|
Et videtur quod non sit aliquid reale in creatura.
1. Ut enim dicitur in libro de causis, omne quod recipitur in
aliquo, est in eo per modum recipientis. Sed actio Dei creantis
recipitur simpliciter in non ente: quia Deus creando ex nihilo aliquid
facit. Ergo creatio nihil reale ponit in creatura.
2. Praeterea, omne quod est in rerum natura, aut est creator aut
creatura. Sed creatio non est creator, quia sic esset ab aeterno;
nec etiam creatura, quia aliqua creatione crearetur; quae etiam
creatio, aliqua creatione indigeret creari, et sic in infinitum.
Ergo creatio non est aliquid in rerum natura.
3. Praeterea, omne quod est, vel est substantia vel accidens. Sed
creatio non est substantia, cum non sit nec materia neque forma neque
compositum, ut de facili patere potest: nec etiam accidens, quia
accidens sequitur suum subiectum; creatio autem est naturaliter prior
creato, quod nullum sibi supponit subiectum. Ergo creatio non est
aliquid in rerum natura.
4. Praeterea, sicut se habet generatio ad rem generatam, ita se
habet creatio ad rem creatam. Sed generationis subiectum non est res
generata, sed magis terminus; subiectum vero eius est materia prima,
ut dicitur in de Generat. et Corrupt. Ergo nec subiectum creationis
est res creata. Nec potest dici quod subiectum eius sit aliqua
materia, cum res creata non creetur ex aliqua materia. Ergo creatio
non habet subiectum aliquod, et ita non est accidens. Constat autem
quod non est substantia. Ergo non est aliquid in rerum natura.
5. Praeterea, si creatio est aliquid in rerum natura, cum non sit
mutatio, ut supra dictum est, maxime videtur esse relatio. Sed non
est relatio, cum in nulla relationis specie contineri possit.
Simpliciter enim non enti, ex quo est relatio, ens simpliciter neque
supponitur neque aequatur. Ergo creatio non est aliquid in rerum
natura.
6. Praeterea, si creatio importet relationem entis creati ad Deum a
quo esse habet; cum ista relatio semper maneat in creatura, non solum
quando incipit esse, sed quamdiu res est; continue aliquid crearetur:
quod videtur absurdum. Ergo creatio non est relatio: et sic idem quod
prius.
7. Praeterea, omnis relatio realiter in rebus existens, acquiritur
ex aliquo quod est diversum ab ipsa relatione, sicut aequalitas a
quantitate, et similitudo a qualitate. Si ergo creatio sit aliqua
relatio in creatura realiter existens, oportet quod differat ab eo ex
quo acquiritur relatio. Hoc autem est quod per creationem accipitur.
Sequitur ergo quod ipsa creatio non sit per creationem accepta; et ita
sequitur quod sit aliquid increatum: quod est impossibile.
8. Praeterea, omnis mutatio reducitur ad illud genus ad quod
terminatur, sicut alteratio ad qualitatem, et augmentum ad
quantitatem; et propter hoc dicitur, in III Phys., quod quot
sunt species entis, tot sunt species motus. Sed creatio terminatur ad
substantiam; nec tamen potest dici quod sit in genere substantiae, ut
supra, argum. 3, dictum est. Ergo non videtur quod sit aliquid
secundum rem.
1. Sed contra. Si creatio non est aliqua res, ergo nec aliquid
realiter creatur. Hoc autem apparet esse falsum. Ergo creatio
aliquid est in rerum natura.
2. Praeterea, ex hoc Deus est dominus creaturae, quia eam creando
in esse produxit. Sed dominium est quaedam relatio realiter in
creatura existens. Ergo multo fortius creatio.
Respondeo. Dicendum quod quidam dixerunt creationem aliquid esse in
rerum natura medium inter creatorem et creaturam. Et quia medium
neutrum extremorum est, ideo sequebatur quod creatio neque esset
creator neque creatura. Sed hoc a magistris erroneum est iudicatum,
cum omnis res quocumque modo existens non habeat esse nisi a Deo, et
sic est creatura. Et ideo alii dixerunt, quod ipsa creatio non ponit
aliquid realiter ex parte creaturae. Sed hoc etiam videtur
inconveniens. Nam in omnibus quae secundum respectum ad invicem
referuntur, quorum unum ab altero dependet, et non e converso, in eo
quod ab altero dependet, relatio realiter invenitur, in altero vero
secundum rationem tantum; sicut patet in scientia et scibili, ut dicit
philosophus. Creatura autem secundum nomen refertur ad creatorem.
Dependet autem creatura a creatore, et non e converso. Unde oportet
quod relatio qua creatura ad creatorem refertur, sit realis; sed in
Deo est relatio secundum rationem tantum. Et hoc expresse dicit
Magister in I Sent. distinct. 30. Et ideo dicendum est, quod
creatio potest sumi active et passive. Si sumatur active, sic
designat Dei actionem, quae est eius essentia, cum relatione ad
creaturam; quae non est realis relatio, sed secundum rationem tantum.
Si autem passive accipiatur, cum creatio, sicut iam supra dictum
est, proprie loquendo non sit mutatio, non potest dici quod sit
aliquid in genere passionis, sed est in genere relationis. Quod sic
patet. In omni vera mutatione et motu invenitur duplex processus.
Unus ab uno termino motus in alium, sicut ab albedine in nigredinem;
alius ab agente in patiens, sicut a faciente in factum. Sed hi
processus non similiter se habent in ipso moveri, et in termino motus.
Nam ipso moveri, id quod movetur recedit ab uno termino motus et
accedit ad alterum; quod non est in termino motus; ut patet in eo quod
movetur de albedine in nigredinem: quia in ipso termino motus iam non
accedit in nigredinem, sed incipit esse nigrum. Similiter dum est in
ipso moveri, patiens vel factum transmutatur ab agente; cum autem est
in termino motus, non ulterius transmutatur ab agente, sed consequitur
factum quamdam relationem ad agentem, prout habet esse ab ipso, et
prout est ei simile quoquomodo, sicut in termino generationis humanae
consequitur natus filiationem. Creatio autem, sicut dictum est, non
potest accipi ut moveri, quod est ante terminum motus, sed accipitur
ut in facto esse; unde in ipsa creatione non importatur aliquis
accessus ad esse, nec transmutatio a creante, sed solummodo inceptio
essendi, et relatio ad creatorem a quo esse habet; et sic creatio
nihil est aliud realiter quam relatio quaedam ad Deum cum novitate
essendi.
Ad primum ergo dicendum, quod in creatione non ens non se habet sicut
recipiens divinam actionem, sed id quod creatum est, ut supra dictum
est.
Ad secundum dicendum, quod creatio active accepta significat divinam
actionem cum quadam relatione cointellecta, et sic est increatum;
accepta vero passive, sicut dictum est, realiter relatio quaedam est
significata per modum mutationis ratione novitatis vel inceptionis
importatae. Haec autem relatio, creatura quaedam est, accepto
communiter nomine creaturae pro omni eo quod est a Deo. Nec oportet
procedere in infinitum, quia creationis relatio non refertur ad Deum
alia relatione reali, sed seipsa. Nulla enim relatio refertur alia
relatione, ut Avicenna dicit in sua Metaph. Si vero nomen creaturae
accipiamus magis stricte pro eo tantum quod subsistit (quod proprie fit
et creatur, sicut proprie habet esse), tunc relatio praedicta non est
quoddam creatum, sed concreatum, sicut nec est ens proprie loquendo,
sed inhaerens. Et simile est de omnibus accidentibus.
Ad tertium dicendum, quod illa relatio accidens est, et secundum esse
suum considerata, prout inhaeret subiecto, posterius est quam res
creata; sicut accidens subiecto, intellectu et natura, posterius
est; quamvis non sit tale accidens quod causetur ex principiis
subiecti. Si vero consideretur secundum suam rationem, prout ex
actione agentis innascitur praedicta relatio, sic est quodammodo prior
subiecto, sicut ipsa divina actio, est eius causa proxima.
Ad quartum dicendum, quod in generatione est et mutatio et relatio,
qua refertur genitum ad generans. Ratione ergo mutationis non habet
pro subiecto ipsum generatum, sed eius materiam; sed ratione
relationis habet subiectum ipsum generatum. In creatione vero est
relatio, sed non mutatio proprie, ut dictum est; et ideo non est
simile.
Ad quintum dicendum, quod relatio praedicta non est intelligenda entis
ad non ens; quia talis relatio non potest esse realis, ut Avicenna
dicit, sed est entis creati ad creatorem; unde patet quod est relatio
suppositionis.
Ad sextum dicendum, quod creatio importat relationem praedictam cum
novitate essendi; unde non oportet quod res, quandocumque est,
creetur, licet semper referatur ad Deum: quamvis non esset
inconveniens dicere quod sicut aer quamdiu lucet, illuminetur a sole,
ita creatura, quamdiu habet esse, fiat a Deo, ut etiam Augustinus
dicit super Genes. ad Litt. Sed in hoc non est diversitas nisi
secundum nomen, prout nomen creationis potest accipi cum novitate, vel
sine.
Ad septimum dicendum, quod id ex quo acquiritur relatio creationis
principaliter, est res subsistens, a qua differt ipsa creationis
relatio, quae et ipsa creatura est; et non principaliter, sed quasi
secundario, sicut quid concreatum.
Ad octavum dicendum, quod motus reducitur ad genus sui termini, in
quantum proceditur de potentia in actum: nam in ipso motu terminus
motus est in potentia, et potentia et actus reducuntur ad idem genus.
In creatione autem non est exitus de potentia in actum; et ideo non
est simile.
|
|