|
Et videtur quod per necessitatem naturae.
1. Dicit enim Dionysius: sicut noster sol non ratiocinans aut
praeeligens, sed per ipsum suum esse omnia lumine eius participare
volentia illuminat; ita divina bonitas per essentiam suam omnibus
existentibus proportionaliter radios bonitatis immittit. Sed sol sine
electione et ratione illuminans hoc agit ex necessitate naturae. Ergo
et Deus creaturas producit suam bonitatem communicando per necessitatem
naturae.
2. Praeterea, omnis perfectio inferioris naturae a perfectione
divinae naturae derivatur. Sed ad perfectionem naturae inferioris
pertinet quod sua virtute aliquid simile sibi faciat producendo
effectum. Ergo multo fortius Deus similitudinem suae bonitatis
creaturis communicat naturaliter, et non voluntarie.
3. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Ergo secundum hoc
effectus agitur a causa agente, quod eius similitudinem habet. Sed
creatura habet similitudinem Dei quantum ad ea quae ad Dei naturam
pertinent, scilicet quantum ad esse et bonitatem et unitatem, et alia
huiusmodi, non solum quantum ad ea quae sunt in voluntate vel in
intellectu, sicut artificiata sunt similia artifici quantum ad formam
artis, non quantum ad naturam artificis, propter quod voluntarie et
non naturaliter ab artifice procedunt. Ergo creaturae procedunt a Deo
per virtutem naturae divinae et non per voluntatem.
4. Sed dices, quod similitudinem naturalium attributorum communicat
creaturis divina voluntas.- Sed contra, similitudo naturae
communicari non potest nisi per virtutem naturae. Sed virtus naturae
in nulla re subiacet voluntati; unde et in Deo generatio filii a
patre, quae est naturalis, non fit per imperium voluntatis, nec etiam
in hominibus vires animae vegetabiles, quae naturales dicuntur,
voluntati subduntur. Ergo non potest esse quod voluntate divina,
similitudo naturalium attributorum creaturis communicetur.
5. Praeterea, Augustinus dicit in libro de doctrina Christiana,
quod quia Deus bonus est, sumus: et ita bonitas Dei videtur esse
causa productionis creaturarum. Sed bonitas est Deo naturalis. Ergo
et fluxus rerum a Deo est naturalis.
6. Praeterea, in Deo idem est natura et voluntas. Si ergo Deus
producat res voluntarie, sequetur quod producat eas naturaliter.
7. Praeterea, necessitas naturae provenit ex hoc quod natura
immobiliter operatur idem, nisi impedimentum eveniat. Sed maior est
immutabilitas Dei quam naturae inferioris. Ergo magis ex necessitate
Deus producit effectum suum quam natura inferior.
8. Praeterea, operatio Dei est eius essentia. Sed essentia sua
est ei naturalis. Ergo naturaliter operatur quidquid operatur.
9. Praeterea, secundum philosophum voluntas est finis, electio
eorum quae sunt ad finem. Sed in Deo non est aliquis finis, cum sit
infinitus. Ergo non agit ex voluntate, sed magis ex necessitate
naturae.
10. Praeterea, Deus operatur in quantum est bonus, ut Augustinus
dicit. Sed ipse est bonum necessarium. Ergo ex necessitate
operatur.
11. Praeterea, omne quod est, vel est contingens, vel
necessarium. Necessarium vero est aliquid tripliciter: scilicet per
coactionem, ex suppositione, et absolute. Non autem potest dici quod
in Deo sit aliquid possibile vel contingens: hoc enim mutabilitati
attestatur, ut per philosophum patet, quia quod contingit esse,
contingit non esse. Similiter non est ibi aliquid necessarium per
coactionem, quia nihil ibi est violentum nec contra naturam, ut
dicitur in V Metaph. Similiter nec necessarium ex suppositione:
quia hoc necessarium causatur ex aliquibus causis praesuppositis, Deo
autem nihil est causa. Relinquitur ergo quod quidquid est in Deo sit
necessarium absolute; et ita videtur quod res ex necessitate in esse
producat.
12. Praeterea, II ad Timoth. II, 13, dicitur: Deus
fidelis permanet et seipsum negare non potest. Sed cum ipse sit sua
bonitas, se ipsum negaret si suam bonitatem negaret. Negaret autem
suam bonitatem si eam communicando non diffunderet; cum hoc sit
proprium bonitatis. Ergo Deus non potest non producere creaturam suam
bonitatem communicando: ergo ex necessitate producit: quia non
possibile non esse et necesse esse convertuntur, ut patet in II
perihermeneias.
13. Praeterea, secundum Augustinum, patrem generare filium, est
patrem dicere se suo verbo. Sed Anselmus dicit, quod eodem verbo
pater dicit se et creaturam. Cum ergo generatio filii a patre sit
naturaliter et non per imperium voluntatis, videtur quod etiam
creaturarum productio: nam apud Deum non differt dicere et facere;
cum scriptum sit, Ps. XXXII, 9: dixit, et facta sunt.
14. Praeterea, omnis volens de necessitate vult suum ultimum
finem, sicut homo de necessitate vult esse beatus. Sed ultimus finis
divinae voluntatis est suae bonitatis communicatio: propter hoc enim
producit creaturas, ut suam bonitatem communicet. Ergo Deus hoc de
necessitate vult, ergo et ex necessitate producit.
15. Praeterea, sicut Deus est per se bonum, ita est per se
necessarium. Sed in Deo, quia est per se bonus, nihil est nisi
bonum. Ergo et similiter in eo nihil est nisi necessarium; et ita ex
necessitate producit res.
16. Praeterea, voluntas Dei est determinata ad unum, scilicet ad
bonum. Sed natura propter hoc ex necessitate operatur, quia est
determinata ad unum. Ergo et voluntas divina ex necessitate operatur
creaturas.
17. Praeterea, pater virtute naturae suae est principium filii et
spiritus sancti, ut Hilarius dicit. Sed eadem natura quae est in
patre et filio, est etiam in spiritu sancto. Ergo eadem ratione ipse
spiritus sanctus est principium naturaliter. Sed non est principium
nisi creaturae. Ergo creatura naturaliter procedit a Deo.
18. Praeterea, effectus procedit a causa agente. Ergo agens non
comparatur ad effectum nisi per hoc quod comparatur ad actionem vel
operationem. Sed comparatio operationis vel actionis divinae ad ipsum
est naturalis, cum actio Dei sit sua essentia. Ergo similiter ad
effectum comparatur naturaliter producendo ipsum.
19. Praeterea, a per se bono non fit aliquid nisi bonum et bene.
Ergo et a per se necessario non fit aliquid nisi necessarium et
necessario. Sed Deus est huiusmodi. Ergo omnia procedunt ab ipso ex
necessitate.
20. Praeterea, cum id quod est per se, sit prius eo quod est per
aliud, oportet primum agens agere per suam essentiam. Sed sua
essentia et sua natura idem est. Ergo agit per naturam suam; et ita
naturaliter creaturae ab eo procedunt.
1. Sed contra. Est quod Hilarius dicit: omnibus creaturis
substantiam Dei voluntas attulit; et ibidem: tales sunt creaturae
quales Deus eas esse voluit. Ergo Deus producit creaturas per
voluntatem, non per naturae necessitatem.
2. Praeterea, Augustinus in XII Confess., ad Deum loquens,
ait duo fecisti, domine: unum prope te, scilicet Angelum, et aliud
prope nihil, scilicet materiam. Neutrum tamen est de natura tua:
quia neutrum est quod tu es. Sed filius pro tanto naturaliter a patre
procedit, quia eamdem habet naturam quam pater, ut Augustinus dicit.
Ergo creatura non procedit a Deo naturaliter.
Respondeo. Dicendum quod, absque omni dubio, tenendum est quod
Deus ex libero arbitrio suae voluntatis creaturas in esse produxit
nulla naturali necessitate. Quod potest esse manifestum ad praesens
quatuor rationibus: quarum prima est, quod oportet dicere universum
aliquem finem habere: alias omnia in universo casu acciderent; nisi
forte diceretur, quod primae creaturae non sunt propter finem, sed ex
naturali necessitate; posteriores vero creaturae sunt propter finem;
sicut et Democritus ponebat caelestia corpora esse a casu facta,
inferiora vero a causis determinatis, quod improbatur in II Phys.,
per hoc quod ea quae sunt nobiliora, non possunt esse minus ordinata
quam indigniora. Necesse est igitur dicere, quod in productione
creaturarum a Deo sit aliquis finis intentus. Invenitur autem agere
propter finem et voluntas et natura, sed aliter et aliter. Natura
enim, cum non cognoscat nec finem nec rationem finis, nec habitudinem
eius, quod est ad finem in finem, non potest sibi praestituere finem,
nec se in finem movere aut ordinare vel dirigere; quod quidem competit
agenti per voluntatem, cuius est intelligere et finem et omnia
praedicta. Unde agens per voluntatem sic agit propter finem, quod
praestituit sibi finem, et seipsum quodammodo in finem movet, suas
actiones in ipsum ordinando. Natura vero tendit in finem sicut mota et
directa ab alio intelligente et volente, sicut patet in sagitta, quae
tendit in signum determinatum propter directionem sagittantis; et per
hunc modum a philosophis dicitur, quod opus naturae est opus
intelligentiae. Semper autem quod est per aliud, est posterius eo
quod est per se. Unde oportet quod primum ordinans in finem, hoc
faciat per voluntatem; et ita Deus per voluntatem creaturas in esse
produxit, non per naturam. Nec est instantia de filio, quod
naturaliter procedit a patre, cuius generatio creationem praecedit:
quia filius non procedit ut ad finem ordinatus, sed ut omnium finis.
Secunda vero ratio est, quia natura est determinata ad unum. Cum
autem omne agens sibi simile producat, oportet quod natura ad illam
similitudinem tendat producendam quae est determinate in uno. Cum
autem aequalitas ab unitate causetur, inaequalitas vero ex multitudine
quae vario modo se habet (ratione cuius non est aliquid alteri aequale
nisi uno modo, inaequale vero secundum multos gradus) natura semper
facit sibi aequale, nisi sit propter defectum virtutis activae, vel
receptivae sive passivae. Defectus autem passivae potentiae Deo non
praeiudicat, cum ipse materiam non requirat; nec iterum virtus sua est
deficiens, sed infinita. Unde hoc solum ab eo procedit naturaliter
quod est sibi aequale, scilicet filius. Creatura vero, quae est
inaequalis, non naturaliter, sed per voluntatem procedit; sunt enim
multi gradus inaequalitatis. Nec potest dici quod divina virtus ad
unum determinetur tantum, cum sit infinita. Unde cum divina virtus se
extendat ad diversos gradus inaequalitatis in creaturis constituendos;
quod in hoc gradu determinato creaturam constituit, ex arbitrio
voluntatis fuit, non ex naturali necessitate. Tertia ratio est, quia
cum omne agens agat sibi simile aliquo modo, oportet quod effectus in
sua causa aliqualiter praeexistat. Omne autem quod est in aliquo, est
in eo per modum eius in quo est; unde cum ipse Deus sit intellectus,
creaturae in ipso intelligibiliter praeexistunt propter quod dicitur
Ioan. I, 3: quod factum est, in ipso vita erat. Quod autem est
in intellectu, non producitur nisi mediante voluntate: voluntas enim
est executrix intellectus et intelligibile voluntatem movet; et ita
oportet quod res creatae a Deo processerint per voluntatem. Quarta
ratio est, quia, secundum philosophum, duplex est actio: quaedam
quae consistit in ipso agente, et est perfectio et actus agentis, ut
intelligere, velle et huiusmodi: quaedam vero quae egreditur ab agente
in patiens extrinsecum et est perfectio et actus patientis, sicut
calefacere, movere et huiusmodi. Actio autem Dei non potest
intelligi ad modum huiusmodi secundae actionis, eo quod, cum actio sua
sit eius essentia, non egreditur extra ipsum: unde oportet quod
intelligatur ad modum primae actionis quae non est nisi in intelligente
et volente, vel etiam sentiente; quod etiam in Deum non cadit: quia
actio sensus licet non tendat in aliquid extrinsecum, est tamen ab
actione extrinseci. Per hoc igitur Deus agit quidquid extra se agit,
quod intelligit et vult. Nec hoc generationi filii praeiudicat quae
est naturalis, quia huiusmodi generatio non intelligitur terminari ad
aliquid quod sit extra divinam essentiam. Necessarium est igitur
dicere omnem creaturam a Deo processisse per voluntatem, et non per
necessitatem naturae.
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo Dionysii est intelligenda
quantum ad universitatem diffusionis; sol enim in omnia corpora radios
effundit, non discernendo unum ab alio, et similiter divina bonitas.
Non autem intelligitur quantum ad privationem voluntatis.
Ad secundum dicendum, quod ex perfectione divinae naturae est quod
virtute naturae divinae, ipsius naturae similitudo creaturis
communicetur, non tamen haec communicatio fit per necessitatem naturae
sed per voluntatem.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod natura non subiacet voluntati in his quae
sunt intima rei, sed quantum ad ea quae sunt extra rem, nihil prohibet
naturam subiici voluntati; unde et in motu locali in animalibus natura
musculorum et nervorum subiacet appetitui imperanti; unde nec est
inconveniens, si virtute naturae divinae, creaturae producantur in
esse secundum arbitrium divinae voluntatis.
Ad quintum dicendum, quod bonum est proprium obiectum voluntatis;
unde bonitas Dei, in quantum est ad ipso volita et amata, mediante
voluntate est creaturae causa.
Ad sextum dicendum, quod licet voluntas et natura, prout in Deo
sunt, sint, secundum rem, idem, differunt tamen ratione, secundum
quod per ea diversimode designatur respectus ad creaturam; natura enim
importat respectum ad aliquid unum determinate, non autem voluntas.
Ad septimum dicendum, quod non est ex immobilitate naturae solum quod
aliquid ex necessitate producit, sed ex eius determinatione ad unum
quae non competit divinae voluntati, licet in ea sit immobilitas
summa.
Ad octavum dicendum, quod licet operatio Dei naturaliter ei
competat, cum sit eius natura vel essentia, effectus tamen creaturae
operationem consequitur, quae per modum intelligendi consideratur, ut
principium voluntatis, sicut et effectus calefactionis sequitur
secundum modum caloris.
Ad nonum dicendum, quod licet Deus sit infinitus, est tamen finis ad
quem omnia ordinantur. Non enim est infinitus privative, sicut
finitum est passio quantitatis quae nata est habere finem; hoc enim
modo finis neque infinitus, neque finitus est. Dicitur autem
infinitus negative, quia nullo modo finitur.
Ad decimum dicendum, quod licet Deus operetur in quantum est bonus,
et bonitas ei necessario insit, non tamen sequitur quod de necessitate
operetur. Bonitas enim mediante voluntate operatur, in quantum est
eius obiectum vel finis; voluntas autem non necessario se habet ad ea
quae sunt ad finem; licet respectu ultimi finis necessitatem habeat.
Ad undecimum dicendum, quod quantum ad id quod in ipso Deo est, non
potest attendi aliqua possibilitas, sed sola necessitas naturalis et
absoluta; respectu vero creaturae potest ibi considerari possibilitas,
non secundum potentiam passivam, sed secundum potentiam activam, quae
non limitatur ad unum.
Ad duodecimum dicendum, quod si Deus hoc modo suam bonitatem negaret
quod aliquid contra suam bonitatem faceret, vel in quo sua bonitas non
exprimeretur, sequeretur per impossibile quod negaret se ipsum. Non
autem hoc sequeretur, si etiam nulli bonitatem suam communicaret.
Suae enim bonitati nihil deperiret, si communicata non esset.
Ad decimumtertium dicendum, quod licet ipsum verbum Dei naturaliter a
patre oriatur, non tamen oportet quod creaturae naturaliter procedant a
Deo. Hoc autem modo pater verbo suo creaturas dicit sicut in ipso
patre sunt; in quo quidem sunt non ut per necessitatem producendae,
sed per voluntatem.
Ad decimumquartum dicendum, quod communicatio bonitatis non est
ultimus finis, sed ipsa divina bonitas, ex cuius amore est quod Deus
eam communicare vult; non enim agit propter suam bonitatem quasi
appetens quod non habet, sed quasi volens communicare quod habet: quia
agit non ex appetitu finis, sed ex amore finis.
Ad decimumquintum dicendum, quod sicut in Deo nihil est nisi bonum,
ita in eo nihil est nisi necessarium. Non tamen oportet quod quidquid
est ab eo, procedat per necessitatem.
Ad decimumsextum dicendum, quod voluntas Dei, sicut dictum est, in
corp. art., naturaliter fertur in suam bonitatem; unde non potest
velle nisi id quod est ei conveniens, scilicet bonum; non tamen
determinatur ad hoc vel illud bonum; et ideo non oportet quod bona quae
sunt, ab eo procedant per necessitatem.
Ad decimumseptimum dicendum, quod licet eadem natura sit patris et
filii et spiritus sancti, non tamen eumdem modum existendi habet in
tribus, et dico modum existendi secundum relationem. In patre enim
est ut non accepta ab alio, in filio vero ut a patre accepta; unde non
oportet quod quidquid convenit patri virtute naturae suae, conveniat
filio vel spiritui sancto.
Ad decimumoctavum dicendum, quod effectus sequitur ab actione secundum
modum principii agendi; unde cum per modum intelligendi, actionis
divinae principium, prout respicit creaturam, consideretur divina
voluntas quae ad creaturam non habet necessariam habitudinem, non
oportet quod creatura procedat a Deo per necessitatem naturae, licet
ipsa actio sit Dei essentia vel natura.
Ad decimumnonum dicendum, quod creatura assimilatur Deo quantum ad
generales conditiones, non autem quantum ad modum participandi. Alio
enim modo, esse est in Deo et in creatura, et similiter bonitas.
Unde licet a primo bono sint omnia bona, et a primo ente sint omnia
entia, non tamen a summo bono sunt omnia summe bona, nec ab ente
necessario sunt omnia per necessitatem.
Ad vigesimum dicendum, quod voluntas Dei est eius essentia; unde hoc
quod agit per voluntatem non removet quin per essentiam suam agat. Non
enim est voluntas Dei aliqua intentio addita divinae essentiae, sed
ipsa essentia.
|
|