|
Et videtur quod non.
1. Quaecumque enim ita se habent quod duo ex ipsis non possunt esse
in uno loco distincta, requirunt loci diversitatem. Sed duo Angeli
non possunt esse in eodem loco, ut communiter dicitur. Ergo non
potest intelligi quod essent duo Angeli distincti nisi sint duo loca
distincta. Sed ante creaturam visibilem non fuit locus, cum locus,
secundum philosophum, non sit nisi ultimum corporis continentis. Ergo
ante mundum visibilem Angeli esse non potuerunt.
2. Praeterea, productio creaturae corporalis Angelis nihil de eorum
virtute naturali ademit. Si ergo non facto mundo visibili Angeli
absque loco esse potuerunt, etiam nunc mundo visibili facto absque loco
esse possent; quod videtur esse falsum; quia si non essent in loco,
nusquam essent, et sic viderentur non esse.
3. Praeterea, Boetius dicit, quod omnis spiritus creatus corpore
indiget. Sed Angelus est spiritus creatus. Ergo indiget corpore,
et ita ante creaturam corporalem esse non potuit.
4. Sed diceretur, quod indiget corpore non quantum ad esse, sed
quantum ad ministerium.- Sed contra, ministerium Angelorum
exercetur ubi nos sumus, scilicet in hoc mundo. Sed Angeli habent
locum corporalem etiam extra habitationem nostram, scilicet caelum
Empyreum. Ergo non solum indigent corpore in loco corporali propter
ministerium nostrum.
5. Praeterea, impossibile est imaginari prius et posterius sine
tempore. Sed si Angeli fuissent ante mundum, prius fuisset
principium quo Angeli esse coeperunt, quam principium quo mundus
visibilis esse coepit. Ergo tempus incepisset ante mundum visibilem;
quod est impossibile, cum tempus sequatur ad motum, et motus ad
mobile. Ergo impossibile est quod Angeli fuerint ante mundum.
Sed contra, illud quod in creaturis contradictionem non implicat, est
Deo possibile. Sed Angelos esse, creatura visibili non existente,
nullam contradictionem implicat. Ergo non fuit Deo impossibile
producere Angelos ante mundum.
Respondeo. Dicendum quod, sicut Boetius dicit, in divinis non
oportet ad imaginationem deduci, et similiter nec in corporalibus
omnibus; quia cum imaginatio sit sequela sensus, ut per philosophum
patet imaginatio non potest extendi ultra quantitatem, quae est
qualitatum sensibilium subiectum. Hoc autem quidam non attendentes,
nec imaginationem transcendere valentes, non potuerunt aliquid
intelligere nisi per modum rei situalis, et propter hoc quidam antiqui
dixerunt, quod illud quod non est in loco, non est, ut in IV
Physic. dicitur. Et ex simili errore quidam moderni dixerunt, quod
Angeli absque creatura corporali esse non possunt, intelligentes
Angelos tamquam ea quae imaginaverunt situaliter distincta; quod
quidem praeiudicat sententiae antiquorum, qui Angelos ante mundum
fuisse posuerunt; praeiudicat etiam dignitati angelicae naturae quae
cum naturaliter sit prior quam creatura corporalis, nullo modo a
creatura corporali dependet. Et ideo simpliciter dicimus, quod
Angeli esse potuerunt ante mundum.
Ad primum ergo dicendum, quod duos Angelos esse in uno loco
indivisibili non impedit eorum distinctio, sed operationum confusio;
unde ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod etiam nunc nihil prohibet Angelos non esse
in loco, si voluerint, etsi etiam semper sint in loco propter ordinem
quo creatura spiritualis praesidet corporali, secundum Augustinum.
Ad tertium dicendum, quod sicut ipse Boetius exponit, Angeli
indigent corpore solum quantum ad ministerium non quantum ad naturae
complementum.
Ad quartum dicendum, quod Angeli sunt in caelo Empyreo, ut in loco
qui est contemplationi congruus, non tamen de necessitate
contemplationis.
Ad quintum dicendum, quod illa prioritas et posterioritas non cogit
nos ponere ante mundum tempus reale, sed solum tempus imaginarium, ut
in quaestione de aeternitate vel creatione mundi, art. 17, dictum
est.
|
|