|
Et videtur quod sic.
1. Non enim est minor potestas causae producentis totam rei
substantiam super effectum suum, quam causae producentis formam
tantum. Sed causa producens formam tantum, potest producere eam ab
aeterno, si ab aeterno esset; quia splendor qui gignitur ab igne atque
diffunditur coaeternus est illi; et esset coaeternus, si ignis esset
aeternus, ut Augustinus dicit. Ergo multo fortius Deus, potest
producere effectum sibi coaeternum.
2. Sed dices, quod hoc est impossibile; quia sequitur
inconveniens, scilicet quod creatura parificetur creatori in
duratione.- Sed contra, duratio quae non est tota simul, sed
successiva, non potest aequiparari durationi quae est tota simul. Sed
si mundus semper fuisset, eius duratio non semper tota simul esset;
quia tempore mensuraretur, ut etiam Boetius dicit in fine de Consol.
Ergo adhuc Deo non aequipararetur creatura in duratione.
3. Praeterea, sicut divina persona procedit a Deo sine motu, ita
et creatura. Sed divina persona potest esse Deo coaeterna, a quo
procedit. Ergo similiter et creatura.
4. Praeterea, quod semper eodem modo se habet, semper potest idem
facere. Sed Deus semper eodem modo se habet ab aeterno. Ergo ab
aeterno potest idem facere. Si ergo aliquando produxit creaturam et ab
aeterno producere potuit.
5. Sed dices, quod ratio ista procedit de agente per naturam, non
autem de agente per voluntatem.- Contra, voluntas Dei non dirimit
virtutem ipsius. Sed si non ageret per voluntatem, sequeretur quod ab
aeterno creaturam produxisset. Ergo posito quod per voluntatem agat,
non removetur quia ab aeterno producere potuerit.
6. Praeterea, si Deus in aliquo tempore vel instanti creaturam
produxit, et eius potentia non est augmentata; potuit etiam ante illud
tempus vel instans creaturam producere; et eadem ratione ante illud,
et sic in infinitum. Ergo potuit ab aeterno producere.
7. Praeterea, plus potest facere Deus quam humanus intellectus
possit intelligere; propter quod dicitur Luc. I, 37: non erit
impossibile apud Deum omne verbum. Sed Platonici intellexerunt
aliquid esse factum a Deo, quod tamen semper fuit; unde Augustinus
dicit: de mundo, et de his quos in mundo deos a Deo factos, scribit
Plato, apertissime dicit eos esse coepisse, et habere initium; finem
tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam voluntatem
perhibet in aeternum esse mansuros. Verum id quomodo intelligat,
Platonici invenerunt, non esse hoc, videlicet temporis, sed
institutionis initium. Sicut enim, inquiunt, si pes ab aeternitate
fuisset in pulvere, semper subesset vestigium: quod tamen a calcante
factum nemo dubitaret: sic mundus semper fuit semper existente qui
fecit; et tamen factus est. Ergo Deus potuit facere aliquid quod
semper fuit.
8. Praeterea, quidquid non est contra rationem creaturae, Deus
potest in creatura facere; alias non esset omnipotens. Sed semper
fuisse non est contra rationem creaturae in quantum est facta; alias
idem esset dicere creaturam semper fuisse et factam non esse; quod
patet esse falsum. Nam Augustinus, distinguit duas opiniones;
quarum una est quod mundus ita fuerit semper quod non sit a Deo
factus; alia est, quod ita mundus sit semper quod tamen a Deo sit
factus. Ergo Deus hoc potest facere, quod aliquid ab eo factum, sit
semper.
9. Praeterea, sicut natura statim potest producere effectum suum,
ita et agens voluntarium non impeditum. Sed Deus est agens
voluntarium quod impediri non potest. Ergo creaturae quae per eius
voluntatem producuntur in esse, ab aeterno produci potuerunt, sicut et
filius qui naturaliter a patre procedit.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, quia omnino
incommutabilis est illa natura Trinitatis, ob hoc ita est aeterna, ut
ei aliquid coaeternum esse non possit.
2. Praeterea, Damascenus dicit, in I libro: quod ex non ente ad
esse deducitur, non est aptum natum esse coaeternum ei quod sine
principio et semper est. Sed creatura de non esse ad esse producitur.
Ergo non potest fuisse semper.
3. Praeterea, omne aeternum est invariabile. Sed creatura non
potest esse invariabilis; quia si sibi relinqueretur, in nihilum
decideret. Ergo non potest esse aeterna.
4. Praeterea, nihil quod dependet ab alio est necessarium, et per
consequens nec aeternum; cum omne aeternum sit necessarium. Sed omne
quod est factum, dependet ab alio. Ergo nullum factum potest esse
aeternum.
5. Praeterea, si Deus ab aeterno producere potuit creaturam, ab
aeterno produxit; quia, secundum philosophum, in sempiternis non
differt esse et posse. Sed ponere creaturam ab aeterno fuisse
productam, est contra fidem. Ergo et ponere quod produci potuerit.
6. Praeterea, voluntas sapientis non differt facere quod intendit,
si potest, nisi propter aliquam rationem. Sed non potest reddi ratio
quare Deus tunc mundum fecerit et non prius, vel ab aeterno, si ab
aeterno fieri potuit. Ergo videtur quod ab aeterno fieri non potuit.
7. Praeterea, si creatura est facta, aut ex nihilo, aut ex
aliquo. Sed non ex aliquo: quia vel ex aliquo quod est divina
essentia, quod est impossibile; vel ex aliquo alio: quod si non esset
factum, erit aliquid praeter Deum, non ab ipso creatum; quod supra
est improbatum: quod si est factum ex alio, aut procedetur in
infinitum, quod est impossibile; aut devenietur ad aliquid quod est
factum de nihilo. Impossibile autem est, quod fit ex nihilo, semper
fuisse. Ergo impossibile est creaturam semper fuisse.
8. Praeterea, de ratione aeterni est non habere principium, de
ratione vero creaturae est habere principium. Ergo nulla creatura
potest esse aeterna.
9. Praeterea, creatura mensuratur tempore vel aevo. Sed aevum et
tempus differunt ab aeternitate. Ergo creatura non potest esse
aeterna.
10. Praeterea, si aliquid est creatum, oportet dare aliquod
instans in quo creatum fuerit. Sed ante id non fuit. Ergo oportet
dicere creaturam non semper fuisse.
Respondeo. Dicendum, quod secundum philosophum, possibile dicitur
quandoque quidem secundum aliquam potentiam, quandoque, vero secundum
nullam potentiam; secundum potentiam quidem vel activam, vel
passivam. Secundum activam quidem, ut si dicamus possibile esse
aedificatori quod aedificet; secundum passivam vero, ut si dicamus,
possibile esse ligno quod comburatur. Dicitur autem et quandoque
aliquid possibile, non secundum aliquam potentiam, sed vel
metaphorice, sicut in geometricis dicitur aliqua linea potentia
rationalis, quod praetermittatur ad praesens; vel absolute, quando
scilicet termini enuntiationis nullam ad invicem repugnantiam habent.
E contrario vero impossibile, quando sibi invicem repugnant; ut simul
esse affirmationem et negationem impossibile dicitur, non quia sit
impossibile alicui agenti vel patienti, sed quia est secundum se
impossibile, utpote sibi ipsi repugnans. Si ergo consideretur hoc
enuntiabile, aliquid diversum in substantia existens a Deo fuisse
semper, non potest dici impossibile secundum se, quasi sibi ipsi
repugnans: hoc enim quod est esse ab alio, non repugnat ei quod est
esse semper, ut supra ostensum est; nisi quando aliquid ab alio
procedit per motum, quod non intervenit in processu rerum a Deo. Per
hoc autem quod additur, diversum in substantia, similiter nulla
repugnantia absolute loquendo datur intelligi ad id quod est semper
fuisse. Si autem accipiamus possibile dictum secundum potentiam
activam, tunc in Deo non deest potentia ab aeterno essentiam aliam a
se producendi. Si vero hoc ad potentiam passivam referatur, sic,
supposita Catholicae fidei veritate, dici non potest, quod aliquid a
Deo procedens in essentia diversum, potuerit semper esse. Supponit
enim fides Catholica omne id quod est praeter Deum, aliquando non
fuisse. Sicut autem impossibile est, quod ponitur aliquando fuisse,
nunquam fuisse: ita impossibile est, quod ponitur aliquando non
fuisse, semper fuisse. Unde et dicitur a quibusdam quod hoc quidem
est possibile ex parte Dei creantis, non autem ex parte essentiae a
Deo procedentis, per suppositionem contrarii, quam fides facit.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit ex parte potentiae
facientis, non autem ex parte facti, de quo facta sit suppositio
aliquando non fuisse.
Ad secundum dicendum, quod etiam si creatura semper fuisset, non
simpliciter Deo aequipararetur, sed secundum quod eum imitaretur;
quod non est inconveniens; unde illa obviatio parum est efficax.
Ad tertium dicendum, quod in persona divina non est aliquid quod
supponatur aliquando non fuisse, sicut est in omni essentia aliena a
Deo.
Ad quartum dicendum, quod obiectio procedit ex parte potentiae
facientis; quae nec etiam per voluntatem diminuitur, nisi quatenus ex
arbitrio voluntatis divinae fuit quod non semper fuerit creatura.
Unde patet responsio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod si ponatur ante quodcumque tempus datum
creaturam fuisse, salvatur positio fidei, qua ponitur nihil praeter
Deum semper fuisse; non tamen salvatur, si ponatur eam semper
fuisse; unde non est simile. Sciendum etiam, quod forma arguendi non
valet. Potest enim Deus quamlibet creaturam facere meliorem, non
tamen potest facere infinitae bonitatis creaturam; infinita enim
bonitas rationi creaturae repugnat, non autem determinata bonitas
quantacumque. Sciendum etiam, quod si dicatur, Deum potuisse facere
mundum antequam fecerit; si haec prioritas ad potentiam facientis
referatur, indubitanter est verum: quia ab aeterno affuit ei potentia
faciendi; aeternitas vero tempus creationis praecedit. Si autem
referatur ad esse facti, ita quod intelligatur ante instans creationis
mundi, tempus reale fuisse, in quo potuerit fieri mundus; patet
omnino esse falsum, quia ante mundum motus non fuit, unde nec tempus.
Possumus tamen imaginari aliquod tempus ante mundum; sicut altitudinem
vel dimensiones aliquas extra caelum; per quem modum possumus dicere,
et quod altius caelum potuit elevare, et quod prius potuit facere;
quia potuit facere et tempus diuturnius, et altitudinem altiorem.
Ad septimum dicendum, quod Platonici hoc intellexerunt, fidei
veritatem non supponendo, sed ab ea alieni.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa non probat nisi quod esse
factum, et esse semper, non habeant ad invicem repugnantiam secundum
se considerata; unde procedit de possibili absolute.
Ad nonum dicendum, quod ratio illa procedit de possibili ex parte
potentiae activae.
Sed quia rationes oppositae concludere videntur, quod secundum nullam
considerationem sit possibile; ideo ad eas etiam est respondendum.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Boetium in fine de
consolatione philosophiae, etiam si mundus semper fuisset, non esset
Deo coaeternus eius enim duratio non esset tota simul; quod ad
aeternitatis rationem requiritur. Est enim aeternitas interminabilis
vitae tota simul et perfecta possessio, ut ibidem dicitur. Temporis
autem successio ex motu causatur, ut ex philosopho patet. Unde quod
mutabilitati subiacet, etiam si semper sit, aeternum esse non potest;
et propter hoc Augustinus dicit, quod invariabili essentiae
Trinitatis nulla creatura coaeterna esse potest.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus loquitur supposita fidei
veritate; quod patet ex hoc quod dicit, quod ex non esse ad esse
deductum est, et cetera.
Ad tertium dicendum, quod variabilitas de sui ratione excludit
aeternitatem, non autem infinitam durationem.
Ad quartum dicendum, quod id quod ab alio dependet, nunquam esse
potest nisi per influxum eius a quo est; quod si semper fuit, et ipsum
semper erit.
Ad quintum dicendum, quod non sequitur, si Deus aliquid potuit
facere, quod illud fecerit, eo quod est agens secundum voluntatem,
non secundum necessitatem naturae. Quod autem dicitur, quod in
sempiternis non differt esse et posse, intelligendum est secundum
potentiam passivam, non autem secundum activam. Potentia enim passiva
actui non coniuncta, corruptionis principium est, et ideo
sempiternitati repugnat; effectus vero activae potentiae actu non
existens, perfectioni causae agentis praeiudicium non affert, maxime
in causis voluntariis. Effectus enim non est perfectio potentiae
activae sicut forma potentiae passivae.
Ad sextum dicendum, quod circa productionem primarum creaturarum
intellectus noster rationem investigare non potest, eo quod non potest
comprehendere artem illam quae sola est ratio quod creaturae praedictae
hunc habeant modum; unde sicut non potest ratio reddi ab homine quare
caelum est tantum et non amplius; ita reddi non potest ratio quare
mundus factus non fuit antea, cum tamen utrumque fuerit divinae
potestati subiectum.
Ad septimum dicendum, quod primae creaturae non sunt productae ex
aliquo, sed ex nihilo. Non tamen oportet ex ipsa ratione
productionis, sed ex veritate quam fides supponit, quod prius non
fuerint, et postea in esse prodierint. Unus enim sensus praedictae
locutionis esse potest, secundum Anselmum, ut dicatur creatura facta
ex nihilo, quia non est facta ex aliquo, ut negatio includat
praepositionem et non includatur ab ea, ut sic negatio ordinem ad
aliquid, quem praepositio importat, neget; non autem praepositio
importat ordinem ad nihil. Si vero ordo ad nihil remaneat affirmatus,
praepositione negationem includente, nec adhuc oportet quod creatura
aliquando fuerit nihil. Potest enim dici, sicut et Avicenna dicit,
quod non esse praecedat esse rei, non duratione, sed natura; quia
videlicet, si ipsa sibi relinqueretur, nihil esset: esse vero solum
ab alio habet. Quod enim est natum alicui inesse ex se ipso,
naturaliter prius competit ei, eo quod non est ei natum inesse nisi ab
alio.
Ad octavum dicendum, quod de ratione aeterni est non habere durationis
principium; de ratione vero creationis habere principium originis, non
autem durationis; nisi accipiendo creationem ut accipit fides.
Ad nonum dicendum, quod aevum et tempus ab aeternitate differunt, non
solum ratione principii durationis, sed etiam ratione successionis.
Tempus enim in se successivum est; aevo vero successio adiungitur
prout substantiae aeternae sunt quantum ad aliquid variabiles, etsi
quantum ad aliquid non varientur, prout aevo mensurantur. Aeternitas
vero nec successionem continet nec successioni adiungitur.
Ad decimum dicendum, quod operatio qua Deus res producit in esse,
non sic est intelligenda sicut operatio artificis qui facit arcam et
postea eam deserit; sed quod Deus continue influat esse, ut
Augustinus dicit; unde non oportet assignare aliquod instans
productionis rerum antequam productae non sint, nisi propter fidei
suppositionem.
|
|