|
Et videtur quod sic.
1. Cum enim causa sit potentior effectu, illud quod est possibile
nostro intellectui, qui a rebus notitiam sumit, videtur magis esse
possibile in natura. Sed intellectus noster potest aliquid intelligere
non intelligendo illud esse a Deo, cum causa efficiens non sit de
natura rei, et sic sine ea res intelligi possit. Ergo multo magis in
rerum natura potest aliquid esse quod non sit a Deo.
2. Praeterea, omnia quae a Deo sunt facta dicuntur esse Dei
creaturae. Creatio autem terminatur ad esse: prima enim rerum
creatarum est esse, ut habetur in Lib. de causis. Cum ergo
quidditas rei sit praeter esse ipsius, videtur quod quidditas rei non
sit a Deo.
3. Praeterea, omnis actio terminatur ad aliquem actum, sicut et
procedit ab aliquo actu: nam omne agens agit in quantum actu est, et
omne agens agit sibi simile in natura. Sed materia prima est pura
potentia. Ergo actio creantis ad ipsam terminari non potest; et ita
non omnia sunt a Deo creata.
Sed contra. Est quod dicitur Rom. XI, 36: ex ipso et per
ipsum et in ipso sunt omnia.
Respondeo. Dicendum, quod secundum ordinem cognitionis humanae
processerunt antiqui in consideratione naturae rerum. Unde cum
cognitio humana a sensu incipiens in intellectum perveniat priores
philosophi circa sensibilia fuerunt occupati, et ex his paulatim in
intelligibilia pervenerunt. Et quia accidentales formae sunt secundum
se sensibiles, non autem substantiales, ideo primi philosophi omnes
formas accidentia esse dixerunt, et solam materiam esse substantiam.
Et quia substantia sufficit ad hoc quod sit accidentium causa, quae ex
principiis substantiae causantur, inde est quod primi philosophi,
praeter materiam, nullam aliam causam posuerunt; sed ex ea causari
dicebant omnia quae in rebus sensibilibus provenire videntur; unde
ponere cogebantur materiae causam non esse, et negare totaliter causam
efficientem. Posteriores vero philosophi, substantiales formas
aliquatenus considerare coeperunt; non tamen pervenerunt ad cognitionem
universalium, sed tota eorum intentio circa formas speciales
versabatur: et ideo posuerunt quidam aliquas causas agentes, non tamen
quae universaliter rebus esse conferrent, sed quae ad hanc vel ad illam
formam, materiam permutarent; sicut intellectum et amicitiam et
litem, quorum actionem ponebant in segregando et congregando; et ideo
etiam secundum ipsos non omnia entia a causa efficiente procedebant,
sed materia actioni causae agentis praesupponebatur. Posteriores vero
philosophi, ut Plato, Aristoteles et eorum sequaces, pervenerunt ad
considerationem ipsius esse universalis; et ideo ipsi soli posuerunt
aliquam universalem causam rerum, a qua omnia alia in esse prodirent,
ut patet per Augustinum. Cui quidem sententiae etiam Catholica fides
consentit. Et hoc triplici ratione demonstrari potest: quarum prima
est haec. Oportet enim, si aliquid unum communiter in pluribus
invenitur, quod ab aliqua una causa in illis causetur; non enim potest
esse quod illud commune utrique ex se ipso conveniat, cum utrumque,
secundum quod ipsum est, ab altero distinguatur; et diversitas
causarum diversos effectus producit. Cum ergo esse inveniatur omnibus
rebus commune, quae secundum illud quod sunt, ad invicem distinctae
sunt, oportet quod de necessitate eis non ex se ipsis, sed ab aliqua
una causa esse attribuatur. Et ista videtur ratio Platonis, qui
voluit, quod ante omnem multitudinem esset aliqua unitas non solum in
numeris, sed etiam in rerum naturis. Secunda ratio est, quia, cum
aliquid invenitur a pluribus diversimode participatum oportet quod ab eo
in quo perfectissime invenitur, attribuatur omnibus illis in quibus
imperfectius invenitur. Nam ea quae positive secundum magis et minus
dicuntur, hoc habent ex accessu remotiori vel propinquiori ad aliquid
unum: si enim unicuique eorum ex se ipso illud conveniret, non esset
ratio cur perfectius in uno quam in alio inveniretur; sicut videmus
quod ignis, qui est in fine caliditatis, est caloris principium in
omnibus calidis. Est autem ponere unum ens, quod est perfectissimum
et verissimum ens: quod ex hoc probatur, quia est aliquid movens
omnino immobile et perfectissimum, ut a philosophis est probatum.
Oportet ergo quod omnia alia minus perfecta ab ipso esse recipiant.
Et haec est probatio philosophi. Tertia ratio est, quia illud quod
est per alterum, reducitur sicut in causam ad illud quod est per se.
Unde si esset unus calor per se existens, oporteret ipsum esse causam
omnium calidorum, quae per modum participationis calorem habent. Est
autem ponere aliquod ens quod est ipsum suum esse: quod ex hoc
probatur, quia oportet esse aliquod primum ens quod sit actus purus,
in quo nulla sit compositio. Unde oportet quod ab uno illo ente omnia
alia sint, quaecumque non sunt suum esse, sed habent esse per modum
participationis. Haec est ratio Avicennae. Sic ergo ratione
demonstratur et fide tenetur quod omnia sint a Deo creata.
Ad primum ergo dicendum, quod licet causa prima, quae Deus est, non
intret essentiam rerum creatarum; tamen esse, quod rebus creatis
inest, non potest intelligi nisi ut deductum ab esse divino; sicut nec
proprius effectus potest intelligi nisi ut deductus a causa propria.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc ipso quod quidditati esse
attribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur: quia
antequam esse habeat, nihil est, nisi forte in intellectu creantis,
ubi non est creatura, sed creatrix essentia.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa probat, quod materia prima per
se non creatur; sed ex hoc non sequitur quod non creetur sub forma;
sic enim habet esse in actu.
|
|