|
Et videtur quod non.
1. Nihil enim quod est semper, indiget aliquo ad hoc quod sit.
Omne autem quod est ab aliquo, indiget eo a quo est, ut sit. Ergo
nihil quod est ab alio, est semper.
2. Praeterea, nihil accipit quod iam habet. Ergo quod semper est,
semper esse habet; ergo quod est semper, non accipit esse. Sed omne
quod est ab alio, accipit esse ab eo a quo est. Ergo nihil quod est
ab alio, est semper.
3. Praeterea, quod est, non generatur neque fit, neque aliquo modo
in esse producitur; quia quod fit, non est. Ergo oportet quod omne
quod generatur vel fit, vel producitur, aliquando non esset. Omne
autem quod est ab alio, est huiusmodi. Ergo omne quod est ab alio
aliquando non est. Quod autem aliquando non est, non semper est.
Ergo nihil quod est ab alio, est sempiternum.
4. Praeterea, quod non habet esse nisi ab alio, in se
consideratum, non est. Huiusmodi autem oportet aliquando non esse.
Ergo oportet quod omne quod est ab alio, aliquando non esset, et per
consequens non esse sempiternum.
5. Praeterea, omnis effectus est posterior sua causa. Quod autem
est ab alio, est effectus eius a quo est. Ergo est posterius eo a quo
est; et ita non potest esse sempiternum.
Sed contra, est quod Hilarius dicit, quod ab aeterno a patre natum,
aeternum esse habet quod natum est. Sed filius Dei natus est ab
aeterno patre. Ergo aeternum habet quod natum est; ergo est
aeternum.
Respondeo. Dicendum quod, cum ponamus filium Dei naturaliter a
patre procedere, oportet quod ita sit a patre, quod tamen sit ei
coaeternus: quod quidem hoc modo apparet. Inter voluntatem enim et
naturam hoc interest, quod natura determinata est ad unum, quantum ad
id quod virtute naturae producitur, et quantum ad hoc quod est
producere vel non producere; voluntas vero quantum ad neutrum
determinata invenitur. Potest tamen aliquis hoc vel illud per
voluntatem facere, sicut artifex scamnum vel arcam, et iterum facere
ea et a faciendo cessare; ignis vero non potest nisi calefacere, si
subiectum suae actionis adsit; nec potest aliud inducere in materiam
quam effectum similem sibi. Unde etsi de creaturis, quae divina
voluntate ab ipso procedunt, dici possit quod potuit creaturam talem
vel talem facere et tunc vel tunc facere, de filio tamen, qui
naturaliter procedit, hoc dici non potest. Non enim potuit alterius
modi esse filius secundum naturam, quam se habet patris natura. Nec
potuit vel prius vel posterius filius esse nisi quando fuit patris
natura: non enim potest dici, quod divinae naturae aliquando perfectio
naturae defuerit, qua adveniente virtute naturae, filius Dei sit
generatus; cum divina natura sit simplex et immutabilis. Neque potest
dici, quod huiusmodi generatio dilata fuerit propter materiae absentiam
vel indispositionem, cum omnino haec generatio immutabilis sit. Unde
relinquitur, quod cum natura patris ab aeterno fuerit, et filius sit a
patre aeternaliter generatus, ac per consequens patri coaeternus.
Ariani vero, quia ponebant filium non naturaliter a patre procedere,
ponebant filium neque patri coaequalem neque coaeternum, sicut
contingit in aliis quae a Deo procedunt secundum arbitrium voluntatis
ipsius. Fuit autem difficile considerare generationem filii patri
coaeternam, propter assuefactionem humanae cognitionis in
consideratione productionis rerum naturalium, in quibus una res ab alia
per motum producitur; res autem producta per motum in esse prius esse
incipit in principio quam in termino motus. Cum autem principium motus
de necessitate terminum motus duratione praecedat, quod necesse est
propter motus successionem, nec possit esse motus principium vel
initium sine causa ad producendum movente; necesse est ut causa movens
ad aliquid producendum praecedat duratione id quod ab ea producitur.
Unde quod ab aliquo sine motu procedit, simul est duratione cum eo a
quo procedit, sicut splendor in igne vel in sole: nam splendor subito
et non successive a corpore lucido procedit, cum illuminatio non sit
motus, sed terminus motus. Relinquitur ergo quod in divinis, ubi
omnino motus locum non habet, procedens sit simul duratione cum eo a
quo procedit; et ideo cum pater sit aeternus, filius et spiritus
sanctus ab eo procedentes sunt ei coaeterni.
Ad primum ergo dicendum, quod si indigentia importet defectum vel
carentiam eius quo indigetur, quod semper est non indiget aliquo ad hoc
quod sit. Si vero importet solum ordinem originis ad id a quo est,
sic nihil prohibet id quod semper est, aliquo indigere ad hoc quod
sit, in quantum non a se ipso, sed ab alio esse habet.
Ad secundum dicendum, quod accipiens aliquid non habet illud ante
acceptionem, habet vero illud quando iam accepit; unde si ad aeterno
accipit, ab aeterno habet.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit in generatione quae est
per motum; quia quod movetur ad esse, non est. Et pro tanto dicitur
quod id quod generatur non est, sed quod est generatum est: unde ubi
non est aliud generari et generatum esse, ibi non oportet quod
generatur, aliquando non esse.
Ad quartum dicendum, quod illud quod habet esse ab alio, in se
consideratum, est non ens, si ipsum sit aliud quam ipsum esse quod ab
alio accipit; si autem sit ipsum esse quod ab alio accipit, sic non
potest in se consideratum, esse non ens; non enim potest in esse
considerari non ens, licet in eo quod est aliud quam esse, considerari
possit. Quod enim est, potest aliquid habere permixtum; non autem
ipsum esse, ut Boetius dicit in libro de hebdomadibus. Prima quidem
conditio est creaturae, sed secunda est conditio filii Dei.
Ad quintum dicendum, quod filius Dei non potest dici effectus: quia
non fit, sed generatur. Hoc enim fit cuius esse est diversum a
faciente; unde nec patrem proprie loquendo causam filii dicimus, sed
principium. Nec oportet omnem causam effectum duratione praecedere,
sed natura tantum sicut patet in sole et splendore.
|
|