|
Et videtur quod sic, hac ratione.
1. Eorum enim quae sunt eiusdem rationis, est idem modus prodeundi
in esse. Sed anima sensibilis et vegetabilis in homine sunt et in
brutis et in plantis eiusdem speciei vel rationis. In homine autem
sunt per creationem, cum sint eiusdem substantiae cum anima rationali,
quae est per creationem, ut ostensum est. Ergo etiam in brutis et in
plantis vegetabilis et sensibilis sunt per creationem.
2. Sed dices, quod anima sensibilis et vegetabilis est in plantis et
brutis ut forma et perfectio; in hominibus autem ut dispositio.- Sed
contra, quanto aliquid est nobilius, tanto nobiliori modo exit in
esse. Sed nobilius est esse formam et perfectionem quam esse
dispositionem. Si ergo anima sensibilis et vegetabilis in hominibus,
in quibus sunt ut dispositiones, exeunt in esse per creationem, qui
est nobilissimus modus prodeundi in esse cum nobilissimae creaturae hoc
modo esse incipiant; videtur quod multo magis in plantis et brutis sint
productae per creationem.
3. Praeterea, dicit philosophus: quod vere est, id est
substantia, nulli est accidens. Si ergo anima sensibilis et
vegetabilis sunt in brutis et in plantis ut formae substantiales, non
possunt esse in homine ut dispositiones accidentales.
4. Praeterea, ex virtute generantis producitur aliquid in esse in
rebus viventibus per virtutem quae est in semine. Sed in semine non
est anima sensibilis vel vegetabilis in actu. Cum ergo nihil agat nisi
secundum quod est in actu, videtur quod ex virtute seminis non possit
produci anima sensibilis vel vegetabilis; et ita nec per generationem,
sed per creationem.
5. Sed dices, quod virtus quae est in semine, licet non sit anima
sensibilis actu agit tamen in virtute animae sensibilis, quae erat in
patre, a quo semen deciditur.- Sed contra, quod agit in virtute
alterius, agit ut instrumentum illius. Instrumentum autem non movet
nisi motum; movens autem et motum oportet esse simul, ut probatur
VII Phys. Cum ergo virtus quae est in semine, non sit coniuncta
animae sensibili generantis, videtur quod non possit agere ut
instrumentum eius, nec in virtute illius.
6. Praeterea, instrumentum se habet ad principale agens sicut virtus
mota et imperata ad virtutem motivam et imperantem, quae est vis
appetitiva et motiva. Sed virtus mota imperata non movet, si
separetur a motiva imperante, ut patet in partibus animalis decisis.
Ergo nec virtus quae est in semine deciso potest operari in virtute
generantis.
7. Praeterea, quando effectus deficit a perfectione causae, non
potest se extendere in propriam causae actionem; diversitati enim
naturarum attestatur diversitas actionum. Sed virtus quae est in
semine, etsi sit effectus animae sensibilis generantis, tamen constat
quod deficit a perfectione ipsius. Ergo non potest in actionem quae
proprie competeret animae sensibili, scilicet producere animam sibi
similem in specie.
8. Praeterea, ad corruptionem subiecti sequitur corruptio formae et
virtutis. Sed sperma in processu generationis corrumpitur, et aliam
formam recipit, ut Avicenna dicit. Ergo virtus illa corrumpitur quae
erat in semine; non ergo per eam potest produci anima sensibilis in
esse.
9. Praeterea, natura inferior non agit nisi mediante calore et aliis
qualitatibus activis et passivis. Sed calor non potest producere
animam sensibilem in esse: quia nihil agit ultra suam speciem; nec
potest esse factum nobilius faciente. Ergo anima sensibilis vel
vegetabilis non potest educi in esse per aliquod agens naturale; et ita
est a creatione.
10. Praeterea, agens materiale non agit influendo, sed materiam
transmutando. Sed per transmutationem materiae non pervenitur nisi ad
formam accidentalem. Ergo per agens naturale non potest produci anima
sensibilis et vegetabilis, quae sunt formae substantiales.
11. Praeterea, anima sensibilis vel vegetabilis habent quamdam
quidditatem, quae quidditas est ab alio facta. Haec autem quidditas
non erat ante generationem, nisi quia materia poterat eam habere.
Ergo oportet quod producatur ab aliquo agente quod operetur non ex
materia; et huiusmodi est solus Deus creans.
12. Praeterea, animalia generata ex semine sunt nobiliora
animalibus ex putrefactione generatis, utpote perfectiora, et sibi
similium generativa. Sed in animalibus ex putrefactione generatis
animae sunt a creatione: non enim est dare aliquod agens simile in
specie a quo in esse producantur. Ergo videtur multo fortius quod
animae animalium ex semine generatorum sint a creatione.
13. Sed dices, quod per virtutem caelestis corporis producitur
anima sensibilis in animalibus ex putrefactione generatis, sicut et in
aliis per virtutem formativam in semine.- Sed contra, sicut dicit
Augustinus, substantia vivens praeeminet cuilibet substantiae non
viventi. Sed corpus caeleste non est substantia vivens, cum sit
inanimatum. Ergo eius virtute produci non potest anima sensibilis,
quae est principium vitae.
14. Sed dices, quod corpus caeleste potest esse causa animae
sensibilis, prout agit in virtute intellectualis substantiae quae ipsum
movet. Sed contra, quod recipitur in alio, est in eo per modum
recipientis, et non per modum sui. Si ergo virtus intellectualis
substantiae recipitur in corpore caelesti non vivente, non erit ibi ut
virtus vitalis quae possit esse principium vitae.
15. Praeterea, substantia intellectualis non solum vivit, sed
etiam intelligit. Si ergo per eius virtute corpus caeleste ab ea motum
potest conferre vitam, pari ratione conferre poterit intellectum; et
ita anima rationalis erit a generante; quod est falsum.
16. Praeterea, si anima sensibilis est ab aliquo agente naturali,
et non per creationem, aut ergo producetur a corpore, aut ab anima.
Sed non a corpore, quia sic corpus ageret ultra suam speciem: nec
iterum ab anima: quia vel oporteret totam animam patris in filium
transfundi, et sic pater absque anima remaneret; vel quoad partem
eius, et sic in patre non remaneret tota anima: quorum utrumque est
falsum. Ergo anima sensibilis non est a generante, sed a creante.
17. Praeterea, Commentator dicit, quod nulla virtus cognoscitiva
est ab actione elementorum commixtorum. Sed anima sensibilis est
virtus cognoscitiva. Ergo non est ab actione elementorum; et ita nec
per actionem naturae, cum nulla actio naturae in istis inferioribus sit
absque actione elementorum.
18. Praeterea, nulla forma potest esse movens, quae non est
subsistens; unde formae elementorum, secundum philosophum, non sunt
moventes; sed generans et removens prohibens. Sed anima sensibilis
est movens, cum omne animal a sua anima moveatur. Ergo anima
sensibilis non est forma tantum, sed est substantia per se existens.
Constat etiam quod non est ex materia et forma composita. Omnis autem
talis substantia educitur in esse per creationem, et non aliter. Ergo
anima sensibilis educitur in esse per creationem.
19. Sed dices, quod anima sensibilis non movet per se corpus, sed
ipsum corpus animatum movet se ipsum.- Contra, philosophus probat,
quod in quolibet movente seipsum oportet unam partem esse quae sit
movens tantum, et alteram quae sit mota. Sed corpus non potest esse
movens tantum, quia nullum corpus movet nisi motum. Ergo oportet quod
anima sit movens tantum; et ita sensibilis anima habet operationem in
qua non communicat sibi corpus: et sic anima sensibilis erit substantia
subsistens.
20. Sed dices, quod anima sensibilis movet secundum imperium
appetitivae virtutis, cuius actus communiter est animae et corporis.
Sed contra, in animali non solum movet vis quae imperat motum, sed
etiam est ibi vis exequens motum; cuius operatio non poterit esse
animae et corpori communis, rationibus praedictis; et sic oportet quod
anima sensibilis aliquam operationem per se habeat. Ergo est
substantia per se subsistens; et ita per creationem educitur in esse,
et non per generationem naturalem.
1. Sed contra. Est quod dicitur Genes. I, vers. 20:
producant aquae reptile animae viventis; et ita videtur quod animae
sensibiles reptilium et aliorum animalium sint ex actione corporalium
elementorum.
2. Praeterea, sicut se habet corpus patris ad eius animam, ita et
corpus filii ad eius animam. Ergo commutatim, sicut se habet corpus
filii ad corpus patris, ita et anima filii ad animam patris. Sed
corpus filii traducitur a corpore patris. Ergo anima filii traducitur
ab anima patris.
Respondeo. Dicendum quod circa productionem formarum substantialium,
philosophorum opiniones diversificantur. Nam quidam dixerunt, quod
agens naturale solummodo disponit materiam; forma autem, quae est
ultima perfectio, provenit a principiis supernaturalibus. Quae quidem
opinio ex duobus praecipue ostenditur esse falsa: primo quidem ex hoc
quod, cum esse formarum naturalium et corporalium non consistat nisi in
unione ad materiam; eiusdem agentis esse videtur eas producere cuius
est materiam transmutare. Secundo, quia cum huiusmodi formae non
excedant virtutem et ordinem et facultatem principiorum agentium in
natura, nulla videtur necessitas, eorum originem in principia reducere
altiora; unde philosophus dicit, quod caro et os generantur a forma
quae est in his carnibus et in his ossibus: secundum cuius sententiam
non solum agens naturale disponit materiam, sed educit formam in
actum, e converso primae opinioni. Ab hac autem generalitate formarum
oportet excludere animam rationalem. Ipsa enim est substantia per se
subsistens; unde esse suum non consistit tantum in hoc quod est
materiae uniri; alias separari non posset: quod falsum esse etiam eius
operatio ostendit, quae est animae secundum se ipsam absque corporis
communione. Nec potest aliter operari quam sit. Quod enim per se non
est, per se non operatur. Et iterum intellectualis natura totum
ordinem et facultatem excedit materialium et corporalium principiorum;
cum intellectus intelligendo omnem corporalem naturam transcendere
possit: quod non esset, si eius natura infra limites corporalis
naturae contineretur. Neutrum autem horum de anima sensibili vel
vegetabili dici potest. Esse autem huiusmodi animarum non potest
consistere nisi in unione ad corpus: quod eorum operationes ostendunt;
quae sine organo corporali esse non possunt: unde nec esse earum est
eis absolute sine dependentia ad corpus. Propter quod nec a corpore
separari possunt, nec iterum in esse produci, nisi quatenus producatur
corpus in esse. Unde sicut producitur corpus per actum naturae
generantis, ita et animae praedictae. Ponere autem eas seorsum per
creationem fieri, videtur redire in opinionem eorum qui ponebant
huiusmodi animas post corpora remanere, cum utrumque simul in Lib. de
Eccl. dogmatibus condemnetur. Huiusmodi etiam animae ordinem
principiorum naturalium non excedunt. Et hoc patet earum operationes
considerantibus. Nam secundum ordinem naturarum sunt etiam ordines
actionum. Invenimus autem quasdam formas quae se ulterius non
extendunt quam ad id quod per principia materialia fieri potest; sicut
formae elementares et mixtorum corporum, quae non agunt ultra actionem
calidi et frigidi; unde sunt penitus materiae immersae. Anima vero
vegetabilis, licet non agat nisi mediantibus qualitatibus praedictis,
attingit tamen operatio eius ad aliquid in quod qualitates praedictae se
non extendunt, videlicet ad producendum carnem et os, et ad
praefigendum terminum augmento, et ad huiusmodi; unde et adhuc
retinetur infra ordinem materialium principiorum, licet non quantum
formae praemissae. Anima vero sensibilis non agit per virtutem calidi
et frigidi de necessitate, ut patet in actione visus et imaginationis
et huiusmodi; quamvis ad huiusmodi operationes requiratur determinatum
temperamentum calidi et frigidi ad constitutionem organorum, sine
quibus actiones praedictae non fiunt; unde non totaliter transcendit
ordinem materialium principiorum, quamvis ad ea non tantum deprimatur,
quantum formae praedictae. Anima vero rationalis etiam agit actionem
ad quam virtus calidi et frigidi non se extendit; nec eam exercet per
virtutem calidi et frigidi, nec organo etiam corporali; unde ipsa sola
transcendit ordinem naturalium principiorum; non autem anima sensibilis
in brutis, vel vegetabilis in plantis.
Ad primum ergo dicendum, quod licet anima sensibilis in hominibus et
brutis sit eiusdem rationis secundum genus, non tamen est eiusdem
rationis secundum speciem, sicut nec idem animal specie est homo et
brutum; unde et operationes animae sensibilis sunt multo nobiliores in
homine quam in brutis, ut patet in tactu et in apprehensivis
interioribus. Nec oportet eorum quae sunt in genere, si specie
differant, esse unum modum procedendi in esse, ut patet per animalia
generata ex semine et ex putrefactione; quae in genere conveniunt, et
specie differunt.
Ad secundum dicendum, quod in homine non dicitur anima sensibilis ut
dispositio, quasi sit aliud in substantia ab anima rationali, et sit
dispositio ad ipsam; sed quia non distinguitur sensibile a rationali in
homine, nisi sicut potentia a potentia. Anima vero sensibilis in
bruto distinguitur ab anima rationali hominis sicut una forma
substantialis ab alia. Et tamen sicut potentia sensibilis in homine et
vegetabilis fluunt ab essentia animae, ita et in brutis et in plantis.
Sed in hoc differunt quia in plantis non fluunt ab essentia animae nisi
potentiae vegetabiles, et ideo ab eis anima denominatur; in brutis
vero non solum vegetabiles, sed etiam sensibiles a quibus denominatur
eorum anima; in homine vero praeter has etiam intellectuales a quibus
denominatur.
Ad tertium dicendum, quod substantia, a qua potentia sensibilis
fluit, tam in brutis quam in hominibus est forma substantialis;
potentia vero utrobique est accidens.
Ad quartum dicendum, quod anima sensibilis non est actu in semine
secundum propriam speciem, sed sicut in virtute activa; sicut domus in
actu est in mente artificis ut in virtute activa: et sicut formae
corporales sunt in virtutibus caelestibus.
Ad quintum dicendum, quod instrumentum intelligitur moveri a
principali agente, quamdiu retinet virtutem a principali agente
impressam; unde sagitta tamdiu movetur a proiciente, quamdiu manet vis
impulsus proicientis. Sicut etiam generatum tamdiu movetur a generante
in gravibus et levibus quamdiu retinet formam sibi traditam a
generante; unde et semen tamdiu intelligitur moveri ab anima generantis
quamdiu remanet ibi virtus impressa ab anima, licet corporaliter sit
divisum. Oportet autem movens et motum esse simul quantum ad motus
principium, non tamen quantum ad totum motum, ut apparet in
proiectis.
Ad sextum dicendum, quod vis appetitiva animae non habet imperium nisi
super corpus unitum; unde pars decisa non obedit animae appetitivae ad
votum. Sed semen non movetur ab anima generantis per imperium, sed
per cuiusdam virtutis transfusionem, quae in semine manet etiam
postquam fuerit decisum.
Ad septimum dicendum, quod anima sensibilis et vegetabilis de potentia
materiae educuntur, sicut et formae aliae materiales ad quarum
productionem requiritur virtus materiam transmutans. Virtus autem quae
est in semine licet deficiat ab aliis actionibus animae hanc tamen
habet. Sicut enim per animam materia transmutatur, ut convertatur in
totum in actione nutrimenti; ita et per virtutem praedictam
transmutatur materia, ut generetur conceptum; unde nihil prohibet quin
virtus praedicta operetur quantum ad hoc ad actionem animae sensibilis
in virtute ipsius.
Ad octavum dicendum, quod virtus praedicta radicatur in spiritu, qui
in semine includitur, sicut in subiecto. Fere autem totum semen, ut
dicit Avicenna, in spiritum convertitur. Unde licet corpulenta
materia, ex qua conceptum formatur, multoties per generationem
transmutetur, non tamen virtutis praedictae subiectum destruitur.
Ad nonum dicendum, quod sicut calor agit ut instrumentum formae
substantialis ignis, ita nihil prohibet quin agat ut instrumentum
animae sensibilis ad educendum animam sensibilem in actum, non quod
propria virtute hoc possit.
Ad decimum dicendum, quod materia transmutatur non tantum
transmutatione accidentali, sed etiam substantiali; utraque enim forma
in materiae potentia praeexistit; unde agens naturale, quod materiam
transmutat, non solum est causa formae accidentalis, sed etiam
substantialis.
Ad decimumprimum dicendum, quod anima sensibilis cum non sit res
subsistens, non est quidditas, sicut nec aliae formae materiales, sed
est pars quidditatis, et esse suum est in concretione ad materiam;
unde nihil aliud est animam sensibilem produci, quam materiam de
potentia in actum transmutari.
Ad decimumsecundum dicendum, quod quanto aliquid est imperfectius,
tanto ad eius constitutionem pauciora requiruntur. Unde cum animalia
ex putrefactione generata, sint imperfectiora animalibus quae ex semine
generantur, in animalibus ex putrefactione generatis sufficit sola
virtus caelestis corporis quae etiam in semine operatur, licet non
sufficiat sine virtute animae ad producendum animalia ex semine
generata: virtus enim caelestis corporis in inferioribus corporibus
relinquitur, in quantum ab eo transmutantur, sicut a primo alterante.
Et propter hoc dicit philosophus, in libro de animalibus, quod omnia
corpora inferiora sunt plena virtutibus animae. Caelum autem licet non
sit simile in specie cum huiusmodi animalibus ex putrefactione
generatis, est tamen similitudo quantum ad hoc quod effectus in causa
activa virtualiter praeexistit.
Ad decimumtertium dicendum est, quod corpus caeleste etsi non sit
vivum, agit tamen in virtute substantiae viventis a qua movetur, sive
sit Angelus, sive sit Deus. Secundum philosophos tamen ponitur
corpus caeleste animatum et vivum.
Ad decimumquartum dicendum, quod virtus substantiae virtualis moventis
relinquitur in corpore caelesti et motu eius, non sicut forma habens
esse completum in natura, sed per modum intentionis, sicut virtus
artis est in instrumento artificis.
Ad decimumquintum dicendum est quod anima rationalis, ut dictum est,
excedit totum ordinem corporalium principiorum; unde nullum corpus
potest agere etiam ut instrumentum ad eius productionem.
Ad decimumsextum dicendum est, quod anima sensibilis producitur in
concepto non per actionem corporis nec per decisionem animae, sed per
actionem virtutis formativae, quae est in semine ab anima generante,
ut dictum est.
Ad decimumseptimum dicendum, quod virtus cognoscitiva negatur esse ab
actione elementorum, quasi elementorum virtutes ad eam causandam
sufficiant sicut sufficiunt ad causandam duritiem et mollitiem. Non
autem negatur quin instrumentaliter aliquo modo cooperari possit.
Ad decimumoctavum dicendum, quod anima sensibilis movet per
appetitum. Actio vero appetitus sensibilis non est animae tantum, sed
compositi; unde talis vis habet determinatum organum. Unde non
oportet ponere, quod anima sensibilis aliquam operationem habeat absque
corporis communione.
Ad decimumnonum dicendum, quod corpus potest movere quasi non motum
specie illa motus qua movet, licet non possit movere nisi aliquo modo
motum; corpus enim caeli alterat non alteratum, sed localiter motum;
et similiter organum virtutis appetitivae movet localiter non motum sed
aliquo modo alteratum localiter. Operatio enim appetitivae sensibilis
sine corporali alteratione non contingit, sicut patet in ira et in
huiusmodi passionibus.
Ad vicesimum dicendum, quod vis motiva exequens motum est magis
dispositio mobilis qua natum est moveri a tali motore, quam sit per se
movens.
|
|