|
Et videtur quod sic.
1. Quia proprium semper consequitur id cuius est proprium. Sed,
sicut dicit Dionysius, proprium est divinae bonitatis ad
communicationem sui ea quae sunt vocare; quod quidem fit creaturas
producendo. Cum ergo divina bonitas semper fuerit, videtur quod
semper creaturas in esse produxerit; et ita videtur quod semper fuerit
mundus.
2. Praeterea, Deus non denegavit alicui creaturae id cuius est
capax secundum suam naturam. Sed aliquae creaturae sunt quarum natura
est capax ut semper fuerit; sicut caelum. Ergo videtur quod hoc
fuerit caelo collatum ut semper esset. Sed caelo existente oportet
ponere alias creaturas esse, sicut probat philosophus, in II de
caelo et mundo. Ergo videtur quod mundus fuerit semper. Probatio
mediae. Omne quod est incorruptibile, habet virtutem ut sit semper:
quia si haberet virtutem ut esset aliquo tempore determinato tantum,
non posset esse semper: et ita non esset incorruptibile. Caelum autem
est incorruptibile. Ergo habet naturam quod sit semper.
3. Sed dicendum, quod caelum non est simpliciter incorruptibile;
decideret enim in nihilum, nisi per virtutem Dei contineretur in
esse.- Sed contra, non est reputandum aliquid esse possibile vel
contingens, propter hoc quod eius destructio sequitur ex destructione
consequentis; licet enim hominem esse animal sit necessarium, tamen
destructio eius sequitur ad destructionem huius consequentis hominem
esse substantiam. Non ergo videtur quod propter hoc possit dici caelum
esse corruptibile, quia eius non esse sequitur ad aliquam positionem
qua ponitur Deus suam continentiam subtrahere creaturis.
4. Praeterea, sicut Avicenna probat in sua Metaphysic., quilibet
effectus, in comparatione ad suam causam est necessarius; quia si
posita causa non necessario sequitur effectus, adhuc posita causa
possibile erit effectum esse vel non esse; quod autem est in potentia,
non reducitur in actum nisi per id quod est actu; unde oportebit quod
praeter causam praedictam sit aliqua alia causa quae faciat effectum
prodire in actum ex potentia qua possibile erat ipsum esse vel non esse
posita causa. Ex quo potest accipi, quod posita causa sufficienti
necesse est ipsum poni. Sed Deus est causa sufficiens mundi. Cum
ergo Deus fuerit semper, et mundus fuit semper.
5. Praeterea, omne quod est ante tempus, est aeternum; aevum enim
non est ante tempus, sed incepit simul cum tempore. Sed mundus fuit
ante tempus, fuit enim creatus in primo instanti temporis, quod
constat esse ante tempus; dicitur enim Genes. I, 1: in principio
creavit Deus caelum et terram, id est in principio temporis. Ergo
mundus fuit ab aeterno.
6. Praeterea, idem manens idem, semper facit idem, nisi
impediatur. Sed Deus semper idem manet, sicut in Ps. ci, 28,
legitur: tu autem idem ipse es. Cum igitur in sua actione impediri
non possit propter infinitatem suae potentiae, videtur quod semper idem
faciat. Et ita, cum aliquando mundum produxerit, videtur quod etiam
semper ab aeterno produxerit.
7. Praeterea, sicut homo necessario vult suam beatitudinem, ita
Deus necessario vult suam bonitatem et quod ad eam pertinet. Sed ad
bonitatem divinam pertinet productio creaturarum in esse. Ergo hoc
Deus necessitate vult; et ita videtur quod ab aeterno producere
creaturas voluerit, sicut voluit ab aeterno bonitatem suam esse.
8. Sed dicendum, quod ad bonitatem Dei pertinet quod creaturae
producantur in esse, non autem quod producantur in esse ab aeterno.-
Sed contra, maioris liberalitatis est aliquid citius dare quam
tardius. Sed liberalitas divinae bonitatis est infinita. Ergo
videtur quod ab aeterno esse creaturis dederit.
9. Praeterea, Augustinus dicit: illud dico te velle quod facis si
potes. Sed Deus ab aeterno voluit mundum producere; alias fuisset
mutatus, si accessisset ei nova voluntas mundi creandi. Cum ergo
nulla impotentia ei conveniat, videtur quod ab aeterno mundum
produxerit.
10. Praeterea, si mundus non semper fuit; antequam mundus esset,
aut erat possibile ipsum esse, aut non. Si non erat possibile, ergo
impossibile erat ipsum esse, et necesse non esse; et sic nunquam
fuisset in esse productus. Si autem possibile erat eum esse, ergo
erat aliqua potentia respectu ipsius; et ita erat aliquod subiectum
sive materia, cum potentia non nisi in subiecto esse possit. Sed si
fuit materia fuit et forma; cum materia non possit omnino esse a forma
denudata. Ergo fuit aliquod corpus compositum ex materia et forma, et
ex consequenti fuit totum universum.
11. Praeterea, omne quod fit actu postquam fuit possibile fieri,
educitur de potentia in actum. Si ergo mundum fuit possibile fieri,
antequam esset, oportet dicere mundum eductum esse de potentia in
actum; et ita materiam praecessisse, et fuisse aeternam: ex quo
sequitur idem quod prius.
12. Praeterea, omne agens quod de novo incipit agere, movetur de
potentia in actum. Sed hoc Deo non potest competere, cum ipse sit
omnino immobilis. Ergo videtur quod ipse non incepit de novo agere,
sed quod ab aeterno mundum produxerit.
13. Praeterea, agens per voluntatem, si incipit facere quod prius
volebat, cum antea non fecisset, oportet ponere aliquid esse nunc
inducens ipsum ad agendum, quod prius non inducebat; quod est
quodammodo expergefaciens ipsum. Sed non potest dici quod aliquid
aliud fuerit praeter Deum ante mundum, quod de novo eum induxerit ad
agendum. Cum ergo ab aeterno voluerit mundum facere (alias voluntati
eius aliquid accrevisset), videtur quod ab aeterno fecerit.
14. Praeterea, nihil movet voluntatem divinam ad agendum nisi
bonitas eius. Sed bonitas divina semper eodem modo se habet. Ergo et
voluntas Dei semper se habet ad productionem creaturarum; et ita ab
aeterno creaturas produxit.
15. Praeterea, illud quod est semper in principio et in fine sui
nunquam incipit nec desinit: quia unaquaeque res est post sui
principium et ante sui finem. Sed tempus semper est in sui principio
et in sui fine; nihil enim est temporis nisi instans, quod est finis
praeteriti et principium futuri. Ergo tempus nunquam incipit nec
desinit, sed semper est; et per consequens motus semper, et mobile
semper, et totus mundus; tempus enim non est sine motu, nec motus
sine mobili, nec mobile sine mundo.
16. Sed dicendum, quod primum instans temporis non est finis
praeteriti, nec ultimum principium futuri.- Sed contra, nunc
temporis semper consideratur ut fluens, et in hoc differt a nunc
aeternitatis. Sed quod fluit, ab alio in aliud fluit. Ergo oportet
omne nunc a priori nunc in posterius fluere. Ergo impossibile est esse
aliquod primum vel ultimum nunc.
17. Praeterea, motus sequitur mobile, et tempus sequitur motum.
Sed primum mobile, cum sit circulare, non habet principium neque
finem: quia in circulo non est accipere principium et finem in actu.
Ergo neque motus neque tempus habent principium; et sic idem quod
prius.
18. Sed dicendum, quod licet ipsum corpus circulare non habeat
principium magnitudinis, habet tamen principium durationis.- Sed
contra, duratio motus sequitur mensuram magnitudinis: quia, secundum
philosophum, quanta est magnitudo, tantum est et motus, et tantum
tempus. Si ergo in magnitudine corporis circularis non est aliquod
principium, nec in magnitudine motus et temporis erit principium, et
per consequens nec in eorum duratione, cum eorum duratio, et praecipue
temporis, sit eorum magnitudo.
19. Praeterea, Deus est causa rerum per scientiam suam. Scientia
autem relative dicitur ad scibile. Cum igitur relativa sint simul
natura, et scientia Dei sit aeterna, videtur quod res sint ab ipso ab
aeterno productae.
20. Praeterea, aut Deus praecedit mundum natura tantum, aut
duratione. Si natura tantum, sicut causa effectum sibi coaevum,
videtur quod cum Deus fuerit ab aeterno, et creaturae fuerint ab
aeterno. Si autem praecedit mundum duratione, si ergo est accipere
aliquam durationem priorem duratione mundi, quae se habet ad durationem
mundi ut prius ad posterius. Sed duratio quae habet prius et posterius
est tempus. Ergo ante mundum fuit tempus, et per consequens motus et
mobile; et sic idem quod prius.
21. Praeterea, Augustinus dicit: Deum ab aeterno dominum non
fuisse dicere nolo. Sed quandocumque fuit dominus, habuit creaturam
sibi subiectam. Ergo non est dicendum, quod creatura non fuerit ab
aeterno.
22. Praeterea, Deus potuit mundum producere antequam produxerit;
alias impotens fuisset. Scivit etiam ante producere; alias ignorans
esset. Videtur etiam quod voluit, alias invidus fuisset. Ergo
videtur quod non inceperit de novo producere creaturas.
23. Praeterea, omne quod est finitum, est communicabile
creaturae. Sed aeternitas est quoddam finitum; alias nihil posset
esse ultra aeternitatem: dicitur enim Exod. XV, 18: dominus
regnabit in aeternum et ultra. Ergo videtur quod creatura fuerit
aeternitatis capax; et sic conveniens fuit divinae bonitati quod
creaturam ab aeterno produxerit.
24. Praeterea, omne quod incipit, habet mensuram suae durationis.
Sed tempus non potest habere aliquam mensuram suae durationis: non
enim mensuratur aeternitate, quia sic semper fuisset: nec aevo, quia
sic in perpetuum duraret; nec tempore, quia nihil est mensura sui
ipsius. Ergo tempus non incipit esse, et ita nec mobile nec mundus.
25. Praeterea, si tempus incepit esse, aut incepit esse in
tempore, aut in instanti. Sed non incepit esse in instanti, quia in
instanti tempus nondum est; nec iterum in tempore, quia sic nihil
temporis ante temporis terminum esset; nihil enim rei est antequam res
esse incipiat. Ergo tempus non incepit esse: et sic idem quod prius.
26. Praeterea, Deus ab aeterno fuit causa rerum: alias oporteret
dicere, quod prius fuit causa in potentia, et postea in actu; et sic
esset aliquid prius quod reduceret ipsum de potentia in actum, quod est
impossibile. Nihil autem est causa, nisi causatum habeat. Ergo
mundus fuit a Deo ab aeterno creatus.
27. Praeterea, verum et ens convertuntur. Sed multa sunt vera ab
aeterno; sicut hominem non esse asinum, et mundum futurum esse, et
multa similia. Ergo videtur quod multa sunt entia ab aeterno; et non
solum Deus.
28. Sed dicendum, quod omnia ista sunt vera veritate prima, quae
Deus est.- Sed contra, alia veritas est huius propositionis,
mundum futurum esse, et huius, hominem non esse asinum: quia posito
per impossibile quod una sit falsa, adhuc reliqua erit vera. Sed
veritas prima non est alia et alia. Ergo non sunt vera veritate
prima.
29. Praeterea, secundum philosophum in praedicamentis, ex eo quod
res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Si igitur multae
propositiones verae sint ab aeterno, videtur quod res per eas signatae
ab aeterno extiterint.
30. Praeterea Deo idem est dicere quod facere; unde in Ps.
148, 5: dixit, et facta sunt. Sed dicere Dei est aeternum:
alias filius qui est verbum patris non esset patri coaeternus. Ergo et
facere Dei est aeternum, et ita mundus est factus ab aeterno.
1. Sed contra. Est quod dicitur Proverb. cap. VIII, 24,
ex ore divinae sapientiae: nondum erant abissi, et ego iam concepta
eram: necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole
constiterant; ante omnes colles ego parturiebar; adhuc terram non
fecerat et flumina et cardines orbis terrae. Ergo cardines orbis
terrae et flumina et terra non semper fuerunt.
2. Praeterea, secundum Priscinianum quanto tempore iuniores, tanto
intellectu perspicaciores. Sed perspicacitas non est infinita. Ergo
nec tempus quo perspicacitas creavit fuit infinitum, et per consequens
nec mundus.
3. Praeterea, Iob XIV, 19: alluvione paulatim terra
consumitur. Sed terra non est infinita. Si ergo fuisset tempus
infinitum, iam totaliter esset consumpta: quod patet esset falsum.
4. Praeterea, constat Deum naturaliter esse mundo priorem, sicut
causam effectu. Sed in Deo idem est duratio et natura. Ergo Deus
duratione prior est mundo, et ita mundus non semper fuit.
Respondeo. Dicendum quod firmiter tenendum est mundum non semper
fuisse, sicut fides Catholica docet. Nec hoc potest aliqua physica
demonstratione efficaciter impugnari. Ad cuius evidentiam sciendum
est, quod sicut in quaestione alia est habitum, in operatione Dei non
potest accipi aliquod debitum ex parte causae materialis, neque
potentiae activae agentis, nec ex parte finis ultimi, sed solum ex
parte formae quae est finis operationis, ex cuius praesuppositione
requiritur quod talia existant qualia competunt illi formae. Et ideo
aliter dicendum est de productione unius particularis creaturae, et
aliter de exitu totius universi a Deo. Cum enim loquimur de
productione alicuius singularis creaturae, potest assignari ratio quare
talis sit, ex aliqua alia creatura, vel saltem ex ordine universi, ad
quem quaelibet creatura ordinatur, sicut pars ad formam totius. Cum
autem de toto universo loquimur educendo in esse, non possumus ulterius
aliquod creatum invenire ex quo possit sumi ratio quare sit tale vel
tale; unde, cum nec etiam ex parte divinae potentiae quae est
infinita, nec divinae bonitatis, quae rebus non indiget, ratio
determinatae dispositionis universi sumi possit, oportet quod eius
ratio sumatur ex simplici voluntate producentis ut si quaeratur, quare
quantitas caeli sit tanta et non maior, non potest huius ratio reddi
nisi ex voluntate producentis. Et propter hoc etiam, ut Rabbi
Moyses dicit, divina Scriptura inducit homines ad considerationem
caelestium corporum, per quorum dispositionem maxime ostenditur quod
omnia subiacent voluntati et providentiae creatoris. Non enim potest
assignari ratio quare talis stella tantum a tali distet, vel aliqua
huiusmodi quae in dispositione caeli consideranda occurrunt, nisi ex
ordine sapientiae Dei; unde dicitur Is. XL, 26: levate in
excelsum oculos vestros; et videte quis creavit haec. Nec obstat, si
dicatur quod talis quantitas consequitur naturam caeli vel caelestium
corporum, sicut et omnium natura constantium est aliqua determinata
quantitas, quia sicut divina potentia non limitatur ad hanc quantitatem
magis quam ad illam, ita non limitatur ad naturam cui debeatur talis
quantitas, magis quam ad naturam cui alia quantitas debeatur. Et sic
eadem redibit quaestio de natura, quae est de quantitate; quamvis
concedamus, quod natura caeli non sit indifferens ad quamlibet
quantitatem, nec sit in eo possibilitas ad aliam quantitatem nisi ad
istam. Non sic autem potest dici de tempore vel temporis duratione.
Nam tempus est extrinsecum a re, sicut et locus; unde etiam in
caelo, in quo non est possibilitas respectu alterius quantitatis vel
accidentis interius inhaerentis, est tamen in eo possibilitas respectu
loci et situs, cum localiter moveatur; et etiam respectu temporis,
cum semper tempus succedat tempori, sicut est successio in motu et in
ubi; unde non potest dici, quod neque tempus neque ubi consequatur
naturam eius, sicut de quantitate dicebatur. Unde patet quod ex
simplici Dei voluntate dependet quod praefigatur universo determinata
quantitas durationis, sicut et determinata quantitas dimensionis.
Unde non potest necessario concludi aliquid de universi duratione, ut
per hoc ostendi possit demonstrative mundum semper fuisse. Quidam vero
non considerantes exitum universi a Deo, coacti sunt circa inceptionem
mundi errare. Quidam namque causam agentem praetermittentes, solam
materiam a nullo creatam ponentes, quae omnium causa esset, sicut
antiquissimi naturales, necessario habuerunt dicere materiam semper
fuisse. Cum enim nihil se educat de non esse in esse, oportet causam
aliam habere quod incipit esse; et hi posuerunt vel mundum semper
fuisse continue, quia non ponebant nisi naturaliter agentia quae
determinabantur ad unum, ex quo oportebat quod semper idem effectus
sequeretur; vel cum interruptione sicut Democritus; qui ponebat
mundum vel mundos potius multoties fuisse compositos et dissolutos
casu, propter causalem motum atomorum. Sed quia inconveniens
videbatur quod omnes convenientiae et utilitates in rebus naturalibus
existentes essent a casu, cum semper vel in pluribus inveniantur; quod
tamen necesse erat sequi, si solum materia poneretur, et praecipue cum
inveniatur quidam effectus ad quos causalitas materiae non sufficit;
ideo alii posuerunt causam agentem, sicut Anaxagoras intellectum, et
Empedocles amicitiam et litem. Sed tamen isti non posuerunt huiusmodi
causas agentes universi esse, sed ad modum aliorum particularium
agentium, quae agunt materiam transmutando de uno in aliud. Unde
necesse erat eis dicere quod materia esset aeterna, utpote non habens
causam sui esse; sed mundum incepisse: quia omnis effectus causae
agentis per motum sequitur suam causam in duratione, eo quod effectus
non est nisi in termino motus, ante quem est principium motus, cum quo
simul oportet esse agens, a quo est principium motus. Aristoteles
vero, considerans, quod si ponatur causa constituens mundum agere per
motum, sequeretur quod sit abire in infinitum, quia ante quemlibet
motum erit motus, posuit mundum semper fuisse. Non enim processit ex
consideratione illa qua intelligitur exitus universi esse a Deo, sed
ex illa consideratione qua ponitur aliquod agens incipere operari per
motum; quod est particularis causae, et non universalis. Et propter
hoc ex motu et immobilitate primi motoris, rationes suas sumit ad mundi
aeternitatem ostendendam; unde diligenter consideranti, rationes eius
apparent quasi rationes disputantis contra positionem; unde et in
principio VIII Phys., mota quaestione de aeternitate motus,
praemittit opiniones Anaxagorae et Empedoclis, contra quas disputare
intendit. Sed sequaces Aristotelis considerantes exitum totius
universi a Deo per suam voluntatem, et non per motum, conati sunt
ostendere mundi aeternitatem per hoc quod voluntas non retardat facere
quod intendit, nisi propter aliquam innovationem vel immutationem,
saltem quam necesse est imaginari in successione temporis, dum vult
facere hoc tunc et non prius. Sed isti etiam in defectum similem
inciderunt in quem et praedicti. Consideraverunt enim primum agens ad
similitudinem alicuius agentis quod suam actionem exercet in tempore
quamvis per voluntatem agat; quod tamen non est causa ipsius temporis,
sed tempus praesupponit. Deus autem est causa etiam ipsius temporis.
Nam et ipsum tempus in universitate eorum quae a Deo facta sunt
continetur; unde cum de exitu universi esse a Deo loquimur, non est
considerandum, quod tunc et non prius fecerit. Ista enim consideratio
tempus praesupponit ad factionem, non autem subiicit factioni. Sed si
universitatis creaturae productionem consideramus, inter quas est etiam
ipsum tempus, est considerandum quare tali tempori talem mensuram
praefixerit, non quare hoc fecit in tali tempore. Praefixio autem
mensurae temporis dependet ex simplici voluntate Dei, qui voluit quod
mundus non esset semper, sed quandoque esse inciperet, sicut et voluit
quod caelum nec esset maius vel minus.
Ad primum ergo dicendum, quod bonitatis proprium est producere res in
esse mediante voluntate, cuius est obiectum; unde non oportuit quod
quandocumque fuit divina bonitas, res producerentur in esse, sed
secundum dispositionem voluntatis divinae.
Ad secundum dicendum, quod in corpore caelesti, cum sit
incorruptibile, est virtus ut sit semper; sed nulla virtus neque
essendi neque operandi respicit praeteritum, sed solum praesens vel
futurum; nullus enim habet virtutem ad quod aliquid fecerit, quia
quidquid non est factum, non potest factum fuisse; sed habet aliquis
virtutem ad hoc ut nunc vel in posterum faciat; unde et virtus
existendi semper, quae inest caelo, non respicit praeteritum, sed
futurum.
Ad tertium dicendum, quod non potest dici, simpliciter loquendo,
caelum esse corruptibile propter hoc quod in non esse decideret, si a
Deo non contineretur. Sed tamen quia creaturam contineri in esse a
Deo, dependet ex immobilitate divina, non ex necessitate naturae, ut
possit dici quod sit necessarium absolute, cum sit necessarium solum ex
suppositione divinae voluntatis, quae hoc immobiliter statuit, potest
concedi secundum quid corruptibile esse caelum, cum hac scilicet
conditione, si Deus ipsum non contineret.
Ad quartum dicendum, quod omnis effectus habet necessariam habitudinem
ad suam causam efficientem, sive sit causa naturalis, sive
voluntaria. Sed non ponimus Deum causam mundi ex necessitate naturae
suae, sed ex voluntate, ut supra dictum est, unde necessarium est
effectum divinum sequi non quandocumque natura divina fuit, sed quando
dispositum est voluntate divina ut esset, et secundum modum eumdem quo
voluit ut esset.
Ad quintum dicendum, quod ante tempus aliquid esse, potest intelligi
dupliciter. Uno modo ante totum tempus, et ante omne id quod est
temporis; et sic mundus non fuit ante tempus, quia instans in quo
incepit mundus, licet non sit tempus, est tamen aliquid temporis, non
quidem ut pars, sed ut terminus. Alio modo intelligitur aliquid esse
ante tempus, quia est ante temporis completionem; quod non completur
nisi in instanti ante quod est aliud instans; et sic mundus est ante
tempus. Non autem oportet propter hoc quod sit aeternus; quia nec
ipsum instans temporis quod sic est ante tempus est aeternum.
Ad sextum dicendum, quod cum omne agens agat sibi simile, oportet
quod effectus hoc modo sequatur a causa efficaciter operante, quod
similitudinem causae retineat. Sicut autem quod est a causa
naturaliter agente, retinet similitudinem eius prout habet formam
similem formae agentis; ita quod est ab agente voluntario, retinet
similitudinem eius, prout habet formam similem causae, secundum quod
hoc producitur in effectu quod est in voluntatis dispositione, ut patet
de artificiato respectu artificis. Voluntas autem non disponit solum
de forma effectus, sed de loco, duratione, et omnibus conditionibus
eius; unde oportet quod effectus voluntatis tunc sequatur quando
voluntas disponit, non quando voluntas est. Non enim secundum esse,
sed secundum id quod voluntas disponit, effectus voluntati similatur.
Licet igitur voluntas semper sit eadem, non tamen oportet quod semper
ex ea effectus sequatur.
Ad septimum dicendum, quod Deus de necessitate vult suam bonitatem et
omne id sine quo sua bonitas esse non potest. Tale autem non est
creaturarum productio; unde ratio non sequitur.
Ad octavum dicendum, quod cum Deus creaturas ad manifestationem sui
produxerit, convenientius fuit et melius ut sic producerentur, sicut
convenientius et expressius eum poterant manifestare. Expressius autem
manifestatur ex creaturis, si non semper sint; quia in hoc manifeste
apparet quod ab alio eductae sunt in esse, et quod Deus creaturis non
indiget, et quod creaturae omnino divinae subiacent voluntati.
Ad nonum dicendum, quod Deus aeternam voluntatem habuit de mundi
factione; non tamen ut mundus semper fieret, sed ut tunc fieret quando
fecit.
Ad decimum dicendum, quod antequam mundus esset, possibile erat
mundum fieri, non quidem aliqua potentia passiva, sed solum per
potentiam activam agentis. Vel potest dici, quod fuit possibile non
per aliquam potentiam, sed quia termini non sunt invicem
discohaerentes, huiusmodi scilicet propositionis: mundus est. Sic
enim dicitur esse aliquid possibile secundum nullam potentiam, ut patet
per philosophum, in V Metaph.
Et per hoc patet solutio ad undecimum.
Ad decimumsecundum dicendum, quod ratio illa procedit de agente quod
incipit agere actione nova; sed Dei actio est aeterna, cum sit sua
substantia. Dicitur autem incipere agere ratione novi effectus, qui
ab aeterna actione consequitur secundum dispositionem voluntatis, quae
intelligitur quasi actionis principium in ordine ad effectum. Effectus
enim ab actione sequitur secundum conditionem formae, quae est actionis
principium; sicut aliquid est calefactum per calefactionem ignis, ad
modum caloris ignis.
Ad decimumtertium dicendum, quod ratio illa procedit de agente quod
ita facit effectum suum in tempore, quod tamen non est temporis causa;
quod in Deo locum non habet, ut ex supra dictis, patet.
Ad decimumquartum dicendum, quod si motus proprie accipiatur, divina
voluntas non movetur; sed metaphorice loquendo dicitur moveri a suo
volito; et sic sola Dei bonitas movet ipsam, secundum quod
Augustinus dicit quod Deus movet se ipsum sine loco et tempore. Nec
tamen sequitur quod quandocumque fuit bonitas eius, tunc esset
creaturarum productio; quia creaturae non procedunt a Deo ex debito
vel necessitate bonitatis, cum divina bonitas creaturis non egeat, nec
per eas ei aliquid accrescat, sed ex simplici voluntate.
Ad decimumquintum dicendum, quod cum prima successio temporis causetur
ex motus successione, ut dicitur in IV Phys., secundum hoc verum
est quod omne instans et est principium et finis temporis, dicendum
quod verum est quod omne momentum est principium et finis motus; unde
si supponamus motum non semper fuisse nec semper futurum esse, non
oportebit dicere quod quodlibet instans sit principium et finis
temporis; sed erit aliquod instans quod est tantum principium, et
aliquod quod tantum finis. Unde patet quod ratio ista est circularis,
et propter hoc non est demonstratio; sed tamen est efficax secundum
intentionem Aristotelis, qui eam inducit contra positionem, ut dictum
est, in corp. art. Multae enim rationes sunt efficaces contra
positionem propter ea quae ab adversariis ponuntur, quae non sunt
efficaces simpliciter.
Ad decimumsextum dicendum, quod instans semper consideratur ut
fluens, sed non semper ut fluens ab aliquo in aliquid, sed quandoque
ut fluens ab aliquo tantum, sicut ultimum instans temporis; quandoque
ut fluens in aliquid tantum, sicut primum instans.
Ad decimumseptimum dicendum, quod illa ratio non probat quod motus
semper fuerit, sed quod motus circularis possit esse semper, quia ex
mathematicis non potest aliquid efficaciter de motu concludi; unde
Aristoteles, non probat ex circulatione motus, eius aeternitatem;
sed supposito quod sit aeternus, ostendit quod est circularis; quia
nullus alius motus potest esse aeternus.
Et per hoc patet responsio ad decimumoctavum.
Ad decimumnonum dicendum, quod sicut se habet scibile ad scientiam
nostram, ita se habet scientia Dei ad creaturas. Nam scientia Dei
est causa creaturarum, sicut et scibile est causa scientiae nostrae;
unde sicut scibile potest esse, scientia nostra non existente, ut
dicitur in praedicamentis, ita Dei scientia esse potest, scibili non
existente.
Ad vicesimum dicendum, quod Deus praecedit mundum duratione, non
quidem temporis, sed aeternitatis, quia esse Dei non mensuratur
tempore. Nec ante mundum fuit tempus reale, sed solum imaginarium,
prout scilicet nunc possumus imaginari infinita temporum spatia,
aeternitate existente, potuisse revolvi ante temporis inceptionem.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod si relatio dominii intelligatur
consequi actionem qua Deus actualiter creaturas gubernat, sic non est
ab aeterno dominus. Si autem intelligatur consequi ipsam potestatem
gubernandi, sic competit ei ab aeterno. Nec tamen oportet creaturas
ab aeterno ponere, nisi in potentia.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod ratione illa utitur Augustinus,
ad probandum coaeternitatem et coaequalitatem filii ad patrem; quae
tamen ratio non est efficax de mundo; quia cum natura filii sit eadem
cum patre, requirit aeternitatem et aequalitatem patris; quae si sibi
subtraheretur, invidiae esset. Non autem hoc requirit natura
creaturae; et ideo non est simile.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod secundum Graecos dicitur: dominus
regnavit in saeculum saeculi, et adhuc; quod exponens Origenes in
Glossa, dicit, quod saeculum intelligitur spatium unius
generationis, cuius finis notus est nobis: per saeculum saeculi
immensum spatium temporis, quod finem habet, tamen nobis ignotum; sed
adhuc ultra illud, regnum Dei extenditur. Et sic aeternum exponitur
pro tempore diuturno. Anselmus autem in Proslog., exponit aeternum
pro aevo, quod nunquam finem habet; et tamen ultra illud Deus esse
dicitur propter hoc: primo, quia aeviterna possunt intelligi non
esse. Secundo, quia non essent, nisi a Deo continerentur; et sic
de se non sunt. Tertio, quia non habent totum esse suum simul, cum
in eis sit aliqua mutationis successio.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod pro tanto oportet illud quod
incipit, habere mensuram durationis, quia incipit per motum. Sic
autem tempus non incipit per creationem, unde ratio non sequitur; et
tamen potest dici, quod omnis mensura in suo genere seipsa mensuratur,
sicut linea per lineam, et similiter tempus per tempus.
Ad vicesimumquintum dicendum, quod tempus non se habet sicut
permanentia, quorum substantia est tota simul; unde non oportet quod
totum tempus sit quando incipit esse; et sic nihil prohibet dicere,
quod tempus incipit in instanti esse.
Ad vicesimumsextum dicendum, quod actio Dei est aeterna, sed
effectus non est aeternus, ut supra dictum est; unde licet Deus non
semper fuerit causa, cum non semper fuerit effectus, non tamen
sequitur quod non fuerit causa in potentia, quia actio eius semper
fuit, nisi potentia ad effectum referatur.
Ad vicesimumseptimum dicendum, quod secundum philosophum, verum est
in mente, non in rebus; est enim adaequatio intellectus ad res. Unde
omnia quae fuerunt ab aeterno, fuerunt vera per veritatem intellectus
divini, quae est aeterna.
Ad vicesimumoctavum dicendum, quod omnia illa quae ab aeterno dicuntur
esse vera, non sunt alia et alia veritate vera, sed una et eadem
divini intellectus veritate, ad diversas tamen res in proprio esse
futuras relata; et sic ex diversa relatione potest aliqua distinctio in
illa veritate designari.
Ad vicesimumnonum dicendum, quod verbum etiam philosophi intelligitur
de oratione existente in nostro intellectu vel in nostra
pronuntiatione; veritas enim nostri intellectus vel verbi, ab
existentia rei causatur. Sed e converso veritas divini intellectus est
causa rerum.
Ad tricesimum dicendum, quod ex parte ipsius Dei facere non importat
aliquid quod sit aliud quam suum dicere; non enim actio Dei est
accidens, sed eius substantia; sed facere importat effectum actualiter
existentem in propria natura, quod per dicere non importatur.
Argumenta vero quae obiiciuntur in contrarium, licet verum
concludant, non tamen necessario, praeter primum, quod ex auctoritate
procedit. Argumentum enim perspicacitatis secundum temporis cursum,
non ostendit tempus quandoque incepisse. Potuit enim esse quod
scientiarum studia pluries fuerint intermissa, et postmodum post longa
tempora quasi de novo incepta, ut philosophus etiam dicit. Terra
etiam non ita per illuvionem ex una parte consumitur, quin etiam per
mutuam elementorum conversionem ex parte alia augmentetur; duratio
etiam Dei, licet sit idem quod eius natura secundum rem, tamen
differt ratione; unde non oportet quod sit prior duratione, si est
prior natura.
|
|