|
Et videtur quod sic.
1. Per hoc quod dicit Augustinus: apostolus, inquit, Paulus
discernens interius Deum creantem atque formantem ab operibus creaturae
quae admoventur extrinsecus, de agricultura similitudinem assumens
ait: ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit.
2. Sed dices, quod creatio accipitur ibi large pro qualibet
factione.- Sed contra, Augustinus, ex auctoritate apostoli
intendit in verbis praedictis distinguere operationem creaturae ab
operatione Dei. Non autem distinguitur per creationem communiter
acceptam pro qualibet factione, quia sic etiam natura creat; aliquid
enim facit, ut ostensum est supra, art. praeced., sed non per
creationem proprie acceptam. Ergo de creatione proprie accepta oportet
verba praemissa intelligere.
3. Praeterea, idem Augustinus subdit: sicut in ipsa vita nostra
mentem iustificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem
extrinsecus Evangelium etiam homines possunt; ita creationem rerum
visibilium Deus interius operatur, exteriores autem operationes
bonorum sive malorum Angelorum vel hominum, vel quorumcumque
animalium, ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum
terrae agriculturam. Sed mentem nostram iustificando format creatione
proprie accepta: nam gratia per creationem dicitur esse. Ergo et
creatione proprie dicta formas naturales creat.
4. Sed dices, quod formae naturales habent causam in subiecto, non
autem gratia; et pro tanto gratia proprie creatur, non autem formae
naturales.- Sed contra, ut dicitur in Glossa Genes. I, creare
est ex nihilo aliquid facere. Cum autem haec praepositio ex quandoque
importet habitudinem causae efficientis, sicut I Corinth.,
VIII, 6: ex quo omnia, per quem omnia, quandoque autem
habitudinem causae materialis, sicut habetur Tobiae cap. XIII,
21-22: omnis circuitus murorum eius ex lapide candido et mundo;
cum dicitur aliquid ex nihilo fieri, non negatur habitudo causae
efficientis (quia sic Deus rerum creatarum causa efficiens non
esset), sed negatur habitudo causae materialis. Formae autem
naturales habent in subiectis causas efficientes, per quod differunt a
gratia; habent etiam et materiam in qua, quod et gratiae competit.
Non ergo magis competit ratio creationis gratiae quam naturalibus
formis, per hoc quod est habere causam in subiecto.
5. Praeterea, formae artificiales non habent causam in subiecto,
sed sunt totaliter ab extrinseco. Si ergo gratia propter hoc creari
dicitur quia non habet causam in subiecto, pari ratione formae
accidentales artificiales creabuntur.
6. Praeterea, id quod non habet materiam partem sui, non potest ex
materia fieri. Sed formae non habent materiam partem sui: quia forma
distinguitur et contra materiam et contra compositum, ut patet in
principio secundi de anima. Cum ergo formae fiant quia de novo esse
incipiunt, videtur quod non fiant ex materia; et sic fiunt ex nihilo,
et per consequens creantur.
7. Sed diceretur, quod licet formae naturales non habeant materiam
partem sui ex qua sint, habent tamen materiam in qua sunt, et pro
tanto non creantur.- Sed contra, sicut aliae formae naturales, ita
et anima rationalis est forma in materia. Sed anima rationalis creari
ponitur. Ergo et similiter est de aliis formis naturalibus ponendum.
8. Sed dices, quod anima rationalis non educitur de materia, sicut
aliae formae naturales. Sed contra, nihil educitur de aliquo quod non
est in eo. Sed ante finem generationis forma, quae est generationis
terminus, non erat in materia; alias essent formae contrariae in
materia simul. Ergo formae naturales non educuntur de materia.
9. Praeterea, forma quae est generationis terminus, non apparebat
ante generationem completam. Si ergo erat ibi, erat latens: et ita
sequeretur latitatio cuiuslibet in quolibet, quam ponebat Anaxagoras,
et Aristoteles improbat in I Phys.
10. Sed dices, quod forma naturalis non existebat in materia ante
completam generationem, complete, ut Anaxagoras ponebat, sed
incomplete.- Sed contra, si forma aliquo modo est in materia ante
terminum generationis, est ibi secundum aliquid sui. Si autem non est
ibi complete secundum aliquid sui, non praeexistit. Habet ergo forma
aliquid et aliquid, et sic non est simplex; cuius contrarium in
principio sex principiorum habetur.
11. Praeterea, si non complete praeexistit in materia, et
postmodum completur, oportet quod per generationem ei adveniat
complementum. Illud autem complementum in materia non praeexistebat,
quia sic fuisset ibi complete. Ergo illud complementum per creationem
erit ad minus.
12. Sed dices, quod praeexistebat in materia incomplete, non
quidem secundum partem, sed quia alio modo erat ante, et alio modo
post: prius enim erat in potentia, sed post est in actu.- Sed
contra, ex hoc quod aliquid alio et alio modo se habet, est
alteratio, non generatio. Si ergo per opus naturae non fit aliquid,
nisi quod forma quae prius erat in potentia, postea fit actu;
sequeretur quod per operationem naturae non sit aliqua generatio, sed
alteratio sola.
13. Praeterea, in natura inferiori non invenitur aliquod activum
principium, nisi accidens: nam ignis agit per calorem, qui est
accidens; et similiter de aliis. Sed accidens non potest esse causa
activa formae substantialis, quia nihil agit ultra suam speciem;
effectus autem non praeeminet causae, cum tamen forma substantialis
praeemineat accidenti. Ergo forma substantialis non producitur per
actionem naturae inferioris; et ita oportet quod sit per creationem.
14. Praeterea, imperfectum non potest esse causa perfecti. Sed in
semine bruti animalis non est vis animae nisi imperfecte. Ergo anima
bruti non producitur per actionem naturalem virtutis seminalis; et ita
oportet quod sit per creationem et pari ratione omnes aliae formae
naturales.
15. Praeterea, illud quod non est animatum nec vivum, non potest
esse causa rei animatae viventis. Sed animalia quae generantur ex
putrefactione, sunt res animatae viventes; non autem inveniuntur in
natura aliqua viventia, a quibus eis vita conferatur. Ergo oportet
quod eorum animae sint per creationem a primo vivente, et pari ratione
aliae formae naturales.
16. Praeterea, natura non agit nisi sibi simile. Sed aliqua res
naturalis invenitur generari, cuius similitudo in generante non
praecessit. Mulus enim neque equo, neque asino est similis in
specie. Ergo forma muli non est per actionem naturae, sed per
creationem; et sic idem quod prius.
17. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de vera Relig., quod
res naturales formis suis formatae non essent, nisi esset aliquid
primum unde formarentur. Hoc autem est ipse Deus. Ergo omnes formae
sunt per creationem a Deo.
18. Praeterea, Boetius dicit, quod ex formis quae sunt sine
materia, venerunt formae quae sunt in materia. Formae autem quae sunt
sine materia, non possunt intelligi in proposito, nisi ideae rerum in
mente divina existentes. Nam Angeli, qui possunt dici sine materia
formae non sunt causae formarum naturalium, ut patet per Augustinum.
Ergo formae naturales non sunt per actionem naturae, sed a datore
creante.
19. Praeterea, in libro de causis, dicitur, quod esse est per
creationem. Hoc autem non esset nisi formae crearentur: nam forma est
essendi principium. Ergo formae sunt per creationem: ergo Deus in
materia operatur aliquid creando, scilicet ipsas formas.
20. Praeterea, id quod est per se, est causa eius quod non est per
se. Sed formae rerum naturalium non sunt per se, sed sunt in
materia. Ergo earum causa est forma per se stans; et ita oportet quod
formae naturales sint per creationem ab agente extrinseco; et sic
videtur quod Deus in natura operetur, formas creando.
1. Sed contra. Opus creationis distinguitur ab opere gubernationis
et propagationis. Quod autem actione naturae agitur, pertinet ad opus
gubernationis et ad rerum propagationem. Ergo creatio operi naturae
non admiscetur.
2. Praeterea, nihil potest creare nisi solus Deus. Si ergo formae
sunt per creationem, non erunt nisi a Deo; et sic omnis actio naturae
frustrabitur, cuius finis est forma.
3. Praeterea, sicut forma substantialis non habet materiam partem
sui, ita nec accidentalis. Si ergo propter hoc formas substantiales
oportet esse per creationem, quia non habent materiam, pari ratione et
formae accidentales. Sicut autem res generata perficitur per formam
substantialem, ita fit dispositio per formam accidentalem. Ergo res
naturalis nullo modo erit generans, neque sicut perficiens neque sicut
disponens; et sic cassa erit omnis naturae actio.
4. Praeterea, natura est ex similibus similia procreans. Sed
generatum invenitur simile generanti secundum speciem et formam. Ergo
ipsa forma generati fit per actionem generantis, et non per
creationem.
5. Praeterea, diversorum agentium actiones non terminantur ad unum
effectum. Sed ex materia et forma fit unum simpliciter. Ergo non
potest esse quod sit aliud agens quod disponit materiam et quod inducit
formam. Disponens autem materiam, est agens naturale. Ergo et
inducens formam; et sic formae non sunt per creationem, et ita creatio
non admiscetur operibus naturae.
Respondeo. Dicendum, circa istam quaestionem diversae fuerunt
opiniones. Quarum omnium videtur radix fuisse unum et idem
principium, secundum quod natura non potest ex nihilo aliquid facere.
Ex hoc enim aliqui crediderunt quod nulla res fieret aliter nisi per
hoc quod extrahebatur a re alia in qua latebat, sicut de Anaxagora
narrat philosophus, qui ex hoc videtur fuisse deceptus, quia non
distinguebat inter potentiam et actum; putabat enim oportere quod actu
praeextiterit illud quod generatur. Oportet autem quod praeexistat
potentia et non actu; si enim non praeexisteret potentia, fieret ex
nihilo; si vero praeexisteret actu, non fieret: quia quod est, non
fit. Sed quia res generata est in potentia per materiam, et in actu
per suam formam; posuerunt aliqui, quod res fiebat quantum ad formam
materia praeexistente. Et quia operatio naturae non potest esse ex
nihilo, et per consequens oportet quod sit ex praesuppositione, non
operabatur, secundum eos, natura, nisi ex parte materiae disponendo
ipsam ad formam. Formam vero, quam oportet fieri et non praesupponi,
oportet esse ex agente qui non praesupponit aliquid, sed potest ex
nihilo facere: et hoc est agens supernaturale, quod Plato posuit
datorem formarum. Et hoc Avicenna dixit esse intelligentiam ultimam
inter substantias separatas. Quidam vero moderni eos sequentes,
dicunt hoc esse Deum. Hoc autem videtur esse inconveniens. Quia cum
unumquodque natum sit simile sibi agere (nam unumquodque agit in eo
quod actu est, hoc scilicet quod est in potentia id quod agendum
est), non requireretur similitudo secundum formam substantialem in
agente naturali, nisi forma substantialis geniti esset per actionem
agentis. Ex quo etiam id quod in genito acquirendum est, actu in
generante naturali invenitur, et unumquodque agit secundum quod actu
est; inconveniens videtur, hoc generante praetermisso, aliud exterius
inquirere. Unde sciendum est, quod istae opiniones videntur
provenisse ex hoc quod ignorabatur natura formae, sicut et primae
provenerunt ex hoc quod ignorabatur natura materiae. Forma enim
naturalis non dicitur univoce esse cum re generata. Res enim naturalis
generata dicitur esse per se et proprie, quasi habens esse, et in suo
esse subsistens; forma autem non sic esse dicitur, cum non subsistat,
nec per se esse habeat; sed dicitur esse vel ens, quia ea aliquid
est; sicut et accidentia dicuntur entia, quia substantia eis est vel
qualis vel quanta, non quod eis sit simpliciter sicut per formam
substantialem: unde accidentia magis proprie dicuntur entis, quam
entia, ut patet in Metaphys. Unumquodque autem factum, hoc modo
dicitur fieri quo dicitur esse. Nam esse est terminus factionis: unde
illud quod proprie fit per se, compositum est. Forma autem non
proprie fit, sed est id quod fit, id est per cuius acquisitionem
aliquid dicitur fieri. Nihil ergo obstat per hoc quod dicitur quod per
naturam ex nihilo nihil fit, quin formas substantiales, ex operatione
naturae esse dicamus. Nam id quod fit, non est forma, sed
compositum; quod ex materia fit, et non ex nihilo. Et fit quidem ex
materia, in quantum materia est in potentia ad ipsum compositum, per
hoc quod est in potentia ad formam. Et sic non proprie dicitur quod
forma fiat in materia, sed magis quod de materiae potentia educatur.
Ex hoc autem ipso quod compositum fit, et non forma, ostendit
philosophus, quod formae sunt ex agentibus naturalibus: nam, cum
factum oporteat esse simile facienti, ex quo id quod factum est, est
compositum, oportet id quod est faciens, esse compositum, et non
forma per se existens, ut Plato dicebat; ut sic sicut factum est
compositum, quo autem fit, est forma in materia in actum reducta; ita
generans sit compositum, non forma tantum; sed forma sit quo generat:
forma, inquam, in hac materia existens, sicut in his carnibus et in
his ossibus et in aliis huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod ex verbis Augustini in operibus naturae
creatio Deo attribuitur ratione virtutum naturalium, quas in principio
materiae indidit per opus creationis, non quod in quolibet naturae
opere aliquod creetur.
Ad secundum dicendum, quod creatio proprie accipitur in verbis
Augustini; non tamen referenda est ad effectus naturae, sed ad
virtutes quibus natura operatur; quae per opus creationis naturae sunt
inditae.
Ad tertium dicendum, quod gratia, cum non sit forma subsistens, nec
esse nec fieri ei proprie per se competit: unde non proprie creatur per
modum illum quo substantiae per se subsistentes creantur. Infusio
tamen gratiae accedit ad rationem creationis in quantum gratia non habet
causam in subiecto, nec efficientem, nec talem materiam in qua sit hoc
modo in potentia, quod per agens naturale educi possit in actum, sicut
est de aliis formis naturalibus.
Unde patet solutio ad quartum. Nam cum dicitur aliquid fieri ex
nihilo, negatur causa materialis. Hoc vero aliquo modo ad carentiam
materiae pertinet, quod aliqua forma de naturali materiae potentiae
educi non potest.
Ad quintum dicendum, quod licet in natura non inveniatur principium
efficiens respectu formarum artificialium, tamen huiusmodi formae non
excedunt naturae ordinem, sicut gratia; immo infra subsistunt, quia
omne naturale est nobilius quam artificiale.
Ad sextum dicendum, quod ex hoc quod forma non habet materiam partem
sui, sequeretur quod ei creari competeret, ei proprie fieri posset
sicut res per se subsistens.
Ad septimum dicendum, quod licet anima rationalis habeat materiam in
qua sit, non tamen educitur de potentia materiae, cum eius natura
supra omnem materialem ordinem elevetur: quod eius intellectualis
operatio declarat. Et iterum haec forma est res per se subsistens,
cum corrupto corpore, maneat.
Ad octavum dicendum, quod forma, quae est generationis terminus,
erat in materia ante generationem completam, non in actu, sed in
potentia. Non est autem inconveniens duorum contrariorum unum esse
actu et aliud in potentia.
Et per hoc patet responsio ad nonum. Nam Anaxagoras non ponebat
formas actu praeexistere in materia, sed latere.
Ad decimum dicendum, quod forma praeexistit in materia imperfecte;
non quod aliqua pars eius sit ibi in actu, et alia desit; sed quia
tota praeexistit in potentia, et postmodum tota producitur in actu.
Et per hoc etiam patet responsio ad undecimum; patet enim quod non
perficitur esse formae in materia alio exteriori addito, quod in
potentia materiae non esset.
Ad duodecimum dicendum, quod esse in potentia et esse in actu non
dicunt diversos modos accidentales, ex quorum diversitate alteratio
proveniat, sed substantiales. Nam etiam substantia dividitur per
potentiam et actum, sicut et quodlibet aliud genus.
Ad decimumtertium dicendum quod forma accidentalis agit in virtute
formae substantialis quasi instrumentum eius; sicut etiam in II de
anima calor ignis dicitur esse instrumentum virtutis nutritivae; et
ideo non est inconveniens, si actio formae accidentalis ad formam
substantialem terminetur.
Ad decimumquartum dicendum, quod etiam in semine calor seminis agit ut
instrumentum virtutis animae, quae est in semine: quae quidem licet
imperfecta sit, tamen est impressio quaedam animae perfectae relicta:
est enim in semine ab anima generantis, et agit etiam in virtute
corporis caelestis cuius est quasi instrumentum; et propter hoc non
dicitur quod semen generet, sed quod anima et sol.
Ad decimumquintum dicendum, quod animalia generata ex putrefactione
sunt minoris perfectionis aliis animalibus; unde in eorum generatione
efficit vis caelestis corporis inferiori materiae impressa, quod in
generatione animalium perfectorum facit eadem vis caelestis cum virtute
seminis.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet mulus non sit similis equo vel
asino in specie, est tamen similis in genere proximo: ratione cuius
similitudinis ex diversis speciebus sua species, quasi media
generatur.
Ad decimumseptimum dicendum, quod sicut virtus divina, scilicet
primum agens, non excludit actionem virtutis naturalis, ita nec prima
exemplaris forma, quae est Deus, excludit derivationem formarum ab
aliis inferioribus formis, quae ad sibi similes formas agunt.
Et per hoc patet responsio ad decimumoctavum. Nam Boetius,
intelligit formas quae sunt in materia, provenire ex formis quae sunt
sine materia, sicut a primis exemplaribus, non sicut a proximis.
Ad decimumnonum dicendum, quod esse per creationem dicitur, in
quantum omnis causa secunda dans esse, hoc habet in quantum agit in
virtute primae causae creantis; cum esse sit primus effectus nihil
aliud praesupponens.
Ad vicesimum dicendum, quod forma naturalis, quae est in materia,
non potest reduci ad formam per se existentem eiusdem speciei, cum
forma naturalis habeat materiam in sui ratione; sed reducitur ad formam
per se existentem, sicut dictum est.
|
|