|
Et videtur quod sic.
1. Quia Gregorius Nazianzenus dicit, quod Deus primum excogitavit
angelicas virtutes et caelestes; et excogitatio fuit opus eius. Ergo
prius fecit Angelos quam mundum visibilem conderet.
2. Sed dicendum, quod ly primum dicit ordinem naturae, non
durationis.- Sed contra, Damascenus ibidem ponit super hoc duas
opiniones: quarum una ponit, Angelos primum fuisse creatos, alia
vero dicit contrarium. Sed nulla unquam opinio posuit, quin Angeli
natura priores essent visibilibus creaturis. Ergo oportet quod
intelligatur de ordine durationis.
3. Praeterea, Basilius dicit in principio Hexameron: erat quaedam
natura ante hunc mundum intellectui nostro contemplabilis; quod
postmodum exponit de Angelis; ergo videtur quod ante hunc mundum
Angeli sint creati.
4. Praeterea, ea quae cum mundo visibili facta sunt, Scriptura in
principio Genesis prosequitur. Sed de Angelis nullam facit
mentionem. Ergo videtur quod Angeli non fuerunt creati cum mundo,
sed ante mundum.
5. Praeterea, illud quod ordinatur ad perfectionem alicuius sicut ad
finem, est eo posterius. Sed mundus visibilis ordinatur ad
perfectionem intellectualis naturae: quia, ut Ambrosius dicit,
Deus, qui natura invisibilis est, opus visibile fecit, per quod
cognosci posset. Et non nisi a rationali creatura. Ergo rationalis
creatura facta est ante mundum visibilem.
6. Praeterea, quidquid est ante tempus, est ante mundum visibilem:
quia tempus cum mundo visibili incepit. Sed Angeli creati sunt ante
tempus: non enim fuit tempus ante diem; Angeli autem creati sunt ante
diem, ut Augustinus dicit. Ergo Angeli creati sunt ante mundum
visibilem.
7. Praeterea, Hieronymus dicit super epistolam ad Titum, cap.
I: sex millia necdum nostri temporis implentur annorum; et quantas
prius aeternitates, quanta tempora fuisse arbitrandum est, in quibus
Angeli Deo servierunt, et eo iubente substiterunt? Sed mundus
visibilis cum nostro tempore incepit. Ergo Angeli ante mundum
visibilem fuerunt.
8. Praeterea, sapientis est ordinate suum effectum producere. Sed
Angeli praecedunt nobilitatem creaturarum visibilium. Ergo a
sapientissimo artifice Deo, primo debuerunt produci in esse.
9. Praeterea, Deus, in quantum bonus est, suae bonitatis alios
participes facit. Sed huius dignitatis capaces erant Angeli, quod
creaturam visibilem duratione praecederent. Ergo videtur hoc eis per
summam Dei bonitatem collatum.
10. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia maioris mundi
similitudinem gerit. Sed in homine pars eius nobilior ante alias
partes formatur, scilicet cor, ut philosophus dicit. Ergo videtur
quod Angeli, qui sunt nobilior pars maioris mundi, ante visibiles
creaturas sint conditi.
11. Praeterea, ut Augustinus dicit, in opere secundae diei et
deinceps tripliciter Scriptura rerum factionem commemorat. Dicit enim
primo: dixit Deus, fiat firmamentum. Secundo: et factum est ita.
Tertio vero: fecit Deus firmamentum. Quorum primum refertur ad esse
rerum in verbo; secundum ad esse rerum in cognitione angelica, prout
Angeli accipiunt cognitionem creaturae fiendae; tertium vero ad esse
creaturae in propria natura. Sed quando creatura visibilis erat
fienda, nondum erat. Ergo Angeli fuerunt et habuerunt cognitionem
naturae visibilis antequam esset.
12. Sed dicendum, quod hic intelligitur de factione creaturae
quantum ad eius formationem, non quantum ad primam creationem.- Sed
contra, secundum opinionem Augustini, creatio naturae visibilis non
praecedit tempore eiusdem formationem. Si ergo Angelus fuit ante
formationem creaturae visibilis, fuit et ante eius creationem.
13. Praeterea, dicere Dei est causa creaturae fiendae; quod non
videtur posse intelligi de aeterna verbi genitura quia illa ab aeterno
fuit, nec per vices temporum repetitur; cum tamen in singulis diebus
Scriptura repetat Deum aliquid dixisse. Nec etiam potest intelligi
de locutione corporali; tum quia nondum erat homo, qui vocem Dei
loquentis audiret; tum etiam quia oportuisset ante lucis formationem
aliquod aliud corporeum formatum fuisse, cum vox corporalis non fiat
nisi per alicuius corporis formationem. Ergo videtur quod intelligatur
de spirituali locutione qua Deus ad Angelos loquitur; et sic videtur
quod Angelorum cognitio praesupponatur ut causa ad creaturarum
visibilium productionem.
14. Praeterea ut supra dictum est, sacra Scriptura tripliciter
actionem rerum commemorat: quorum primum pertinet ad esse rerum in
verbo; secundum ad esse rerum in cognitione angelica; tertium in
propria natura. Sed primum horum praecedit secundum et duratione et
causa. Ergo similiter secundum praecedit tertium duratione et causa,
scilicet cognitio angelica existentiam visibilis creaturae.
15. Praeterea, non minus requiritur ordo in exitu rerum a principio
quam in reductione earum in finem. Sed in reducendo res in finem,
haec est lex divinitatis statuta, ut Dionysius dicit, quod ultima
reducantur in finem per media. Ergo simpliciter creaturae corporales
quae sunt infimae, procedunt a Deo per angelicas creaturas, quae sunt
mediae; et sic Angeli corporales creaturas praecedunt, sicut causae
effectum.
16. Praeterea, eis quae sunt omnino disparata, non competit
associatio. Sed Angeli et creaturae visibiles sunt omnino disparata.
Ergo non sunt associati in creatione, ut simul fierent. Inordinatum
etiam esset quod Angeli post creaturas visibiles fierent. Ergo ante
creaturas visibiles sunt conditi.
17. Praeterea, Eccli. I, 4, dicitur: primo omnium creata est
sapientia; quod non potest intelligi de filio Dei, qui est patris
sapientia; cum ipse non sit creatus, sed genitus. Ergo sapientia
angelica, quae est creatura, est ante omnia alia facta.
18. Praeterea Hilarius dicit in Lib. de Trinitate: quid mirum,
si dominum nostrum Iesum Christum ante saecula fuisse confiteamur,
cum etiam Deus Angelos fecerit ante mundum? Sed Dei filius non
solum ordine dignitatis, sed etiam durationis omnia saecula
praecessit. Ergo et Angeli mundum visibilem.
19. Praeterea, creatura angelica media est inter naturam divinam et
corpoream: aevum etiam, quod est Angeli mensura, medium est inter
aeternitatem et tempus. Sed Deus sua aeternitate fuit ante Angelos
et visibilem creaturam. Ergo et Angeli suo aevo fuerunt ante mundum
visibilem.
20. Praeterea, Augustinus dicit, quod Angeli semper fuerunt.
Sed non potest dici quod creatura corporalis semper fuerit. Ergo
Angeli fuerunt ante corpoream creaturam.
21. Praeterea, motus creaturae corporeae peraguntur per ministerium
spiritualis creaturae, ut patet per Augustinum, et per Gregorium.
Sed motor praecedit mobile. Ergo Angeli fuerunt ante visibiles
creaturas.
22. Praeterea, Dionysius assimilat actionem divinam in res,
actioni ignis in corpora quae ab igne patiuntur. Sed ignis prius agit
in corpora propinqua quam in remota. Ergo et divina bonitas primo
produxit creaturas angelicas sibi propinquas, quam creaturas corporeas
magis ab eo distantes; et sic Angeli ante mundum fuerunt.
1. Sed contra. Est quod dicitur in principio Genes. I, 1: in
principio creavit Deus caelum et terram; ubi Glossa Augustini
dicit, quod per caelum intelligitur natura angelica, per terram vero
natura corporalis. Ergo Angeli simul cum natura corporali fuerunt
facti.
2. Praeterea, Glossa Strabonis ibidem dicit, quod per caelum ibi
intelligitur caelum Empyreum, quod mox factum sanctis Angelis est
repletum. Ergo Angeli simul fuerunt facti cum caelo Empyreo, quod
est visibilis creatura.
3. Praeterea, homo minor mundus dicitur, quia habet similitudinem
maioris mundi. Sed in homine simul fit corpus et anima. Ergo et in
mundo maiori simul fit angelica et corporalis creatura.
Respondeo. Dicendum quod in hoc omnes Catholici doctores
consenserunt, quod Angeli non semper fuerunt, utpote de nihilo in
esse producti. Quidam tamen posuerunt Angelos non simul cum mundo
visibili, sed ante mundum visibilem incepisse. Ad hoc autem ponendum
diversis rationibus sunt moti. Quidam namque aestimaverunt creaturas
corporeas non esse productas ex prima Dei intentione, sed occasionem
eas producendi ex merito vel demerito spiritualis creaturae Deum
habuisse dixerunt. Posuit enim Origenes, a principio simul creatas
esse omnes creaturas immateriales et rationales, et eas fuisse
aequales, divina iustitia hoc exigente. Non enim videtur quod
inaequalitas possit esse in datis, iustitia servata, nisi propter
meriti vel demeriti diversitatem. Unde diversitatem creaturarum (quam
videmus) praecessisse posuit meriti et demeriti diversitatem, ut
secundum quod spiritualium creaturarum quaedam magis Deo adhaeserunt,
in altiores ordines Angelorum sint promotae; quae vero magis
peccaverunt, grossioribus et ignobilioribus corporibus sint alligatae;
quasi ipsa meritorum diversitas exegerit diversos gradus corporum a Deo
produci. Hanc autem positionem Augustinus reprobat. Causam enim
creaturarum condendarum, tam spiritualium quam corporalium, constat
nihil aliud esse quam Dei bonitatem, inquantum creaturae suae, sua
bonitate creatae, bonitatem increatam secundum suum modum
repraesentant. Propter quod Scriptura dicit de singulis Dei
operibus, et postmodum de omnibus simul: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona; quasi diceret, quod ad hoc Deus
creaturas condidit, quod bonitatem haberent. Secundum autem opinionem
praedictam non ad hoc conditae fuissent creaturae corporales quia bonum
esset eas esse, sed ut malitia spiritualis creaturae puniretur.
Sequeretur etiam quod ordo universi quem nunc videmus a casu
existeret, in quantum accidit quod diversae rationales creaturae
diversimode peccaverunt. Si enim omnes peccassent aequaliter, nulla
diversitas naturarum in corporibus esset, secundum eos. Unde hac
positione remota, alii ex consideratione naturae spiritualium
substantiarum, quae est dignior omni natura corporali, posuerunt
spirituales substantias ante corporales conditas esse; ut sicut natura
spiritualis creata, media est ordine naturae inter Deum et creaturam
corporalem, ita etiam sit media duratione. Haec autem opinio cum
fuerit magnorum doctorum, scilicet Basilii, Gregorii Nazianzeni,
et quorumdam aliorum, non est tamquam erronea reprobanda. Sed si
diligenter consideretur alia opinio, quae est Augustini et aliorum
doctorum, quae etiam modo communiter tenetur, rationabilior
invenitur. Angeli enim non solum sunt considerandi absolute, sed
etiam in quantum sunt pars universi; et haec consideratio eorum
intantum est magis attendenda, in quantum bonum universi praeeminet
bono cuiuslibet creaturae particularis, sicut bonum totius praeeminet
bono partis. Secundum autem quod considerantur Angeli ut partes
universi, competit eis quod simul cum creatura corporali sint conditi.
Unius enim totius una videtur esse productio. Si autem seorsum essent
Angeli creati, viderentur omnino alieni ab ordine creaturae
corporalis, quasi aliud universum per se constituentes. Unde dicendum
est, quod Angeli simul cum creatura corporali sunt conditi; tamen
sine alterius opinionis praeiudicio.
Et per hoc patet responsio ad tria prima: quia procedunt secundum
mediam opinionem.
Ad quartum dicendum, quod sicut Basilius dicit in primo Hexameron,
Moyses legislator in principio Genesis exordium visibilis creaturae
incepit exponere praetermissa creatura spirituali quae ante fuerat
condita, de qua mentionem non fecit, quia rudi populo loquebatur, qui
ad spiritualia capienda idoneus non erat. Secundum Augustinum vero
creaturam spiritualem per caelum intelligit, sicut per terram creaturam
corporalem, cum dicit: in principio creavit Deus caelum et terram.
Quare autem sub metaphora caeli et non expresse creationem Angelorum
tradidit, potest eadem ratio assignari quae et supra, scilicet ex
populi ruditate, et iterum ad vitandam idololatriam in quam proni
erant; ad quam daretur eis occasio si plures substantiae spirituales
ponerentur praeter unum Deum, quae essent caelo nobiliores; et
praecipue cum huiusmodi substantiae a gentilibus dii dicerentur.
Secundum vero Strabonem, et alios priores, per caelum quod in
auctoritate inducta ponitur, intelligitur caelum Empyreum quod est
habitaculum sanctorum Angelorum, per metonymiam sicut quando ponitur
continens pro contento.
Ad quintum dicendum, quod sicut dicit Augustinus, Angeli non
cognoscunt Deum ex visibilibus creaturis; unde creaturae visibiles non
sunt factae ut Deum ostenderent Angelis, sed rationali creaturae quae
est homo; unde ex hoc probatur homo esse finis creaturarum. Finis
autem, licet sit prius in intentione, est tamen ultimus in
operatione; unde et homo ultimo factus fuit.
Ad sextum dicendum, quod secundum Augustinum, creatio caeli et
terrae non praecessit duratione lucis formationem seu productionem; et
ideo non intelligit quod creatio spiritualis naturae fuerit ante primum
diem duratione, sed quodam naturae ordine; quia substantia spiritualis
et materia informis secundum suam essentiam considerata, alterationibus
temporum non subiacent; unde per hoc etiam haberi non potest quod
creatura spiritualis sit facta ante corporalem, quia etiam ante lucis
factionem agitur de creatione creaturae corporalis, quae per terram
intelligitur. Secundum vero alios creatio caeli et terrae ad primum
diem pertinet; quia cum caelo et terra creatum est tempus; licet
distinctio temporum quantum ad diem et noctem inceperit per lucem: unde
tempus ponitur unum de quatuor primo creatis, quae sunt natura
angelica, caelum Empyreum, materia informis et tempus.
Ad septimum dicendum, quod Hieronymus loquitur secundum opinionem
antiquorum doctorum.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procederet, si unaquaeque
creatura produceretur ut existens per se absolute; sic enim conveniens
esset ut unaquaeque separatim crearetur secundum gradum suae bonitatis.
Sed quia omnes creaturae producuntur ut partes unius universi,
conveniens est ut omnes simul producantur ad unum universum
constituendum.
Ad nonum dicendum, quod licet ad aliquam dignitatem creaturae
spiritualis pertineret, si ante creaturam visibilem esset creata; non
tamen competeret dignitati et unitati universi.
Ad decimum dicendum, quod licet cor ante alia membra formetur, tamen
totius corporis animalis est una continua generatio, non quod seorsum
una generatione formetur cor, et postmodum successive aliis
generationibus alia membra aliquibus temporibus interiectis. Hoc autem
non potest dici in creatione Angelorum et corporalium creaturarum,
quod una productione sint condita, scilicet spiritualis creatura ante
corporalem, quasi continue universum sit productum; producere enim
successive est in producendis his quae ex materia producuntur, in qua
est una pars vicinior complemento quam alia; unde in prima rerum
creatione successio locum non habet, etsi in formatione rerum ex
materia creata possit locum habere; unde et doctores qui posuerunt
Angelos ante mundum creatos, posuerunt omnino distinctam creationem
Angelorum et corporum, et multam durationem mediam intervenisse. Et
praeterea cor necesse est in animali prius formari, quia virtus cordis
operatur ad formationem aliorum membrorum. Creatura autem spiritualis
non operatur ad creationem corporalium creaturarum, cum solius Dei sit
creare. Unde et Commentator imponit Platoni, quod dixerit, quod
Deus primo creavit Angelos, et postea commisit eis creationem
corporalium creaturarum.
Ad undecimum dicendum, quod Augustinus loquitur de factione
creaturarum corporalium, non quantum ad primam creationem, sed quantum
ad formationem.
Ad duodecimum dicendum, quod sustinendo quod omnia sint simul creata
in forma et materia, creatura spiritualis dicitur habuisse cognitionem
creaturae corporalis fiendae, non quia eius formatio esset tempore
futura, sed quia cognoscebatur ut futura, prout considerabatur in sua
causa, in qua erat ut ex ea posset procedere; sicut qui cognoscit
arcam in principiis ex quibus fit, potest dici eam cognoscere ut
fiendam.
Ad decimumtertium dicendum, quod dicere Dei intelligitur de aeterna
verbi Dei generatione, in quo ab aeterno fuit ratio omnium creaturarum
condendarum. Nec tamen ideo frequenter repetitur in singulis
operibus, dixit Deus, quasi temporaliter dixerit; sed quia licet
verbum in se sit unum, tamen in eo est propria ratio singularum
creaturarum. Sic ergo singulis operibus praemittitur Dei verbum sicut
propria ratio operis fiendi, ne facto opere necesse sit quaerere quare
tale opus sit factum, cum ante operis conditionem sit dictum, dixit
Deus; sicut cum aliquis volens assignare alicuius rei causam, incipit
a causae cognitione.
Ad decimumquartum dicendum, quod esse rerum in verbo est causa esse
rerum in propria natura; sed esse rerum in cognitione angelica non est
causa esse rerum in propria natura; et ideo non est simile.
Ad decimumquintum dicendum, quod res in finem ordinatur per suam
operationem. Non autem producitur in esse per suam operationem, sed
solum per operationem causae agentis. Unde magis est conveniens quod
creaturae superiores cooperentur Deo in reducendo creaturas inferiores
in finem, quam in earum productione.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet creaturae corporales et
spirituales sint disparatae secundum proprias naturas, tamen sunt
connexae secundum ordinem universi; et ideo oportuit quod simul
crearentur.
Ad decimumseptimum dicendum, quod illa auctoritas Eccli., secundum
Augustinum, intelligitur de sapientia creata quae est in natura
angelica, quae tamen secundum ipsum non prius creata est tempore sed
dignitate. Secundum vero Hilarium in Lib. de synodis intelligitur
de sapientia increata, quae est filius Dei; quae quidem simul dicitur
et creata et genita, ut patet Prov. VIII, 22, sq., et in
diversis Scripturae locis, ut omnis imperfectio a nativitate filii
Dei excludatur. In creatione enim attenditur imperfectio ex parte
creati, in quantum de nihilo in esse educitur; sed perfectio ex parte
creantis, qui absque sui immutatione creaturas producit. In
nativitate vero est e contrario; quia importatur perfectio ex parte
nati in quantum accipit naturam generantis; sed imperfectio ex parte
generantis secundum modum inferioris generationis, in quantum generat
cum sui immutatione, vel divisione suae substantiae. Et ideo simul
filius Dei et creatus et genitus dicitur, ut per creationem excludatur
generantis mutatio, et ex nativitate geniti imperfectio, ut ex utroque
unus intellectus constituatur perfectus.
Ad decimumoctavum dicendum, quod Hilarius loquitur secundum opinionem
antiquorum doctorum.
Ad decimumnonum dicendum, quod Deus est causa naturae angelicae; non
autem natura angelica causa est naturae corporalis; et ideo non est
simile.
Ad vicesimum dicendum, quod Angeli dicuntur semper fuisse, non quia
ab aeterno fuerunt, sed quia omni tempore fuerunt: quia quandocumque
fuit tempus, fuerunt Angeli. Et per hunc etiam modum creaturae
corporales semper fuerunt.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod motor non de necessitate praecedit
tempore mobile, sed dignitate, sicut patet in anima et corpore.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod in actione ignis in corpora,
duplex ordo est considerandus; scilicet situs, et temporis. Ordo
situs est in omni actione eius eo quod omnis actio eius est situalis et
in corpora sibi magis propinqua plenius suam actionem exercet; unde
ulterius procedendo in tantum debilitatur eius effectus, quod tandem
totaliter deficit. Ordo autem temporis non attenditur in omni eius
actione, sed solum in illa qua agit per motum. Unde cum ignis
illuminet et calefaciat corpora, in calefactione servatur ordo situs et
temporis; sed in illuminatione, quae non est motus sed terminus
motus, attenditur tantum ordo situs. Quia ergo actio Dei quantum ad
creationem est absque motu, non attenditur similitudo quantum ad
ordinem temporis, sed solum quantum ad ordinem situs. Item enim est
in actione spirituali diversus gradus naturae, quod in actione
corporali diversus situs. Quantum ergo ad hoc attenditur similitudo
Dionysii, quod sicut ignis in corpora sibi vicina plenius suam
virtutem effundit, ita Deus rebus sibi propinquioribus gradu
dignitatis, copiosius suam bonitatem distribuit.
|
|