|
Et videtur quod sic.
1. Eodem enim modo et ordine quo res exeunt a primo principio,
reordinantur in ultimum finem, cum idem sit primum principium et
ultimus rerum finis. Sed inferiores creaturae ordinantur in Deum
sicut in finem mediantibus superioribus creaturis; quia, sicut
Dionysius dicit, lex divinitatis est, per prima, ultima ad se
adducere. Ergo et creaturae inferiores exeunt a primo principio per
creationem mediantibus superioribus creaturis; et ita creationis actus
creaturae communicatur.
2. Praeterea, illud quod communicatum creaturae non trahit ipsam
extra terminos creaturae, est alicui creaturae communicabile per
potentiam creatoris, qui potest etiam nova genera condere creaturarum.
Sed posse creare, si creaturae communicaretur, non poneret ipsam
extra terminos creaturae. Ergo posse creare est creaturae
communicabile. Probatio mediae. Illud dicitur extra terminos
creaturae rem aliquam ponere quod rationi creaturae repugnat. Posse
autem creare non repugnat rationi creaturae, nisi propter infinitatem
virtutis quae videtur ad creationem requiri. Non autem requiritur, ut
videtur; nam unumquodque tantum distat ab uno oppositorum quantum de
natura alterius participat. Tantum enim aliquid est album, quantum
distat a nigro. Ens autem creatum finite participat naturam entis.
Ergo finite distat a non esse simpliciter. Educere autem aliquid in
esse ex distantia finita, non demonstrat potentiam infinitam; et sic
relinquitur quod potentiae finitae possit esse creationis actus; et sic
posse creare rationi creaturae non repugnat, nec ponit ipsam extra
terminos creaturae.
3. Sed diceretur, quod hoc quod dicitur, quod unumquodque tantum
distat ab uno oppositorum quantum participat de alio, locum habet in
illis oppositis quorum utrumque est natura quaedam, sicut sunt
contraria; non autem in illis quorum alterum tantum est natura, sicut
in privatione et habitu, affirmatione et negatione.- Sed contra,
praedicta oppositio locum habet in contrariis secundum hoc quod ad
invicem distant; quod quidem eis competit in quantum opposita sunt.
Sed causa oppositionis in contrariis et radix, est oppositio
affirmationis et negationis, ut probatur. Ergo in oppositione
affirmationis et negationis maxime debet locum habere.
4. Praeterea, secundum Augustinum tripliciter res fieri dicuntur.
Uno modo in verbo, alio modo in angelica cognitione, et tertio modo
in propria natura. Propter quod Genes., I, 1-2, dicit:
dixit, fiat, et factum est. Modus autem quo res dicuntur in angelica
intelligentia fieri, medius est inter illos duos modos. Ergo videtur
quod res creatae procedant ut sint in propria natura a verbo creatoris
cognitione angelica mediante; et sic videtur quod mediantibus Angelis
res creentur.
5. Praeterea, nihil et aliquid plus distant quam aliquid et esse,
cum nihil et aliquid nihil habeant commune, aliquid autem sit entis
pars. Deus autem facit creando, ut quod nihil erat, aliquid fiat,
et per consequens quod nulla potentia fiat aliqua potentia. Ergo multo
amplius facere potest quod aliqua potentia terminata, cuiusmodi est
potentia creaturae, fiat omnipotentia, cuius est creare. Et sic
communicari potest creaturae quod creet.
6. Praeterea, lux spiritualis est nobilior et potentior quam
corporalis. Sed lux corporalis se ipsam multiplicat. Ergo Angelus,
qui est lux spiritualis secundum Augustinum, potest se ipsum
multiplicare. Sed hoc non potest facere nisi creando. Ergo Angelus
potest creare.
7. Praeterea, cum formae substantiales non generentur, eo quod
solum compositum generatur, ut probat philosophus, non possunt deduci
in esse nisi per creationem. Sed natura creata disponit materiam ad
formam. Ergo ministerio aliquid operatur ad creationem; et sic
communicari potest creaturae, quod habeat in creatione ministerium.
8. Praeterea, opus iustificationis est nobilius quam creationis,
cum gratia sit supra naturam. Unde et Augustinus dicit quod maius est
iustificare impium quam creare caelum et terram. Sed in iustificatione
impii ministerium exhibet creatura: sacerdos enim dicitur ut minister
iustificare, sive peccata remittere. Ergo multo magis potest creatura
ministerium exhibere in creationis actu.
9. Praeterea, oportet omne factum simile esse agenti, ut probatur
in VII Metaph. Sed creatura corporalis non est similis Deo neque
specie neque genere. Ergo non potest a Deo per creationem procedere
nisi mediante aliqua creatura, quae sit similis saltem in genere; et
sic videtur quod res corporales creentur a Deo mediantibus superioribus
creaturis.
10. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod illa quae est
intelligentia secunda, non recipit ex bonitatibus primis, quae
procedunt ex causa prima, nisi mediante intelligentia superiori. Sed
de primis bonitatibus est ipsum esse. Ergo intelligentia secunda non
recipit esse a Deo nisi mediante intelligentia prima; et sic videtur
quod Deus actum creationis alicui creaturae communicet.
11. Praeterea, in eodem Lib. dicitur, quod intelligentia scit
quod sub se est, per modum substantiae suae, in quantum est ei causa.
Sed una intelligentia cognoscit intelligentiam aliam quae est sub
ipsa: ergo est eius causa. Sed non causatur nisi per creationem, cum
non sit composita. Ergo intelligentia creare potest.
12. Praeterea, Augustinus dicit, quod creatura spiritualis
communicat corporali speciem et esse; et sic videtur quod creaturae
corporales creentur mediantibus spiritualibus.
13. Praeterea, duplex est cognitionis genus; una siquidem cognitio
est ad rem, et alia quae est a rebus. Angelus autem cognoscit res
corporales non cognitione quae est a rebus, cum careat potentiis
sensitivis, quibus mediantibus pervenit cognitio sensibilium ad
intellectum. Ergo cognoscit res cognitione quae est ad rem, quae est
similis divinae cognitioni. Sicut ergo Deus per suam scientiam est
causa rerum, ita et scientia Angeli rerum causa esse videtur.
14. Praeterea, duplex est modus quo res in esse exeunt: unus
secundum quod exeunt de puro non esse in esse, quod fit per
creationem: alius secundum quod exeunt de potentia in actum. Virtus
autem materialis, quae est rerum naturalium, potest res producere modo
secundo, scilicet extrahendo res de potentia in actum. Ergo virtus
immaterialis, quae est potentior, qualis est virtus Angeli, potest
aliquid producere in esse modo primo, quod est maioris virtutis,
scilicet de puro non esse in esse, quod est creare; et sic videtur
quod Angelus possit creare.
15. Praeterea, infinito non est maius aliquid. Sed infinitae
potentiae est educere aliquid de nihilo in esse: alias nihil prohiberet
creaturas creare. Nulla ergo potentia potest esse maior quam ista.
Et sic non est maius facere creaturam ex nihilo et dare ei potentiam
creandi quam creare. Primum autem Deus potest. Ergo et secundum.
16. Praeterea, quanto maior est resistentia patientis ad agens,
tanto maior est difficultas in agendo. Sed contrarium magis resistit
quam non ens; non ens enim agere non potest sicut agit contrarium.
Cum ergo creatura possit aliquid ex contrario facere, videtur quod
multo magis possit aliquid facere ex nihilo, quod est creare. Ergo
potest creatura creare.
1. Sed contra. Ens et non ens in infinitum distant. Sed operari
aliquid ex distantia infinita est infinitae virtutis. Ergo creare est
infinitae virtutis; et ita non potest alicui creaturae communicari.
2. Praeterea, superiores creaturae ut Angeli, secundum Dionysium
dividuntur in essentiam, virtutem, et operationem: ex quo haberi
potest quod nullius creaturae virtus est sua essentia, et sic nulla
creatura agit se tota, cum id quo res agit sit virtus eius. Sed
secundum quod agens agit, effectus agitur. Ergo nulla creatura potest
aliquem effectum totum producere; et sic non potest creare, sed semper
in sua actione materiam praesupponit.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod Angeli non possunt esse
creatores alicuius rei, nec boni nec mali. Inter ceteras vero
creaturas Angelus est nobilior. Ergo multo minus aliqua alia creatura
potest creare.
4. Praeterea, eiusdem virtutis est creare et creaturas in esse
conservare. Sed creaturae non possunt in esse conservari nisi per
virtutem divinam, quae si se rebus subtraheret, in momento
deficerent, secundum Augustinum. Ergo res non possunt creari nisi
per virtutem divinam.
5. Praeterea, illud quod est alicuius proprie proprium, alteri
convenire non potest. Sed creare dicitur communiter proprium esse
Deo. Ergo creare non potest alteri convenire.
Respondeo. Dicendum, quod quorumdam philosophorum fuit positio,
quod Deus creavit creaturas inferiores mediantibus superioribus, ut
patet in Lib. de causis; et in Metaphys. Avicennae, et
Algazelis, et movebantur ad hoc opinandum propter quod credebant quod
ab uno simplici non posset immediate nisi unum provenire, et illo
mediante ex uno primo multitudo procedebat. Hoc autem dicebant, ac si
Deus ageret per necessitatem naturae, per quem modum ex uno simplici
non fit nisi unum. Nos autem ponimus, quod a Deo procedunt res per
modum scientiae et intellectus, secundum quem modum nihil prohibet ab
uno primo et simplici Deo multitudinem immediate provenire, secundum
quod sua sapientia continet universa. Et ideo secundum fidem
Catholicam ponimus, quod omnes substantias spirituales et materiam
corporalium Deus immediate creavit, haereticum reputantes si dicatur
per Angelum vel aliquam creaturam aliquid esse creatum; unde
Damascenus dicit: quicumque dixerit Angelum aliquid creare, anathema
sit. Quidam tamen Catholici tractatores dixerunt quod, etsi nulla
creatura possit aliquid creare, communicari tamen potuit creaturae ut
per eius ministerium Deus aliquid crearet. Et hoc ponit Magister in
5 dist., IV libro Sentent. Quidam vero e contrario dicunt, quod
nullo modo creaturae communicari potuit ut aliquid crearet; quod etiam
communius tenetur. Ad horum autem evidentiam sciendum est quod creatio
nominat activam potentiam, qua res in esse producuntur; et ideo est
absque praesuppositione materiae praeexistentis et alicuius prioris
agentis: hae enim solae causae praesupponuntur ad actionem. Nam forma
geniti est terminus actionis generantis, et ipsa est etiam finis
generationis quae secundum esse non praecedit sed sequitur actionem.
Quod enim creatio materiam non praesupponat, patet ex ipsa nominis
ratione. Dicitur enim creari quod ex nihilo fit. Quod etiam non
praesupponat aliquam priorem causam agentem, patet ex hoc quod
Augustinus dicit, ubi probat Angelos non esse creatores, quia
operantur ex seminibus naturae inditis quae sunt virtutes activae in
natura. Si igitur sic stricte creatio accipitur, constat quod creatio
non potest nisi primo agenti convenire, nam causa secunda non agit nisi
ex influentia causae primae; et sic omnis actio causae secundae est ex
praesuppositione causae agentis. Nec etiam ipsi philosophi posuerunt
Angelos vel intelligentias aliquid creare, nisi per virtutem divinam
in ipsis existentem, ut intelligamus quod causa secunda duplicem
actionem habere potest; unam ex propria natura, aliam ex virtute
prioris causae. Impossibile est autem quod causa secunda ex propria
virtute sit principium esse in quantum huiusmodi; hoc enim est proprium
causae primae; nam ordo effectuum est secundum ordinem causarum.
Primus autem effectus est ipsum esse, quod omnibus aliis effectibus
praesupponitur et ipsum non praesupponit aliquem alium effectum; et
ideo oportet quod dare esse in quantum huiusmodi sit effectus primae
causae solius secundum propriam virtutem; et quaecumque alia causa dat
esse, hoc habet in quantum est in ea virtus et operatio primae causae,
et non per propriam virtutem; sicut et instrumentum efficit actionem
instrumentalem non per virtutem propriae naturae, sed per virtutem
moventis; sicut calor naturalis per virtutem animae generat carnem
vivam, per virtutem autem propriae naturae solummodo calefacit et
dissolvit. Et per hunc modum posuerunt quidam philosophi, quod
intelligentiae primae sunt creatrices secundarum, in quantum dant eis
esse per virtutem causae primae in eis existentem. Nam esse per
creationem, bonum vero et vita et huiusmodi, per informationem, ut in
libro de causis habetur. Et hoc fuit idolatriae principium, dum ipsis
creatis substantiis quasi creatricibus aliarum, latriae cultus
exhibebatur. Magister vero in IV sententiarum ponit hoc esse
communicabile creaturae non quidem ut propria virtute creet, quasi
auctoritate, sed ministerio quasi instrumentum. Sed diligenter
consideranti apparet hoc esse impossibile. Nam actio alicuius,
etiamsi sit eius ut instrumenti, oportet ut ab eius potentia
egrediatur. Cum autem omnis creaturae potentia sit finita,
impossibile est quod aliqua creatura ad creationem operetur, etiam
quasi instrumentum. Nam creatio infinitam virtutem requirit in
potentia a qua egreditur: quod ex quinque rationibus apparet. Prima
est ex hoc quod potentia facientis proportionatur distantiae quae est
inter id quod fit et oppositum ex quo fit. Quanto enim frigus est
vehementius, et sic a calore magis distans, tanto maiori virtute
caloris opus est ut ex frigido fiat calidum. Non esse autem
simpliciter, in infinitum ab esse distat, quod ex hoc patet, quia a
quolibet ente determinato plus distat non esse quam quodlibet ens,
quantumcumque ab alio ente distans invenitur; et ideo ex omnino non
ente aliquid facere non potest esse nisi potentiae infinitae. Secunda
ratio est, quia hoc modo factum agitur quo faciens agit. Agens autem
agit secundum quod actu est; unde id solum se toto agit quod totum actu
est, quod non est nisi actus infiniti qui est actus primus; unde et
rem agere secundum totam eius substantiam solius infinitae virtutis
est. Tertia ratio est, quia cum accidens oporteat esse in subiecto,
subiectum autem actionis sit recipiens actionem; illud solum faciendo
aliquid recipientem materiam non requirit, cuius actio non est
accidens, sed ipsa substantia sua, quod solius Dei est; et ideo
solius eius est creare. Quarta ratio est, quia cum omnes secundae
causae agentes a primo agente habeant hoc ipsum quod agant, ut in
Lib. de causis probatur; oportet quod a primo agente, omnibus
secundis agentibus modus et ordo imponatur; ei autem non imponitur
modus vel ordo ab aliquo. Cum autem modus actionis ex materia
dependeat quae recipit actionem agentis, solius primi agentis erit
absque materia praesupposita ab alio agente agere, et aliis omnibus
secundis agentibus materiam ministrare. Quinta ratio est ducens ad
impossibile. Nam secundum elongationem potentiae ab actu, est
proportio potentiarum de potentia in actum aliquid reducentium: quanto
enim plus distat potentia ab actu, tanto maiori potentia indigetur.
Si ergo sit aliqua potentia finita quae de nulla potentia praesupposita
aliquid operetur, oportet eius esse aliquam proportionem ad illam
potentiam activam quae educit aliquid de potentia in actum; et sic est
aliqua proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, quod est
impossibile. Non entis enim ad ens nulla est proportio, ut habetur
IV Physic. Relinquitur ergo quod nulla potentia creaturae potest
aliquid creare neque propria virtute, neque sicut alterius
instrumentum.
Ad primum ergo dicendum, quod in reducendo ad finem, praeexistunt ea
quae sunt ad finem: et ideo non impossibile est per actionem alicuius
cooperari Deo ad hoc quod res aliquae in finem ultimum reducantur.
Sed in universali eductione rerum in esse, nihil praesupponitur; unde
non est simile.
Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet aliquam distantiam imaginari
infinitam ex una parte et ex alia finitam. Ex utraque autem parte
infinitam imaginamur distantiam, quando utrumque oppositorum ponitur
infinitum; puta si sint calor et frigus infinita. Ex parte autem
altera, quando alterum est finitum; sicut si calor esset infinitus,
et frigus finitum. Distantia ergo infiniti entis a non esse
simpliciter, est infinita ex utraque parte. Distantia autem entis
finiti a non esse simpliciter est infinita ex una parte tantum, et
requirit nihilominus potentiam infinitam agentem.
Tertium concedimus, non enim quantum ad hoc differt, an utrumque
oppositorum sit natura quaedam an alterum tantum.
Ad quartum dicendum, quod res in intelligentia dicuntur fieri secundum
cognitionem tantum, non secundum rationem operativae virtutis: unde
res non producuntur a Deo mediantibus Angelis operantibus, sed solum
Angelis cognoscentibus.
Ad quintum dicendum, quod aliquid dicitur non posse fieri ab aliquo,
non solum propter distantiam extremorum, sed etiam propter hoc quod
omnino fieri non potest; ut si dicamus quod ex aliquo corpore non
potest fieri Deus, quia Deus omnino fieri non potest. Sic ergo
dicendum quod ex aliqua potentia non potest fieri omnipotentia, non
solum propter distantiam utriusque potentiae, sed etiam propter hoc
quod omnipotentia omnino fieri non potest. Nam omne quod fit, purus
actus esse non potest, cum ex hoc ipso quod ex alio esse habeat,
potentia in eo deprehendatur: et ideo non potest esse potentia
infinita.
Ad sextum dicendum, quod lux corporalis multiplicat se non per
creationem novae lucis, sed diffundendo se super materiam: quod de
Angelis dici non potest, cum sint substantiae per se stantes.
Ad septimum dicendum, quod forma potest considerari dupliciter: uno
modo secundum quod est in potentia; et sic a Deo materia concreatur,
nulla disponentis naturae actione interveniente. Alio modo secundum
quod est in actu; et sic non creatur, sed de potentia materiae
educitur per agens naturale; unde non oportet quod natura aliquid agat
dispositive ad hoc quod aliquid creetur. Quia tamen aliqua forma
naturalis est quae per creationem in esse producitur, scilicet anima
rationalis, cuius materiam natura disponit; ideo sciendum est, quod
cum creationis opus materiam tollat, dupliciter aliquid creari
dicitur. Nam quaedam creantur nulla materia praesupposita, nec ex qua
nec in qua, sicut Angeli et corpora caelestia; et ad horum creationem
natura nihil operari potest dispositive. Quaedam vero creantur, etsi
non praesupposita materia ex qua sint, praesupposita tamen materia in
qua sint, ut animae humanae. Ex parte ergo illa qua habent materiam
in qua, natura potest dispositive operari; non tamen quod ad ipsam
substantiam creati, naturae actio se extendat.
Ad octavum dicendum, quod in opere iustificationis homo aliquid
operatur ministerio tantum per hoc quod adhibet sacramenta: unde cum
sacramenta iustificare dicantur instrumentaliter et dispositive,
solutio redit in idem cum solutione praedicta.
Ad nonum dicendum, quod quamvis inter Deum et creaturam non possit
esse similitudo generis vel speciei; potest tamen esse similitudo
quaedam analogiae, sicut inter potentiam et actum, et substantiam et
accidens. Et hoc dicitur uno modo in quantum res creatae imitantur suo
modo ideam divinae mentis, sicut artificiata formam quae est in mente
artificis. Alio modo secundum quod res creatae ipsi naturae divinae
quodammodo similantur, prout a primo ente alia sunt entia, et a bono
bona, et sic de aliis. Tamen haec obiectio non est ad propositum:
quia supposito quod creaturae a Deo procedant mediante aliqua potentia
creata, adhuc redibit eadem difficultas, qualiter scilicet illa prima
natura creata esse possit a Deo, similitudine non existente.
Ad decimum dicendum, quod error iste expresse in libro de causis
invenitur, quod creaturae inferiores creatae sunt a Deo superioribus
mediantibus: unde in hoc auctoritas illius non est recipienda.
Et similiter dicendum ad undecimum.
Ad duodecimum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de anima, quae
communicat corpori esse et speciem non per modum creantis, sed per
modum formae.
Ad decimumtertium dicendum, quod licet Angelus non cognoscat res
cognitione quae est a rebus accepta, non tamen oportet quod cognoscat
tali cognitione quae sit causa rerum: est enim cognitio eius media
inter duas cognitiones praedictas. Cognoscit enim res naturali
cognitione, quae est per rerum similitudines in eius intellectum
effluxas a divino intellectu; ut sic eius cognitio non sit ad rem quasi
rerum causa, sed sit quaedam similitudo divinae cognitionis, quae res
causat.
Ad decimumquartum dicendum, quod in educendo res de potentia in actum
multi gradus attendi possunt, in quantum aliquid potest educi de
potentia magis vel minus remota in actum, et etiam facilius vel minus
faciliter: unde non oportet, si virtus Angeli virtutem naturae
materialis excedat, quod possit aliquid facere de puro non esse,
natura educente aliquid de potentia in actum; sed quod hoc possit multo
facilius quam natura; sicut etiam Augustinus dicit, quod Daemones
seminibus naturae occultius et efficacius operantur quam nos operari
sciamus.
Ad decimumquintum dicendum, quod nulla est maior potentia quam
potentia creandi: nec oportet quod potentia creantis ad hoc se extendat
quod alicui creaturae potentiam creandi communicet, eo quod creaturae
communicabilis nullo modo est. Quod enim aliquid fieri non possit,
non solum provenit ex defectum potentiae facientis, sed quandoque ex
ipsa factione rei, quae fieri non potest; sicut Deus non potest
facere Deum, non propter defectum suae potentiae, sed quia Deus a
nullo fieri potest; et similiter potentia creandi finita esse non
potest, nec creaturae communicari, cum sit infinita.
Ad decimumsextum dicendum, quod in actu potest attendi difficultas
dupliciter: uno modo ex hoc quod patiens resistit contra agentem; et
hoc non est in omnibus generale, sed solum in his quae mutuo agunt et
patiuntur in invicem, in quibus agens patitur ex contraria actione
patientis: et sic corpora caelestia, quae contrarium non habent
agendo, non patiuntur difficultatem in agendo ex contraria actione
patientis; multo minus Deus. Alio modo, qui generalis est,
secundum quod patiens elongatur ab actu. Quanto enim potentia magis ab
actu elongata invenitur, tanto maior est difficultas in actione
agentis. Unde cum magis elongetur ab actu purum non ens quam materia
cuicumque contrario subiecta, quantumcumque intenso, manifestum est
maioris esse virtutis producere aliquid de nihilo quam facere contrarium
de contrario.
|
|