videtur esse inconveniens. Ergo animae rationales sunt a principio
extra corpora creatae.
3. Praeterea, theatralibus ludis videtur esse simile, quod tunc
universum destruatur, quando ad ultimam perfectionem devenerit. Sed
mundus tunc finietur quando hominum generatio cessabit, et tunc
completissima universi perfectio erit, si animae simul creantur cum
corpora generantur. Ergo secundum hoc divina gubernatio, quae mundum
regit, erit similis ludo; quod videtur esse absurdum.
4. Sed dices, quod nihil prohibet perfectioni universi deesse
aliquid secundum numerum, cum tamen quantum ad omnes eius species sit
completum.- Sed contra, species rerum ex hoc quod, quantum in ipsis
est, perpetuitatem quamdam habent, pertinent ad essentialem
perfectionem universi, utpote per se intentae ab universi auctore.
Individua vero, quae non habent esse perpetuum, pertinent ad quamdam
accidentalem universi perfectionem, utpote non propter se intenta, sed
propter speciei conservationem. Animae autem rationales non solum
secundum speciem, sed etiam secundum singula individua perpetuitatem
habent. Ergo si a principio omnes animae rationales defuerunt; ita
fuit universum imperfectum, ac si aliquae species universi defuissent.
5. Praeterea, Macrobius super somnium Scipionis, duas portas in
caelo posuit: unam deorum, et aliam animarum, in cancro scilicet, et
Capricorno; per quarum alteram animae ad corpus descendebant. Sed
hoc non esset, nisi animae extra corpus in caelo crearentur. Ergo
animae extra corpora creatae sunt.
6. Praeterea, causa efficiens praecedit tempore suum effectum. Sed
anima est causa efficiens corporis, ut dicitur in II de anima. Ergo
est ante corpus, et ita non creatur in corpore.
7. Praeterea, in libro de spiritu et anima, dicitur, quod anima
antequam corpori uniatur, habet irascibilitatem et
concupiscibilitatem. Sed haec non possunt esse in anima antequam anima
sit. Ergo anima est antequam corpori uniatur, et ita non creatur in
corpore.
8. Praeterea, substantia animae rationalis tempore non mensuratur:
quia, ut dicitur in Lib. de causis, est supra tempus; nec iterum
mensuratur aeternitate, quia hoc solius Dei est. In Lib. etiam de
causis dicitur, quod anima est infra aeternitatem. Ergo mensuratur
aevo, sicut et Angeli: et ita eadem est mensura durationis Angeli et
animae. Cum ergo Angeli sint creati a principio mundi, videtur quod
etiam animae tunc sint creatae, et non in corporibus.
9. Praeterea, in aevo non est prius et posterius: alias a tempore
non differret, ut quibusdam videtur. Sed si Angeli ante animas
essent creati, vel una anima post aliam crearetur, esset in aevo prius
et posterius, cum mensura animae sit aevum, ut ostensum est. Ergo
oportet omnes animas simul creari cum Angelis.
10. Praeterea, unitas loci attestatur unitati naturae: unde et
diversorum corporum secundum naturam, diversa sunt loca. Sed Angeli
et animae conveniunt in natura, cum sint substantiae spirituales et
intellectuales. Ergo animae creatae sunt in caelo Empyreo, sicut
Angeli, et non in corporibus.
11. Praeterea, quanto aliqua substantia est subtilior, tanto ei
altior locus debetur; unde ignis locus altior est quam aeris vel
aquae. Sed anima est multo simplicior substantia quam aliquod corpus.
Ergo videtur quod sit creata supra omnia corpora, et non in corpore.
12. Praeterea, cuiuslibet rei ultima perfectio est secundum quod
est in proprio loco; cum non sit extra proprium locum nisi per
violentiam quamdam. Sed ultima perfectio animae est in caelesti
habitatione. Ergo ibi locus est congruens naturae eius; et ita
videtur quod ibi sit creata.
13. Praeterea, Genes. II, 2, dicitur: requievit Deus die
septimo ab universo opere quod patrarat. Ex quo intelligi datur quod
tunc Deus a novis creaturis creandis cessavit. Sed hoc non esset, si
nunc quotidie animae crearentur. Ergo animae non creantur in corpore,
sed creatae sunt a principio extra corpus.
14. Praeterea, opus creationis praecedit opus propagationis. Hoc
autem non esset, si simul animae crearentur dum corpora propagantur.
Ergo animae ante corpora sunt creatae.
15. Praeterea, Deus omnia secundum iustitiam operatur. Sed
secundum iustitiam non dantur diversa et inaequalia nisi in illis in
quibus aliqua inaequalitas meriti praeexistit. Cum ergo in nativitate
hominum circa animas multa inaequalitas attendatur: tum ex hoc quod
quaedam uniuntur corporibus ad operationes animae aptis, quaedam vero
ineptis; tum ex hoc quod quidam ex infidelibus nascuntur alii vero ex
fidelibus, qui per sacramentorum susceptionem salvantur; videtur quod
inaequalitas meriti in animabus praecesserit: et sic videtur quod
animae fuerint ante corpora.
16. Praeterea, ea quorum una est inceptio, videtur quod secundum
esse dependeant ad invicem. Sed anima secundum esse suum non dependet
a corpore, quod patet ex hoc quod corrupto corpore manet. Ergo nec
anima simul incipit cum corpore.
17. Praeterea, ea quorum unum impedit alterum, non naturaliter
uniuntur. Sed anima impeditur a sua operatione a corpore: corpus enim
quod corrumpitur, aggravat animam, ut dicitur Sapient. cap. IX,
15. Ergo anima non naturaliter unitur corpori; et ita videtur quod
prius fuerit corpori non unita quam uniretur.
1. Sed contra. Est quod dicitur in libro de Ecclesiast.
dogmatibus, quod animae ab initio inter ceteras intellectuales
creaturas non simul creantur.
2. Praeterea, Gregorius Nyssenus dicit, quod assertio utriusque
opinionis vituperatione non caret: et eorum qui prius vivere animas in
suo quodam statu atque ordine fabulantur, et eorum qui eas post corpora
creatas existimant.
3. Praeterea, Hieronymus dicit in symbolo fidei, quem composuit:
eorum condemnamus errorem qui dicunt animas ante peccasse, vel in
caelis conversatas fuisse, quam in corpora immitterentur.
4. Praeterea, proprius actus fit in propria materia. Sed anima est
proprius actus corporis. Ergo in corpore anima creatur.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra dictum est, quorumdam opinio
fuit, quod animae omnes simul creatae fuerunt extra corpus. Cuius
quidem opinionis falsitas potest ad praesens quatuor rationibus
ostendi: quarum prima est, quod res creatae sunt a Deo in sua
perfectione naturali. Perfectum enim naturaliter praecedit
imperfectum, secundum philosophum. Et Boetius dicit, quod, natura
a perfectis sumit exordium. Anima autem non habet perfectionem suae
naturae extra corpus, cum non sit per se ipsam species completa
alicuius naturae, sed sit pars humanae naturae: alias oporteret quod
ex anima et corpore non fieret unum nisi per accidens. Unde non fuit
anima humana extra corpus creata. Quicumque autem posuerunt animas
extra corpora fuisse antequam corporibus unirentur, aestimaverunt eas
esse naturas perfectas, et quod naturalis perfectio animae non est esse
in hoc quod anima corpori uniretur, sed uniretur ei accidentaliter,
sicut homo indumento: sicut Plato dicebat, quod homo non est ex anima
et corpore, sed est anima utens corpore. Et propter hoc omnes qui
posuerunt animas extra corpora creari, posuerunt transcorporationem
animarum; ut sic anima exuta a corpore uno, alteri corpori uniretur,
sicut homo exutus uno vestimento induit alterum. Secunda ratio est
Avicennae. Cum enim anima non sit composita ex materia et forma,
distinctio animarum ab invicem esse non posset nisi secundum formalem
differentiam, si solum secundum se ipsas distinguerentur. Formalis
autem differentia diversitatem speciei inducit. Diversitas autem
secundum numerum in eadem specie ex differentia materiali procedit:
quae quidem animae competere non potest secundum naturam ex qua fit,
sed secundum materiam in qua fit. Sic ergo solum ponere possumus
plures animas humanas eiusdem speciei, numero diversas esse, si a sui
principio corporibus uniantur, ut earum distinctio ex unione ad corpus
quodammodo proveniat, sicut a materiali principio, quamvis sicut ab
efficiente principio talis distinctio sit a Deo. Si vero extra
corpora animae humanae fuissent creatae oportuisset eas esse specie
differentes, sublato distinctionis materiali principio, sicut et omnes
substantiae separatae a philosophis ponuntur specie differentes.
Tertia ratio est, nam anima rationalis humana non differt secundum
substantiam a sensibili et vegetabili, sicut superius est ostensum;
vegetabilis autem et sensibilis animae origo non potest esse nisi in
corpore, cum sint actus quarumdam partium corporis; unde nec anima
rationalis potest nisi in corpore creari secundum naturae suae
convenientiam, tamen absque divinae praeiudicio potestatis. Quarta
ratio est, quia si anima rationalis extra corpus creata fuit, et ibi
habuit sui esse naturalis complementum, impossibile est convenientem
causam assignare unionis eius ad corpus. Non enim potest dici, quod
proprio motu se corporibus adiunxit, cum videamus quod deserere corpus
non subiaceat animae potestati; quod esset, si ex voluntate sua
corpori esset unita. Et praeterea si sunt creatae omnino separatae,
non potest dici quare unio corporis voluntatem separatae animae
illexisset. Nec iterum potest dici, quod post aliquos annorum
circuitus naturalis ei appetitus supervenerit corpori adhaerendi; et
quod ex operatione naturae huiusmodi unio sit causa. Nam ea quae certo
temporis spatio secundum naturam aguntur, ad motum caeli reducuntur
sicut ad causam, per quam temporum spatia mensurantur. Animas autem
separatas non est possibile caelestium corporum motibus subiacere.
Similiter non potest dici, quod a Deo sint corpori alligatae, si eas
prius absque corporibus creavisset. Si enim dicatur, quod ad earum
perfectionem hoc fecit, non fuisset ratio quare absque corporibus
crearentur. Si vero in earum poenam hoc factum est, ut corporibus
quasi quibusdam carceribus intruderentur, sicut Origenes dixit,
propter peccata commissa, sequeretur quod institutio naturarum ex
spiritualibus et corporalibus substantiis compositarum, esset per
accidens, et non ex prima Dei intentione: quod est contra id quod
legitur Genes. I, 31: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant
valde bona: ubi manifeste ostenditur bonitatem Dei et non malitiam
cuiuscumque creaturae fuisse causam bonorum operum condendorum.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus in Lib. super Gen. ad
Litt., et praecipue inquirendo de origine animae, loquitur magis
investigando quam asserendo, sicut ipsemet dicit.
Ad secundum dicendum, quod universum in sui principio fuit perfectum
quantum ad species, et non quantum ad omnia individua; vel quantum ad
causas rerum naturalium, ex quibus possunt postmodum alia propagari,
non quantum ad omnes effectus. Animae vero rationales quamvis non
fiant a causis naturalibus; tamen corpora, quibus divinitus
infunduntur sicut sibi connaturalibus, per operationem naturae fiunt.
Ad tertium dicendum, quod in ludo non quaeritur aliquid propter
ludum. Sed ex motu quo Deus creaturas corporales movet, quaeritur
aliquid propter ipsum motum, scilicet completus numerus electorum, quo
habito motus cessabit; licet non substantia mundi.
Ad quartum dicendum, quod multitudo animarum pertinet ad essentialem
perfectionem universi ultimam, sed non primam, cum tota corporum mundi
transmutatio ordinetur quodammodo ad animarum multiplicationem; ad quam
requiritur corporum multiplicatio, ut ostensum est, in corp.
Ad quintum dicendum, quod Platonici ponebant naturam animarum per se
esse completam, et accidentaliter corporibus uniri: unde etiam
ponebant transitum animarum de corpore ad corpus. Ad quod ponendum
praecipue inducebantur per hoc quod ponebant humanas animas immortales,
et generationem numquam deficere. Unde ad infinitatem animarum
removendam, ponebant fieri quemdam circulum, ut animae prius exeuntes
iterato unirentur. Et secundum hanc opinionem, quae erronea est,
Macrobius loquitur: unde eius auctoritas in hac parte non est
recipienda.
Ad sextum dicendum, quod philosophus non dicit animam, efficientem
esse causam corporis, sed causam unde est principium motus, in quantum
est principium motus localis in corpore, et augmenti et aliorum
huiusmodi, ut ipsemet exponit ibidem.
Ad septimum dicendum, quod in auctoritate illa intelligitur
irascibilitas et concupiscibilitas inesse animae prius quam corpori
uniretur, natura, non tempore: quia anima hoc non habet a corpore,
sed potius corpus ab anima.
Ad octavum dicendum, quod anima mensuratur tempore secundum esse quo
unitur corpori; quamvis prout consideratur ut substantia quaedam
spiritualis, mensuretur aevo. Non tamen oportet quod tunc inceperit
aevo mensurari quando et Angeli.
Ad nonum dicendum, quod licet aevum non habeat prius et posterius
quantum ad ea quae mensurat, nihil tamen prohibet quin unum altero
prius aevo participet.
Ad decimum dicendum, quod licet Angelus et anima conveniant in natura
intellectuali, differunt tamen in hoc quod Angelus est quaedam natura
in se completa, unde per se creari potuit; anima vero, cum
perfectionem suae naturae habeat in hoc quod corpori unitur, non debuit
in caelo, sed in corpore cuius est perfectio, creari.
Ad undecimum dicendum, quod anima licet sit secundum se simplicior
omni corpore, tamen est forma et perfectio corporis ex elementis
compositi, cuius locus est circa medium, cum quo simul oportet eam hic
creari.
Ad duodecimum dicendum, quod prima perfectio animae attenditur
secundum esse suum naturale: quae quidem perfectio consistit in unione
eius ad corpus; et ideo a principio debuit in loco corporis creari.
Ultima autem perfectio eius est in hoc quod communicat cum substantiis
aliis intellectualibus; et illa perfectio dabitur ei in caelo.
Ad decimumtertium dicendum, quod animae quae modo creantur, licet
sint novae creaturae secundum numerum, tamen sunt antiquae secundum
speciem suam: praecesserunt enim in operibus sex dierum in suo simili
secundum speciem, id est in animabus primorum parentum.
Ad decimumquartum dicendum, quod opus creationis quo naturae principia
instituuntur, oportet praecedere opus propagationis. Non autem tale
opus est animarum creatio.
Ad decimumquintum dicendum est, quod ad iustitiam pertinet reddere
debitum; unde contra iustitiam fit, si inaequalia aequalibus dantur,
quando debita redduntur, non autem quando gratis aliqua dantur: quod
convenit in creatione animarum. Vel potest dici, quod ista diversitas
non procedit ex diverso merito animarum, sed ex diversa dispositione
corporum; unde et Plato dicebat, quod formae infunduntur a Deo
secundum merita materiae.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet anima dependeat a corpore
quantum ad sui principium, ut in perfectione, suae naturae incipiat,
tamen quantum ad sui finem non dependet a corpore, quia acquiritur sibi
esse in corpore ut rei subsistenti: unde destructo corpore,
nihilominus manet in suo esse, licet non in completione suae naturae,
quam habet in unione ad corpus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod natura corporis non aggravat
animam, sed eius corruptio, ut ex ipsa auctoritate ostenditur.
|
|