|
Et videtur quod sic.
1. Mutatio enim secundum nomen suum designat hoc esse post hoc, ut
patet V Phys. Sed hoc habet creatio: nam fit esse post non esse.
Ergo creatio est mutatio.
2. Praeterea, omne quod fit, fit aliquo modo ex non ente; quia
quod est, non fit. Sicut ergo se habet generatio, secundum quam fit
res secundum partem substantiae suae, ad privationem formae, quae est
non esse secundum quid; ita se habet creatio, per quam fit secundum
totam substantiam suam, ad non esse simpliciter. Sed privatio proprie
loquendo, est terminus generationis. Ergo et non esse simpliciter,
proprie loquendo, est terminus creationis; et sic creatio, proprie
loquendo, est mutatio.
3. Praeterea, quanto est maior distantia inter terminos, tanto
maior est mutatio. Maior enim est mutatio de albo in nigrum quam de
albo in pallidum. Sed plus distat non ens simpliciter ab ente quam
contrarium a contrario, vel non ens secundum quid ab ente. Ergo cum
transitus de contrario in contrarium, vel de non ente secundum quid in
ens, fit mutatio, multo magis transitus de non ente simpliciter in
ens, quod est creatio, erit mutatio.
4. Praeterea, quod non similiter habet se nunc et prius, mutatur
vel movetur. Sed quod creatur non similiter se habet nunc et prius:
quia prius erat simpliciter non ens, et postea fit ens. Ergo quod
creatur, movetur vel mutatur.
5. Praeterea, illud quod exit de potentia in actum, mutatur. Sed
quod creatur, exit de potentia in actum; quia ante creationem erat
tantum in potentia facientis, postea autem est in actu. Ergo quod
creatur, movetur vel mutatur: ergo creatio est mutatio.
Sed contra, species motus vel mutationis sunt sex, secundum
philosophum in praedicamentis. Nulla autem earum est creatio ut patet
per singula inducenti. Ergo creatio non est mutatio.
Respondeo. Dicendum, quod in mutatione qualibet requiritur quod sit
aliquid idem commune utrique mutationis termino. Si enim termini
mutationis oppositi in nullo eodem convenirent, non posset vocari
transitus ex uno in alterum. In nomine enim mutationis et transitus
designatur aliquid idem, aliter se habere nunc et prius; et etiam ipsi
mutationis termini non sunt incontingentes, quod requiritur ad hoc ut
sint mutationis termini, nisi in quantum referuntur ad idem. Nam duo
contraria si ad diversa subiecta referantur, contingit simul esse.
Quandoque ergo contingit quod utrique mutationis termino est unum
commune subiectum actu existens; et tunc proprie est motus; sicut
accidit in alteratione et augmento et diminutione et loci mutatione.
Nam in omnibus his motibus subiectum unum et idem actu existens, de
opposito in oppositum mutatur. Quandoque vero est idem commune
subiectum utrique termino, non quidem ens actu, sed ens in potentia
tantum, sicut accidit in generatione et corruptione simpliciter.
Formae enim substantialis et privationis subiectum est materia prima,
quae non est ens actu: unde nec generatio nec corruptio proprie
dicuntur motus, sed mutationes quaedam. Quandoque vero non est
aliquod subiectum commune neque actu neque potentia existens; sed est
idem tempus continuum, in cuius prima parte est unum oppositum et in
secunda aliud, ut cum dicimus hoc fieri ex hoc, id est post hoc,
sicut ex mane fit meridies. Sed haec non proprie vocatur mutatio, sed
per similitudinem, prout ipsum tempus imaginamur quasi subiectum eorum
quae in tempore aguntur. In creatione autem non est aliquid commune
aliquo praedictorum modorum. Neque enim est aliquod commune subiectum
actu existens, neque potentia. Tempus etiam non est idem, si
loquamur de creatione universi; nam ante mundum tempus non erat.
Invenitur tamen aliquod commune subiectum esse secundum imaginationem
tantum, prout scilicet imaginamur unum tempus commune dum mundus non
erat, et postquam mundus in esse productus est. Sicut enim extra
universum non est aliqua realis magnitudo, possumus tamen eam
imaginari; ita et ante principium mundi non fuit aliquod tempus,
quamvis sit possibile ipsum imaginari: et quantum ad hoc creatio
secundum veritatem, proprie loquendo, non habet rationem mutationis,
sed solum secundum imaginationem quamdam; non proprie, sed
similitudinarie.
Ad primum ergo dicendum, quod mutatio secundum suum nomen designat hoc
esse post hoc circa aliquid idem, ut praedictum est, in corp. art.
Hoc autem in creatione non est.
Ad secundum dicendum, quod in generatione, secundum quam fit aliquid
secundum partem substantiae suae, est aliquid commune subiectum
privationi et formae, et non est in actu existens: et ideo sicut
proprie ibi accipitur terminus, sic etiam et proprie accipitur ibi
transitus; quod in creatione non est.
Ad tertium dicendum, quod ubi est maior distantia terminorum, est
maior mutatio, supposita identitate subiecti.
Ad quartum dicendum, quod id quod non similiter se habet nunc et
prius, mutatur, supposita consistentia subiecti: alias non ens
simpliciter mutaretur; quia non ens simpliciter, non similiter se
habet nunc et prius, neque dissimiliter. Oportet autem ad hoc quod
sit mutatio, quod sit aliquid idem dissimiliter se habens nunc et
prius.
Ad quintum dicendum, quod potentia passiva est subiectum mutationis,
non autem activa; et ideo quod exit de potentia passiva in actum,
mutatur, non autem quod de potentia activa exit: et ideo non valet
obiectio.
|
|