|
Et videtur quod non.
1. Deus enim non potest facere contra communem animi conceptionem,
sicut quod totum non sit maius sua parte. Sed, sicut dicit
philosophus, communis conceptio ex sententia philosophorum fuit, quod
ex nihilo nihil fiat. Ergo Deus non potest de nihilo aliquid facere.
2. Praeterea, omne quod fit, antequam esset, possibile erat esse:
si enim erat impossibile esse, non erat possibile fieri: nihil enim
mutatur ad id quod est impossibile. Sed potentia qua aliquid potest
esse, non potest esse nisi in aliquo subiecto; nisi forte ipsamet sit
subiectum; nam accidens absque subiecto esse non potest. Ergo omne
quod fit, fit ex materia vel subiecto. Impossibile est ergo ex nihilo
aliquid fieri.
3. Praeterea, infinitam distantiam non contingit pertransire. Sed
non entis simpliciter ad ens est infinita distantia; quod ex hoc
patet, quia quanto potentia est minus ad actum disposita, tanto magis
ab actu distat; unde si omnino potentia subtrahatur, erit infinita
distantia. Ergo impossibile est quod aliquid transeat simpliciter de
non ente ad ens.
4. Praeterea, philosophus dicit, quod omnifariam dissimile, non
agit in omnifariam dissimile; oportet enim quod agens et patiens
conveniant in genere et in materia. Sed non ens simpliciter et Deus
in nullo conveniunt. Ergo Deus non potest agere in non ens
simpliciter, et ita non potest facere aliquid de nihilo.
5. Sed dicebat, quod ratio ista procedit de agente cuius actio
differt a sua substantia, quam oportet in aliquo subiecto recipi.-
Sed contra Avicenna dicit, quod si calor esset a materia expoliatus,
per se ipsum ageret absque materia; et tamen eius actio non esset sua
substantia. Ergo hoc quod actio Dei est sua essentia, non est ratio
quod materia non indigeat.
6. Praeterea, ex nihilo nihil concluditur: quod est quoddam fieri
rationis. Sed esse rationis consequitur esse naturae. Ergo etiam in
natura ex nihilo nihil fieri potest.
7. Praeterea, si ex nihilo aliquid fiat, haec praepositio ex aut
notat causam, aut ordinem. Causam autem non videtur notare nisi
efficientem, vel materialem. Nihil autem neque efficiens causa entis
esse potest, neque materia; et sic in proposito non denotat causam;
similiter nec ordinem, quia, ut dicit Boetius, entis ad non ens non
est aliquis ordo. Ergo nullo modo ex nihilo potest aliquid fieri.
8. Praeterea, potentia activa secundum philosophum, est principium
transmutationis in aliud, secundum quod est aliud. Potentia autem
Dei non est nisi potentia activa. Ergo requirit aliquod subiectum
transmutationis; et sic non potest ex nihilo aliquid facere.
9. Praeterea, in rebus invenitur diversitas, prout una res est alia
perfectior. Huius autem diversitatis causa non est ex parte Dei, qui
est unus et simplex. Ergo oportet huius diversitatis causam assignare
ex parte materiae. Oportet ergo ponere res factas esse ex materia et
non ex nihilo.
10. Praeterea, quod ex nihilo factum est, habet esse post non
esse. Est ergo considerare aliquod instans in quo ultimo non est, ex
quo non esse desinit, et aliquod in quo primo est, ex quo esse
incipit. Aut ergo est unum et idem instans, aut diversa. Si idem,
sequitur duo contradictoria esse in eodem instanti; si diversa, cum
inter duo instantia sit tempus medium, sequitur aliquid esse medium
inter affirmationem et negationem: nam non potest dici non esse post
ultimum instans in quo non fuit, nec esse ante primum instans in quo
fuit. Utrumque autem est impossibile, scilicet contradictionem esse
simul, et eam habere medium. Ergo impossibile est aliquid fieri ex
nihilo.
11. Praeterea, quod factum est, necesse est aliquando fieri; et
quod creatum est, aliquando creari. Aut ergo simul fit et factum
est, quod creatur, aut non simul. Sed non potest dici quod non
simul, quia creatura non est antequam facta sit. Si ergo fieri eius
sit antequam facta sit, oportebit esse aliquod factionis subiectum,
quod est contra creationis rationem. Si autem simul fit et factum
est, sequitur quod simul fit et non fit, quia quod factum est in
permanentibus, est; quod tamen fit, non est. Hoc autem est
impossibile. Ergo impossibile est aliquid fieri ex nihilo, vel
creari.
12. Praeterea, omne agens agit simile sibi. Omne autem agens agit
secundum quod est in actu. Ergo nihil fit nisi quod est in actu. Sed
materia prima non est in actu. Ergo fieri non potest, praecipue a
Deo, qui est purus actus; et sic quaecumque fiunt, fiunt ex
praesupposita materia, et non ex nihilo.
13. Praeterea, quidquid facit Deus, per ideam operatur, sicut
artifex agit artificiata per formas artis. Sed materia prima non habet
ideam in Deo: quia idea forma est, et similitudo ideati. Materia
autem prima cum intelligatur secundum suam essentiam absque omni forma,
non potest forma eius esse similitudo. Ergo materia prima a Deo fieri
non potest; et sic idem quod prius.
14. Praeterea, non potest esse idem perfectionis et imperfectionis
principium. In rebus autem imperfectio invenitur, cum rerum quaedam
aliis potiores sint; quod contingere non potest nisi per inferiorum
imperfectionem. Cum ergo perfectionis principium sit Deus, oportebit
imperfectionem in aliud principium reducere. Sed non nisi in
materiam. Ergo oportebit res ex aliqua materia esse factas, et non ex
nihilo.
15. Praeterea, si aliquid fit ex nihilo aut fit ex eo sicut ex
subiecto, sicut statua ex aere; aut sicut ex opposito, sicut
figuratum ex infigurato; aut ex composito, sicut statua ex aere
infigurato. Sed aliquid non potest fieri ex nihilo sicut ex subiecto,
quia non ens non potest esse entis materia; neque sicut ex composito,
quia sic non ens converteretur in ens, sicut aes infiguratum
convertitur in aes figuratum; et ita oporteret aliquid esse commune
enti et non enti, quod est impossibile; neque etiam sicut ex
opposito, cum plus differant non esse simpliciter et ens quam duo entia
diversorum generum, ex quorum uno non fit aliud, sicut figura non fit
color, nisi forte per accidens. Ergo nullo modo aliquid potest fieri
ex nihilo.
16. Praeterea, omne quod est per accidens, reducitur ad per se.
Sed ex opposito fit aliquid per accidens, ex subiecto autem per se;
sicut statua ex infigurato fit per accidens, ex aere autem per se,
quia aeri accidit esse infiguratum. Si ergo aliquid fiat ex non ente,
hoc erit per accidens. Ergo oportet quod fiat per se ex aliquo
subiecto; et ita non fit ex nihilo.
17. Praeterea, ei quod fit faciens dat esse. Si ergo Deus facit
aliquid ex nihilo, Deus alicui dat esse. Aut ergo est aliquid
recipiens esse, aut nihil. Si nihil: ergo nihil constituitur in esse
per illam actionem; et sic non fit aliquid. Si autem est aliquid
recipiens esse, hoc erit aliud ab eo quod est Deus; quia non est idem
recipiens et receptum. Ergo Deus facit ex aliquo praeexistenti, et
ita non ex nihilo.
1. Sed contra. Genes. I, 1: in principio creavit Deus caelum
et terram, dicit Glossa, ex Beda, quod creare est ex nihilo facere
aliquid. Ergo Deus potest facere aliquid ex nihilo.
2. Praeterea, Avicenna dicit quod agens cui accidit agere,
requirit materiam in quam agat. Sed Deo non accidit agere, immo sua
actio est sua substantia. Ergo non requirit materiam in quam agat, et
ita potest ex nihilo aliquid facere.
3. Praeterea, virtus divina est potentior quam virtus naturae. Sed
virtus naturae facit aliquod ens ex hoc quod erat in potentia. Ergo
virtus divina aliquid amplius facit, et ita facit ex nihilo.
Respondeo. Dicendum, quod tenendum est firmiter, quod Deus potest
facere aliquid ex nihilo et facit. Ad cuius evidentiam sciendum est,
quod omne agens agit, secundum quod est actu; unde oportet quod per
illum modum actio alicui agenti attribuatur quo convenit ei esse in
actu. Res autem particularis est particulariter in actu: et hoc
dupliciter: primo ex comparatione sui, quia non tota substantia sua
est actus, cum huiusmodi res sint compositae ex materia et forma; et
inde est quod res naturalis non agit secundum se totam, sed agit per
formam suam, per quam est in actu. Secundo in comparatione ad ea quae
sunt in actu. Nam in nulla re naturali includuntur actus et
perfectiones omnium eorum quae sunt in actu; sed quaelibet illarum
habet actum determinatum ad unum genus et ad unam speciem; et inde est
quod nulla earum est activa entis secundum quod est ens, sed eius entis
secundum quod est hoc ens, determinatum in hac vel illa specie: nam
agens agit sibi simile. Et ideo agens naturale non producit
simpliciter ens, sed ens praeexistens et determinatum ad hoc vel ad
aliud, ut puta ad speciem ignis, vel ad albedinem, vel ad aliquid
huiusmodi. Et propter hoc, agens naturale agit movendo; et ideo
requirit materiam, quae sit subiectum mutationis vel motus, et propter
hoc non potest aliquid ex nihilo facere. Ipse autem Deus e contrario
est totaliter actus,- et in comparatione sui, quia est actus purus
non habens potentiam permixtam - et in comparatione rerum quae sunt in
actu, quia in eo est omnium entium origo; unde per suam actionem
producit totum ens subsistens, nullo praesupposito, utpote qui est
totius esse principium, et secundum se totum. Et propter hoc ex
nihilo aliquid facere potest; et haec eius actio vocatur creatio. Et
inde est quod in Lib. de causis, dicitur, quod esse eius est per
creationem, vivere vero, et caetera huiusmodi, per informationem.
Causalitates enim entis absolute reducuntur in primam causam
universalem; causalitas vero aliorum quae ad esse superadduntur; vel
quibus esse specificatur, pertinet ad causas secundas, quae agunt per
informationem, quasi supposito effectu causae universalis: et inde
etiam est quod nulla res dat esse, nisi in quantum est in ea
participatio divinae virtutis. Propter quod etiam dicitur in Lib. de
causis, quod anima nobilis habet operationem divinam in quantum dat
esse.
Ad primum ergo dicendum, quod ex nihilo nihil fieri, philosophus
dicit esse communem animi conceptionem vel opinionem naturalium, quia
agens naturale, quod ab eis consideratur, non agit nisi per motum;
unde oportet esse aliquod subiectum motus vel mutationis, quod in
agente supernaturali non oportet, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod antequam mundus esset, possibile erat
mundum esse; non tamen oportet quod aliqua materia praeexisteret, in
qua potentia fundaretur. Dicitur enim V Metaph., aliquid aliquando
dici possibile, non secundum aliquam potentiam, sed quia in terminis
ipsius enuntiabilis non est aliqua repugnantia, secundum quod possibile
opponitur impossibili. Sic ergo dicitur, antequam mundus esset,
possibile mundum fieri, quia non erat repugnantia inter praedicatum
enuntiabilis et subiectum. Vel potest dici, quod erat possibile
propter potentiam activam agentis, non propter aliquam potentiam
passivam materiae. Philosophus autem utitur hoc argumento, in
generationibus naturalibus contra Platonicos, qui dicebant formas
separatas esse naturalis generationis principia.
Ad tertium dicendum, quod entis et non entis simpliciter est aliquo
modo et semper infinita distantia, non tamen eodem modo: sed quandoque
quidem ex utraque parte infinita, sicut cum comparatur non esse ad esse
divinum quod infinitum est, ac si comparetur albedo infinita ad
nigredinem infinitam; quandoque autem est finita ex una parte tantum,
sicut cum comparatur non esse simpliciter ad esse creatum quod finitum
est, ac si comparetur nigredo infinita ad albedinem finitam. In illud
ergo esse quod est infinitum, non potest fieri transitus ex non esse;
sed in illud esse quod est finitum, talis transitus fieri potest,
prout distantia non esse ad illud esse ex una parte terminatur, quamvis
non sit transitus proprie: sic enim est in motibus continuis, per quos
transit pars post partem. Sic enim contingit nullo modo infinitum
transire.
Ad quartum dicendum, quod cum fit aliquid ex nihilo, non esse, sive
nihil, non se habet per modum patientis nisi per accidens, sed magis
per modum oppositi ad id quod fit per actionem. Nec etiam in
naturalibus oppositum se habet per modum patientis nisi per accidens,
sed magis subiectum.
Ad quintum dicendum, quod calor, si esset expoliatus a materia,
ageret quidem sine materia quae requireretur ex parte agentis, sed non
sine materia quae requireretur ex parte patientis.
Ad sextum dicendum, quod concludi se habet in actibus rationis sicut
moveri in actibus naturae, eo quod in concludendo ratio ab uno in aliud
discurrit; et ideo sicut motus omnis naturalis est ex aliquo, ita et
omnis conclusio rationis. Sicut vero intelligere principia, quod est
concludendi principium, non est ex aliquo ex quo concludatur, ita
creatio, quae est omnis motus principium, non est ex aliquo.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur aliquid fieri ex nihilo,
duplex est sensus, ut patet per Anselmum in suo Monologio. Nam
negatio importata in nihilo potest negare praepositionem ex, vel potest
includi sub praepositione. Si autem neget praepositionem, adhuc
potest esse duplex sensus: unus, ut negatio feratur ad totum, et
negetur non solum praepositio, sed etiam verbum, ut si dicatur aliquid
ex nihilo fieri quia non fit, sicut de tacente possumus dicere quod de
nihilo loquitur: et sic de Deo possumus dicere quod de nihilo fit,
quia omnino non fit; quamvis iste modus loquendi non sit consuetus.
Alius sensus est, ut verbum remaneat affirmatum, sed negatio feratur
solum ad praepositionem; et ideo dicatur aliquid ex nihilo fieri, quia
fit quidem, sed non praeexistit aliquid ex quo fiat; sicut dicimus
aliquem tristari ex nihilo, quia non habet tristitiae suae causam: et
hoc modo per creationem dicitur aliquid ex nihilo fieri. Si vero
praepositio includit negationem, tunc est duplex sensus: unus verus,
et alius falsus. Falsus quidem, si positio importet habitudinem
causae (non ens enim esse nullo modo potest causa entis); verus
autem, si importet ordinem tantum, ut dicatur aliquid fieri ex nihilo
quia fit post nihilum, quod etiam verum est in creatione. Quod autem
Boetius dicit, quod non entis ad ens non est ordo, intelligendum est
de ordine determinatae proportionis, vel de ordine qui sit realis
relatio, quae inter ens et non ens esse non potest, ut Avicenna
dicit.
Ad octavum dicendum, quod definitio illa intelligitur de potentia
activa naturali.
Ad nonum dicendum, quod Deus non producit res ex necessitate
naturae, sed ex ordine suae sapientiae. Et ideo diversitas rerum non
oportet quod sit ex materia, sed ex ordine divinae sapientiae; quae ad
complementum universi diversas naturas instituit.
Ad decimum dicendum, quod cum fit aliquid ex nihilo, esse quidem eius
quod fit, est primo in aliquo instanti; non esse autem non est in illo
instanti nec in aliquo reali, sed in aliquo imaginario tantum. Sicut
enim extra universum non est aliqua dimensio realis, sed imaginaria
tantum, secundum quam possumus dicere quod Deus potest aliquid facere
extra universum tantum, vel tantum distans ab universo; ita ante
principium mundi non fuit aliquod tempus reale, sed imaginarium; et in
illo possibile est imaginari aliquod instans in quo ultimo fuit non
ens. Nec oportet quod inter ista duo instantia sit tempus medium, cum
tempus verum et tempus imaginarium non continuentur.
Ad undecimum dicendum, quod illud quod fit ex nihilo, simul fit et
factum est; et similiter est in omnibus mutationibus momentaneis;
simul enim aer illuminatur et illuminatus est. Ipsum enim factum esse
in talibus dicitur fieri, secundum quod est in primo instanti in quo
factum est. Vel potest dici quod id quod fit ex nihilo, dicitur fieri
quando factum est non secundum motum, quod est ab uno termino in
alterum, sed secundum effluxum ab agente in factum. Haec enim duo in
generatione naturali inveniuntur, scilicet transitus de uno termino in
alterum, et effluxus ab agente in factum, quorum alterum tantum
proprie est in creatione.
Ad duodecimum dicendum, quod neque materia neque forma neque accidens
proprie dicuntur fieri; sed id quod fit est res subsistens. Cum enim
fieri terminetur ad esse, proprie ei convenit fieri cui convenit per se
esse, scilicet rei subsistenti: unde neque materia neque forma neque
accidens proprie dicuntur creari, sed concreari. Proprie autem
creatur res subsistens, quaecumque sit. Si tamen in hoc vis non
fiat, tunc dicendum, quod materia prima habet similitudinem cum Deo
in quantum participat de ente. Sicut enim lapis est similis Deo in
quantum ens, licet non sit intellectualis sicut Deus, ita materia
prima habet similitudinem cum Deo in quantum ens, non in quantum est
ens actu. Nam ens, commune est quodammodo potentiae et actui.
Et sic etiam patet responsio ad decimumtertium. Nam proprie
loquendo, materia non habet ideam, sed compositum, cum idea sit forma
factiva. Potest tamen dici esse aliquam ideam materiae secundum quod
materia aliquo modo divinam essentiam imitatur.
Ad decimumquartum dicendum, quod non oportet, si duarum creaturarum
est aliqua dignior, quod minus digna habeat aliquam imperfectionem:
nam imperfectio designat carentiam alicuius quod natum est haberi vel
debet haberi. Unde et in gloria, quamvis unus sanctorum alium
excedat, nullus tamen imperfectus erit. Si tamen aliqua imperfectio
in creaturis sit, non oportet quod sit ex Deo neque ex materia; sed
in quantum creatura est ex nihilo.
Ad decimumquintum dicendum, quod ex nihilo dicitur aliquid fieri sicut
ex opposito secundum unum sensum superius expositum. Nec tamen oportet
quod ex ente unius generis fiat ens alterius generis, sicut ex colore
et figura; ens enim et non ens non possunt esse simul; color autem et
figura simul esse possunt. In autem ex quo aliquid fit, debet esse in
contingens ei quod fit, ut dicitur I Phys., quod non contingat
simul esse.
Ad decimumsextum dicendum, quod si ly ex nominet causam, non fit
aliquid ex opposito nisi per accidens, ratione scilicet subiecti. Si
vero nominet ordinem, tunc fit aliquid ex opposito etiam per se; unde
et privatio dicitur principium esse fiendi, sed non essendi. Hoc
autem modo dicitur aliquid fieri ex nihilo, ut prius dictum est, in
corp. art.
Ad decimumseptimum dicendum, quod Deus simul dans esse, producit id
quod esse recipit: et sic non oportet quod agat ex aliquo
praeexistenti.
|
|