|
Et videtur quod non.
1. Quia, sicut dicit Augustinus, materia informis praecedit
formatam ex ea, sicut vox cantum. Sed vox non praecedit cantum
duratione, sed solum natura. Ergo materia informis, non praecedit
res formatas duratione, sed solum natura.
2. Sed diceretur, quod Augustinus loquitur de materia respectu
formationis, quae est per formas elementorum; quae quidem formae
statim a principio in materia fuerunt.- Sed contra, sicut aqua et
terra sunt elementa, ita etiam ignis et aer. Sed Scriptura tradens
informitatem materiae facit mentionem de terra et aqua. Ergo si
materia a principio habuisset formas elementares, pari ratione fecisset
mentionem de aere et igne.
3. Praeterea, forma substantialis cum materia sunt causa
accidentalium qualitatum, ut patet per philosophum, in I Phys. Sed
qualitates activae et passivae sunt proprietates proprie accidentales
elementorum. Si ergo formae substantiales fuerunt a principio in
materia, fuerunt ibi ex consequenti qualitates activae et passivae; et
ita nulla restabat informitas, ut videtur.
4. Sed diceretur, quod erat informitas sive confusio quantum ad
elementorum situm.- Sed contra, secundum philosophum, quantum
unumquodque elementorum habet de specie, tantum habet de ubi; elementa
enim sunt in propriis locis ex virtute formae. Si ergo materia a
principio habebat formas substantiales, tunc ex consequenti unumquodque
elementorum suum situm habebat; et ita nulla confusio in elementis
restabat, secundum quam materia posset dici informis.
5. Praeterea, si pro tanto materia informis dicitur, quod elementa
nondum proprium et naturalem situm habebant, ex consequenti videtur
quod secundum hoc eius formatio intelligitur quod elementis naturalis
situs attribuitur. Sed hoc non videtur in rerum distinctione; nam
aquae aliquae supra caelos ponuntur, cum tamen naturalis situs aquarum
sit sub aere supra terram immediate; ut patet IV caeli et mundi.
Ergo non intelligitur materiae informitas propter confusionem situs
praedictam.
6. Sed dicendum, quod aquae dicuntur esse supra caelos, in quantum
vaporabiliter elevantur ut sint supra caelos.- Sed contra, aquae
vaporabiles non possunt supra totum aerem elevari, ut a philosophis
probatur; immo solum usque ad medium aeris interstitium ascendunt.
Multo ergo minus possunt elevari supra ignem, ut ulterius supra
caelum.
7. Praeterea, informitas materiae designatur in hoc quod dicitur:
terra erat inanis et vacua. Sed inanitas materiae attribuitur respectu
virtutis generativae, et vacuitas respectu ornatus, ut a sanctis
exponitur, quod consistit in his quae in terra moventur. Ergo
informitas materiae non attenditur quantum ad situm, ut sic dici possit
quod materiae informitas duratione formationem praecesserit.
8. Praeterea, qui potest dare aliquid simul, minus liberaliter agit
si dat successive; unde Prov. III, 28: ne dicas amico tuo:
vade, et revertere; cras dabo tibi. Sed Deus simul dare poterat
rebus esse perfectum. Ergo cum sit liberalissimus, non fecit materiam
informem ante eius formationem.
9. Praeterea, motus a centro ad centrum sequitur elementa secundum
quod habent naturales situs. Sed in ipsa informitate materiae apparet
quod ibi fuisset motus a centro ad centrum, quia aquae vaporabiles
super terram elevabantur, ut dicitur. Ergo elementa iam habebant suos
naturales situs.
10. Praeterea, rarum et densum sunt causa gravis et levis, ut
patet IV Phys. Sed iam erat rarum et densum in elementis; quia
dicitur, quod aquae erant rariores quam modo sint. Ergo erat grave et
leve, et elementa habebant sua ubi, quae eis attribuuntur ratione
levitatis et gravitatis.
11. Praeterea, in illa rerum informitate manifeste apparet quod
terra suum situm habebat, et datur intelligi quod terra erat aquis
cooperta, per hoc quod dicitur, Gen. I, 9: congregentur aquae in
unum locum; et appareat arida. Ergo pari ratione et alia elementa
suum situm habebant; et ita nulla informitas in materia erat.
12. Praeterea, a perfecto agente educitur perfectus effectus; quia
omne agens agit sibi simile. Sed Deus est perfectissimum agens.
Ergo a principio materiam perfectam produxit, et ita formatam, cum
forma sit perfectio materiae.
13. Praeterea, si materia informis formationem rerum duratione
praecessit; aut materia sic existens carebat omni forma, aut habebat
aliquam formam. Si omni forma carebat, tunc erat tantum in potentia
et non in actu; et ita nondum erat creata, cum creatio terminetur ad
esse. Si autem habebat aliquam formam, aut illa erat aliqua forma
elementaris, aut forma mixti. Si forma elementaris, aut habebat
tantum unam formam, aut diversas. Si diversas, ergo iam erat
diversitas per diversas elementares formas. Si unam tantum, sequitur
quod aliqua forma elementi sit naturaliter prius in materia quam aliae;
et ita unum elementum erat principium aliorum elementorum, sicut
antiquissimi naturales posuerunt dicentes unum tantum elementum esse;
quod a philosopho improbatur. Si autem habebat formam mixti, ergo
forma mixti naturaliter est prius in materia quam forma elementorum;
quod patet esse falsum; quia mixtio non fit nisi per hoc quod aliquid
elementa movet ad formam mixti. Ergo non potest esse quod materia
fuerit prius informis quam formata.
14. Sed dices, quod materia habebat formas elementorum; sed non
secundum illum modum quo nunc sunt, quia aquae erant rariores, et in
modum vaporis aeri permixtae.- Sed contra, forma uniuscuiusque
elementi requirit determinatam mensuram raritatis vel densitatis, sine
qua esse non potest. Raritas autem per quam aliquid ascendit in locum
aeris excedit conditionem aquae; quia natura aquae est ut sit gravis
respectu aeris. Ergo si erat tanta subtilitas quod aquae
evaporabiliter ad locum aeris ascenderent, non habebant speciem aquae;
et ita non erant in materia formae elementares, cuius contrarium supra
dictum est.
15. Praeterea, per opera sex dierum, formata sunt ex informi
materia diversa rerum genera. Sed inter alia sex dierum opera,
firmamentum secundo die est formatum. Si ergo materia informis
subiacebat elementaribus formis sequetur quod caelum sit factum ex
quatuor elementis; quod a philosopho improbatur.
16. Praeterea, sicut se habet corpus naturale ad figuram, ita se
habet materia ad formam. Sed corpus naturale non potest esse quin
habeat aliquam figuram. Ergo nec materia potest esse quin sit
formata.
17. Praeterea, si formatio materiae a principio suae creationis non
fuit, tunc aquarum congregatio, quae tertio die legitur, non semper
fuit. Sed hoc videtur impossibile; quia si aquae undique operiebant
terram, non erat ubi possent congregari. Ergo videtur quod materia
informis rerum formationem non praecesserit. Quod autem aqua undique
operiret terram, apparet ex hoc quod elementa sunt separata, ut
probatur in III caeli et mundi.
18. Sed diceretur, quod erat aliqua concavitas infra terram, in
quam partes descenderunt et ita terram locum praebuit aquis.- Sed
contra, huiusmodi concavitates vel cavernositates in terra causantur
propter aliquas lapidositates, ex quibus superiores partes terrae
retinentur, ne ad centrum descendant; quod quidem tunc esse non
poterat; quia cum lapides sint corpora mixta, sequeretur quod corpus
mixtum fuisset ante formationem elementorum. Ergo huiusmodi
cavernositates esse non poterant.
19. Praeterea, si cavernositates aliquae erant in terra, non
poterant esse vacuae. Ergo erant plenae aere, vel aqua; quod videtur
impossibile, cum subsidere terrae sit contra naturam utriusque.
20. Praeterea, aut aqua cooperiens terram undique naturalem situm
habebat, aut non. Si naturalem situm habebat, ergo ab illa
dispositione non poterat removeri, nisi per violentiam; quia a loco in
quo corpus quiescit naturaliter, non removetur nisi per violentiam.
Hoc autem non competit primae rerum institutioni, per quam natura
instituitur, cui violentia repugnat. Si autem erat ille situs aquae
violentus, per suam naturam redire poterat ad illam dispositionem quam
non habebat; quia a loco in quo quiescit aliquid violenter, movetur
naturaliter; et ita non oportebat poni inter opera formationis quod
aquae in unum locum congregarentur.
21. Praeterea, secundum hunc ordinem res institutae sunt quem
naturaliter habent. Sed naturaliter distincta sunt priora quam
confusa, sicut simplex est naturaliter prius composito. Ergo non fuit
conveniens rerum institutioni quod res primo fuerint in quadam
confusione, et postmodum distinguerentur.
22. Praeterea, processus de actu in potentiam non competit rerum
institutioni, sed magis corruptioni; res enim fiunt per hoc quod de
potentia in actum reducuntur. Sed procedere a mixtis ad elementa, est
procedere de actu in potentiam, cum elementa sint quasi materia
respectu formae mixti. Ergo non fuit conveniens rerum institutioni
quod prius fierent in quadam confusione et mixtione, et postmodum
distinguerentur.
23. Praeterea, hoc videtur esse consonum erroribus antiquorum
philosophorum; scilicet opinioni Empedoclis, qui ponebat per litem
partes mundi esse ad invicem distinctas, cum prius fuerint confusae per
amicitiam; et Anaxagorae, qui posuit quod cum aliquando omnia simul
essent, intellectus incepit distinguere separando ab illo confuso et
commixto. Quae quidem opiniones sufficienter a philosophis
posterioribus improbantur. Ergo non est ponendum quod informitas vel
confusio materiae rerum formationem duratione praecederet.
1. Sed contra. Est quod Gregorius exponens illud Eccli.
XVIII, 1: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul, dicit
quod omnia sunt simul creata per substantiam materiae, sed non per
speciem formae; quod esse non posset, nisi prius fuisset substantia
materiae quam species formae inesset. Ergo materia informis duratione
praecessit rerum formationem.
2. Praeterea, illud quod non est, non potest habere aliquam
operationem. Sed materia informis habet aliquam operationem; appetit
enim formam, ut dicitur III Phys. Ergo materia potest esse sine
forma; et ita non est inconveniens, si materia informis ponatur
duratione rerum formationem praecessisse.
3. Praeterea, Deus plus potest operari quam natura. Sed natura
facit de ente in potentia ens actu. Ergo Deus potest facere de ente
simpliciter ens in potentia; et ita potuit facere materiam sine forma
existentem.
4. Praeterea, quod Scriptura sacra dicit fuisse aliquando, non est
dicendum non fuisse; quia ut Augustinus dicit, contra Scripturam
sacram nemo Christianus sentit. Scriptura autem divina dicit, terram
aliquando fuisse inanem et vacuam. Ergo non est dicendum quin
aliquando fuerit inanis et vacua. Hoc autem pertinet ad informitatem
materiae, quocumque modo exponatur. Ergo aliquando substantia
materiae praecessit formationem; alias nunquam informis fuisset.
5. Praeterea, simul condita est spiritualis et corporalis creatura,
ut ex superiori quaestione iam patuit. In spirituali autem creatura
informitas formationem praecessit etiam duratione. Ergo eadem ratione
et in corporali. Probatio mediae. Formatio creaturae spiritualis
intelligitur secundum quod ad verbum convertitur, quod est eius
illuminatio. Simul autem facta luce divisum est inter lucem et
tenebras. Per tenebras autem in spirituali creatura peccatum
intelligitur. Peccatum autem esse non potuit in primo instanti
creationis Angelorum, quia tunc Daemones nunquam fuissent boni.
Ergo spiritualis creatura non fuit formata in primo instanti suae
creationis.
6. Praeterea, illud ex quo est aliquid, etiam tempore praecedit
quod est ex eo. Sed Deus ex invisa materia, quae est materia
informis secundum Augustinum, creavit orbem terrarum, ut dicitur
sapientiae XI, 18. Ergo materia informis tempore praecessit orbem
terrarum formatum. Probatio primae. Secundum philosophum, fieri
rerum dupliciter exprimi potest. Uno modo ut dicatur: hoc fit hoc per
se, quod convenit subiecto; ut cum dicimus, homo fit albus; per
accidens autem, ut ex privatione et contrario, ut cum dicitur: non
album, vel nigrum fit album. Alio modo, ut dicatur: ex hoc fit
hoc; quod quidem subiecto non competit nisi ratione privationis. Non
enim dicimus quod ex homine fiat albus; sed quod ex non albo vel
nigro, fit album; vel etiam ex homine nigro vel non albo. Id igitur
ex quo est aliquid, vel est privatio sive contrarium, vel est materia
privationi vel contrario subiecta. Utroque autem modo oportet tempore
praecedere ex quo aliquid fit; quia opposita non possunt esse simul,
nec materia simul tempore potest subesse privationi et formae. Ergo id
ex quo aliquid fit, tempore praecedit id quod fit ex eo.
7. Praeterea, operatio naturae imitatur in quantum potest
operationem Dei, sicut operatio causae secundae operationem causae
primae. Sed naturae processus in operando est de imperfecto ad
perfectum. Ergo et Deus etiam prius tempore imperfectum produxit, et
postea perfectum; et sic informis materia formationem praecessit.
8. Praeterea, Augustinus dicit, quod ubi Scriptura in principio
terram et aquam commemorat, cum dicitur Genes. I, 2: terra erat
inanis et vacua, et spiritus domini ferebatur super aquas; non ideo
nominatur terra et aqua quia iam talis erat, sed quia talis esse
poterat. Ergo aliquando materia prima nondum habebat speciem aquae vel
terrae, sed tantum habere poterat; et sic materia informis formationem
praecessit.
Respondeo. Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, circa hanc
quaestionem potest esse duplex disceptatio: una de ipsa rerum
veritate; alia de sensu litterae, qua Moyses divinitus inspiratus
principium mundi nobis exponit. Quoad primam disceptationem duo sunt
vitanda; quorum unum est ne in hac quaestione aliquid falsum
asseratur, praecipue quod veritati fidei contradicat; aliud est, ne
quidquid verum aliquis esse crediderit, statim velit asserere, hoc ad
veritatem fidei pertinere; quia, ut Augustinus dicit: obest, si ad
ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur falsum, scilicet
quod credit, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Propter
hoc autem obesse dicit, quia ab infidelibus veritas fidei irridetur,
cum ab aliquo simplici et fideli tamquam ad fidem pertinens proponitur
aliquid quod certissimis documentis falsum esse ostenditur, ut etiam
dicit I super Genes. ad litteram. Circa secundam disceptationem duo
etiam sunt vitanda. Quorum primum est, ne aliquis id quod patet esse
falsum, dicat in verbis Scripturae, quae creationem rerum docet,
debere intelligi; Scripturae enim divinae a spiritu sancto traditae
non potest falsum subesse, sicut nec fidei, quae per eam docetur.
Aliud est, ne aliquis ita Scripturam ad unum sensum cogere velit,
quod alios sensus qui in se veritatem continent, et possunt, salva
circumstantia litterae, Scripturae aptari, penitus excludantur; hoc
enim ad dignitatem divinae Scripturae pertinet, ut sub una littera
multos sensus contineat, ut sic et diversis intellectibus hominum
conveniat, ut unusquisque miretur se in divina Scriptura posse
invenire veritatem quam mente conceperit; et per hoc etiam contra
infideles facilius defendatur, dum si aliquid, quod quisque ex sacra
Scriptura velit intelligere, falsum apparuerit, ad alium eius sensum
possit haberi recursus. Unde non est incredibile, Moysi et aliis
sacrae Scripturae auctoribus hoc divinitus esse concessum, ut diversa
vera, quae homines possent intelligere, ipsi cognoscerent, et ea sub
una serie litterae designarent, ut sic quilibet eorum sit sensus
auctoris. Unde si etiam aliqua vera ab expositoribus sacrae
Scripturae litterae aptentur, quae auctor non intelligit, non est
dubium quin spiritus sanctus intellexerit, qui est principalis auctor
divinae Scripturae. Unde omnis veritas quae, salva litterae
circumstantia, potest divinae Scripturae aptari, est eius sensus.
His ergo suppositis, sciendum est quod diversi expositores sacrae
Scripturae diversos sensus ex principio Genesis acceperunt; quorum
nullus fidei veritati repugnat. Et quantum ad praesentem pertinet
quaestionem, diversificati sunt in duas vias, dupliciter informitatem
materiae accipientes, quae signatur in principio Genesis ubi dicit:
terra autem erat inanis et vacua. Quidam namque intellexerunt,
praedictis verbis talem informitatem materiae significari, secundum
quod materia intelligitur absque omni forma, in potentia tamen existens
ad omnes formas; talis autem materia non potest in rerum natura
existere, quin aliqua forma formetur. Quidquid enim in rerum natura
invenitur, actu existit, quod quidem non habet materia nisi per
formam, quae est actus eius; unde non habet sine forma in rerum natura
inveniri. Et iterum, cum nihil possit contineri in genere quod per
aliquam generis differentiam ad speciem non determinetur, non potest
materia esse ens, quin ad aliquem specialem modum essendi
determinetur; quod quidem non fit nisi per formam. Unde si sic
materia informis intelligatur, impossibile est quod duratione
formationem praecesserit, sed praecessit tantum ordine naturae,
secundum quod illud ex quo fit aliquid, naturaliter est prius eo,
sicut nox est prior creata. Et haec fuit opinio Augustini. Alii
vero intellexerunt informitatem materiae non secundum quod materia omni
forma caret, sed secundum quod dicitur aliquid informe quod nondum
habet ultimum suae naturae complementum et decorem; et secundum hoc
potest poni, quod etiam duratione informitas rerum formationem
praecesserit. Quod quidem si ponatur, ordini sapientiae artificis
congruere videtur, qui res ex nihilo producens in esse, non statim
post nihilum in ultima perfectione naturae eas instituit, sed primo
fecit eas in quodam esse imperfecto; et postea eas ad perfectum
adduxit; ut sic et eorum esse ostenderetur a Deo procedere, contra
illos qui ponunt materiam increatam; et nihilominus perfectionis rerum
ipse etiam auctor appareret, contra eos qui rerum inferiorum
formationem causis alii adscribunt. Et hoc intellexit magnus
Basilius, Gregorius, et alii sequaces eorum. Quia ergo neutrum a
veritate fidei discordat, et utrumque sensum circumstantia litterae
patitur; utrumque sustinentes ad utrasque rationes respondeamus.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de materia
informi, secundum quod intelligitur absque omni forma; et sic necesse
est dicere, quod informitas solo ordine naturae formationem praecedat.
Qualiter autem circa formationis ordinem opinetur, in sequenti
articulo ostendetur.
Ad secundum dicendum, quod circa hoc multipliciter aliqui sunt
opinati. Plato enim Scripturam Genesis videns, sic intellexisse
dicitur numerum elementorum et ordinem ibi significari, ut terra et
aqua propriis nominibus exprimantur. Aqua autem super terram esse
intelligitur, ex hoc quod ibi, scriptum est: congregentur aquae in
locum unum; et appareat arida. Supra quae duo, aerem intellexit in
hoc quod dicitur: spiritus domini ferebatur super aquas, aerem nomine
spiritus intelligens. Ignem vero in nomine caeli intellexit, quod
omnibus supereminet. Sed quia, secundum Aristotelis probationes,
caelum igneae naturae esse non potest, ut eius motus circularis
demonstrat, Rabbi Moyses Aristotelis sententiam sequens, cum
Platone in tribus primis concordans, ignem significatum esse dixit per
tenebras, eo quod ignis in propria sphaera non luceat; et situs eius
declaratur in hoc quod dicitur: super faciem abyssi. Quintam vero
essentiam nomine caeli significatam esse intelligit. Sed quia, ut
dicit Basilius in Hexameron, non est consuetudo sacrae Scripturae,
ut per spiritum domini aer intelligatur, per corpora extrema quae
posuit, dedit intelligere media; et praecipue quia aquam et terram
sensui manifestum est corpora esse, aer vero et ignis non ita sunt
simplicibus manifesta, quibus etiam instruendis Scriptura tradebatur.
Secundum vero Augustinum, per nomina terrae et aquae, quae
commemorantur ante lucis formationem, non intelliguntur elementa suis
formis formata, sed ipsa materia informis omni specie carens. Ideo
autem potius per haec duo materiae informitas exprimitur quam per alia
elementa, quia sunt propinquiora informitati, utpote plus de materia
habentia, et minus de forma; et quia etiam nobis magis sunt nota, et
manifestius nobis materiam aliorum ostendunt. Ideo vero non per unum
tantum, sed per duo eam significari voluit, ne si alterum tantum
posuisset, veraciter crederetur hoc esse informis materia.
Ad tertium dicendum, quod in illo rerum principio informitate quadam
in rebus existente secundum opinionem Basilii et aliorum sanctorum,
non oportet ponere quod elementa suis qualitatibus naturalibus
carerent. Sed utraque habebant formas, substantiales scilicet, et
accidentales.
Ad quartum dicendum, quod situs elementorum dupliciter potest
considerari. Uno modo quantum ad naturam propriam; et sic naturaliter
ignis aerem continet, aer aquam, et aqua terram. Alio modo quantum
ad necessitatem generationis, quae est circa locum medium; et sic
necessarium est ut superficies terrae quantum ad aliquam partem sui sit
aquis discooperta; ut ibi conveniens generatio et conservatio mixtorum
esse possit, et praecipue animalium perfectorum, quae aere indigent
propter respirationem. Dicendum est ergo, quod illa informitas primi
status attenditur non quantum ad situm qui naturalis est elementis
secundum se (hunc enim situm omnia elementa habebant), sed quantum ad
illum situm qui elementis competit secundum ordinem ad generationem
mixtorum. Iste enim situs nondum erat perfectus, quia nec ipsa
corpora mixta adhuc prodierant.
Ad quintum dicendum, quod de aquis quae supra caelos sunt diversimode
aliqui opinati sunt. Quidam namque dixerunt, aquas illas esse
spirituales naturas, quod imponitur Origeni. Sed hoc quidem non
videtur ad litteram posse intelligi, cum spiritualibus naturis situs
non competat; ut sic inter eas et inferiores aquas corporeas dividat
firmamentum, ut Scriptura tradit. Unde alii dicunt, quod nomine
firmamenti intelligitur caelum aereum nobis vicinum, supra quod
elevantur per vaporum ascensionem aquae vaporabiles, quae sunt materia
pluviarum: ut sic inter aquas superiores quae sunt in medio aeris
interstitio vaporabiliter suspensae, et aquas corporeas quas videmus
supra terram consistere, medium existat aereum caelum. Et huic etiam
expositioni concordat Rabbi Moyses. Sed hanc non videtur pati
litterae circumstantia. Nam postea subditur in littera, quod fecit
Deus duo luminaria magna, et stellas; et posuit eas in firmamento
caeli. Et ideo alii dicunt, quod per firmamentum intelligitur caelum
sidereum, et quod aquae super caelos existentes sunt de natura aquarum
elementarium, et sunt ibi positae ex divina providentia ad temperandum
ignis virtutem, ex quo totum caelum constare dicebant, ut Basilius
tangit. Et ad hoc astruendum, duplex argumentum Augustinus dicit a
quibusdam induci. Quorum unum est, quod si aqua, aliqua rarefactione
facta, potest ascendere usque ad medium aeris interstitium ubi pluviae
generantur, si amplius divisa rarescat (quia est in infinitum
divisibilis, sicut et omne continuum) poterit sua subtilitate supra
caelum sidereum conscendere, et ibi convenienter esse. Aliud
argumentum est, quod stella Saturni, quae deberet esse calidissima
propter velocissimum motum, in quantum eius circulus est maior,
invenitur frigidi effectus, quod dicunt ex vicinitate illius aquae
contingere praedictam stellam infrigidantis. Sed haec expositio in hoc
videtur deficere, quod asserit quaedam per Scripturam sacram
intelligi, quorum contraria satis evidentibus rationibus probantur.
Primo quidem quantum ad ipsam positionem, quae videtur naturalem situm
corporum pervertere. Cum enim unumquodque corpus tanto debeat esse
superius quanto formalius, non videtur rerum naturae congruere ut
aqua, quae inter omnia corpora est materialior praeter terram, etiam
supra ipsum caelum sidereum collocetur; et iterum ut ea quae sunt unius
speciei, diversum locum naturalem sortiantur; quod erit, si una pars
elementi aquae erit immediate supra terram, alia vero supra caelum.
Nec est sufficiens responsio, quod omnipotentia Dei aquas illas
contra earum naturam supra caelum sustinet; quia nunc quaeritur
qualiter Deus instituerit naturas rerum, non quod ex eis aliquod
miraculum potentiae suae velit operari, ut Augustinus in eodem libro
dicit. Secundo, quia ratio de rarefactione vel divisione aquarum
videtur omnino vana. Etsi enim corpora mathematica possint in
infinitum dividi, corpora tamen naturalia ad certum terminum
dividuntur, cum unicuique formae determinetur quantitas secundum
naturam, sicut et alia accidentalia. Unde nec rarefactio in infinitum
esse potest; sed usque ad terminum certum qui est in raritate ignis.
Et praeterea aqua tantum rarefieri posset quod iam non esset aqua, sed
aer vel ignis, si transcenderet modum raritatis aquae. Nec posset
naturaliter excedere aeris et ignis spatia, nisi, natura aquae
amissa, eorum vinceret raritatem. Nec iterum esset possibile ut
corpus elementare, quod est corruptibile, formalius fieret caelo
sidereo, quod est incorruptibile, et sic supra ipsum naturaliter
collocaretur. Tertio, quia secunda ratio omnino frivola apparet.
Nam corpora caelestia non sunt susceptiva peregrinae impressionis ut a
philosophis probatur. Nec esset possibile stellam Saturni ab illis
aquis infrigidari, nisi etiam omnes stellae quae sunt in octava
sphaera, infrigidarentur: quarum tamen plurimae inveniuntur esse
calidae secundum effectum. Et ideo aliter videtur dicendum ad hoc quod
Scripturae veritas ab omni calumnia defendatur; ut dicamus, quod
aquae illae non sint de natura harum aquarum elementarium, sed sint de
natura quintae essentiae, habentes communem cum nostris aquis
diaphaneitatem, sicut et caelum Empyreum cum nostro igne communem
splendorem. Et has aquas quidam vocant caelum crystallinum; non quia
fit de aqua congelata in modum crystalli, quia, ut dicit Basilius in
Hexameron, puerilis dementiae et insipientis mentis est, talem de
caelestibus capere opinionem; sed propter illius caeli soliditatem,
sicut et de omnibus caelis dicitur Iob, XXXVII, 18, quod
solidissimi quasi aere fusi sunt. Et hoc caelum etiam ab astrologis
ponitur nona sphaera. Unde nec Augustinus aliquam de praemissis
expositionibus asserit, sed sub dubitatione dimittit, dicens in eodem
Lib.: quomodo libet, et quales aquae ibi sint, esse ibi eas,
minime dubitemus. Maior est quippe Scripturae huius auctoritas quam
omnis humani ingenii capacitas.
Sextum concedimus.
Ad septimum dicendum, quod si intelligatur secundum expositionem
Basilii, et sequacium eius, per terram ipsum terrae elementum; sic
considerari potest et in quantum est principium quarumdam rerum,
scilicet plantarum, quarum ipsa est ut mater, sicut dicitur in libro
de Veget., et sic respectu eorum erat inanis antequam eas
produceret; inane enim vel vanum dicimus quod non pertingit ad proprium
effectum vel finem. Et potest considerari in quantum est habitaculum
quoddam et locus animalium, respectu quorum vacua fuisse dicitur. Vel
secundum litteram Septuaginta, quae habet, invisibilis et
incomposita, fuit quaedam terra invisibilis, in quantum erat aqua
cooperta, etiam in quantum nondum erat lux producta, per quam posset
videri; incomposita vero in quantum carebat et plantarum et animalium
ornatu, et situ conveniente ad eorum generationem et conservationem.
Si vero per terram intelligatur prima materia secundum opinionem
Augustini, sic dicitur inanis per comparationem eius ad compositum in
quo subsistit; nam inanitas firmitati et soliditati opponitur; vacua
vero per comparationem ad formas quibus eius potentia non replebatur.
Unde et Plato, receptionem materiae comparavit loco, secundum quod
in eo locatum recipitur. Vacuum autem et plenum proprie circa locum
dicuntur. Dicitur etiam materia in sua informitate considerata
invisibilis, secundum quod caret forma, quae est omnis cognitionis
principium; incomposita vero in quantum sine composito non subsistit.
Ad octavum dicendum, quod ad liberalitatem dantis non solum pertinet
quod cito det, sed etiam quod ordinate et quod convenienti tempore det
unumquodque. Unde ubi dicitur: cum statim possis dare, non solum
consideranda est potentia qua dare possumus aliquid absolute, sed etiam
qua possumus convenientius dare. Unde ad ordinis convenientiam
conservandam Deus in quadam imperfectione creaturas primo instituit,
ut sic gradatim ex nihilo ad perfectum pervenirent.
Ad nonum dicendum, quod situs qui pertinet ad naturam elementorum, in
elementis erat, ut dictum est; unde obiectio contra praedictam
opinionem non procedit.
Et similiter dicendum ad decimum et undecimum.
Ad duodecimum dicendum, quod perfecto agenti competit perfectum
effectum producere. Sed non oportet quod statim in principio sit
perfectum simpliciter secundum suae naturae modum, sed sufficit quod
sit secundum tempus illud; quo modo puer mox natus perfectus dici
potest.
Ad decimumtertium dicendum, quod materia non dicitur fuisse informis,
secundum sententiam quam sustinemus ad praesens, quia omni careret
forma, vel quia haberet unam tantum formam, quae esset in potentia ad
omnes formas, sicut posuerunt antiqui naturales ponentes unum
principium; vel sub qua continerentur plures formae virtute, sicut in
mixtis accidit; sed habebat in diversis partibus formas elementares
diversas. Dicebatur tamen materia informis, quia nondum formae
mixtorum corporum supervenerant materiae; ad quas formae elementares
sunt in potentia; nec etiam erat situs elementorum adhuc conveniens
eorum generationi sicut prius dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod nihil cogit nos dicere, nec
Scripturae Genesis auctoritas, nec aliqua ratio, quod alio modo in
illo rerum principio materia formis elementaribus subesset quam modo;
etsi possibile fuerit quod ex aquis vaporabiliter aliquid ascenderit in
locum aeris, sicut et modo contingit, et forte tunc amplius, cum
terra totaliter aquis cooperiretur.
Ad decimumquintum dicendum, quod de firmamento, quod secundo die
formatur, multiplex invenitur opinio. Quidam namque dicunt, hoc
firmamentum non esse aliud a caelo, quod prima die legitur factum; sed
dicunt, quod Scriptura in principio summatim commemoravit facta, de
quibus per senarium dierum explicavit quomodo sint facta. Et haec est
opinio Basilii in Hexameron. Alii vero dicunt, aliud esse
firmamentum quod secundo die est factum, et aliud caelum, quod primo
dicitur creatum; et hoc tribus modis. Quidam namque dixerunt, quod
per caelum, quod prima die creatum legitur, intelligitur spiritualis
creatura vel formata, vel adhuc informis; per firmamentum vero quod
secunda die legitur factum, intelligitur caelum corporeum quod
videmus. Et haec est opinio Augustini, ut patet in Lib. super
Genesim ad litteram, et XII Confess. Alii vero dicunt, quod per
caelum quod prima die creatum legitur, intelligitur caelum Empyreum;
per firmamentum vero quod secunda die legitur factum, intelligitur
caelum sidereum quod videmus. Et haec est opinio Strabi, ut patet in
Glossa Genes. I. Alii vero dicunt, quod per caelum primo die
factum, intelligitur caelum sidereum; per firmamentum autem quod
factum est secunda die, intelligitur istius aeris spatium terrae
vicinum, quod dividit inter aquas et aquas, ut supra dictum est. Et
hanc expositionem tangit Augustinus super Genes. ad litteram, et
tenet eam Rabbi Moyses. Secundum ergo hanc ultimam facile est
solvere: quia firmamentum, quod secundo die est factum, non est de
natura quintae essentiae; unde nihil prohibet quantum ad ipsum fuisse
processum de informitate ad formationem, vel quantum ad eius
subtiliationem, vaporibus ab aquis elevatis diminutis per aquarum
congregationem in unum, vel quantum ad situm, dum in locum aquae
recedentis aer successit. Sed secundum tres opiniones primas, quae
per firmamentum caelum sidereum intelligunt, non oportet dicere
processum esse in caelo, de informitate ad formationem, quasi novam
formam acquisierit, quia nec in elementis inferioribus hoc ponere cogit
Scriptura; sed ut intelligamus firmamento virtutem esse collatam ad
mixtorum generationem, et quantum ad hoc formationem eius intelligi;
sicut inferiorum elementorum formatio intelligitur, ut dictum est,
quantum ad mixtorum generationem. Nam sicut elementa inferiora sunt
materia mixtorum, ita firmamentum est causa mixtorum activa. Unde
divisio aquarum inferiorum a superioribus, intelligi potest per modum
quo medium in confinio duorum extremorum existens, inter utrumque
distinguit. Inferiores enim aquae variationi subiectae sunt, in
quantum mixtionis materia fiunt per motum firmamenti, non autem
superiores. Secundum tamen sententiam Augustini, si ponatur materia
informis prius fuisse tempore, nihil grave occurrit; quia oportet
aliquo modo materia in corpore caelesti poni, in quo invenitur etiam
motus. Unde nihil prohibet eam ordine naturae intelligi ante formam,
licet ex tempore nihil formationis accesserit. Nec cogimur propter hoc
dicere, unam esse communem naturam corpori caelesti et inferioribus
elementis; etsi aliquo uno nomine significetur, ut terrae vel aquae
secundum sententiam Augustini; quia unitas ista non intelligitur
secundum substantiam, sed secundum proportionem prout quaelibet materia
consideratur ut in potentia ad formam.
Ad decimumsextum patet solutio ex dictis. Non enim intelligitur
informitas materiae quia omni forma caret, sed sicut dictum est.
Ad decimumseptimum dicendum quod secundum sententiam Augustini, qui
ponit per terram et aquam prius commemoratas non elementa, sed materiam
primam significatam fuisse, nihil inconveniens sequitur de aquarum
congregatione. Nam, sicut ipse dicit, sicut cum dictum est: fiat
firmamentum, in secunda die, significata est formatio caelestium
corporum; ita cum dicitur: congregentur aquae, in tertia die,
significatur formatio elementorum inferiorum; et per hoc quod dicitur:
congregentur aquae, significetur quod aqua suam formam acceperit; per
hoc vero quod dicitur: appareat arida, significetur idem de terra.
Ideo vero his verbis usus est in horum elementorum formatione, et non
verbo factionis, sicut in caelo, ut diceret: fiat aqua et terra,
sicut dixerat: fiat firmamentum, ut significaret imperfectionem harum
formarum, et earum propinquitatem ad informem materiam. Verbo enim
congregationis usus est ad aquam, ut significaret eius mobilitatem;
verbo apparentiae in terra, ut significetur eius stabilitas; unde ipse
dicit: ideo de aqua dictum est, congregetur; de terra, appareat,
quia aqua labiliter est fluxa, terra stabiliter fixa. Si vero
secundum opinionem Basilii et aliorum sanctorum dicatur, quod eadem
terra hic et ibi significatur, et similiter eadem aqua, sed alio modo
disposita prius et postea, multipliciter respondetur. Quidam enim
dixerunt, quod aliqua pars terrae erat quae aquis non erat cooperta;
in quam aqua quae terram habitabilem occupabat, Deo iubente,
congregata est. Sed hoc reprobat Augustinus ex ipsa littera,
dicens: si aliquid erat nudum terrae, ubi congregarentur aquae, iam
prius arida apparebat, quod est contra circumstantiam litterae. Unde
alii dixerunt, quod aqua rarior erat sicut nebula, et postea
inspissata in minorem locum collocata est. Sed illud etiam non minorem
generat difficultatem; tum quia non vere erat aqua, si formam vaporis
assumpserat; tum etiam quia locum aeris occupasset, et similis
difficultas relinqueretur de aere. Et ideo alii dicunt, quod terra
quasdam cavernositates accepit in quibus potuit aquarum multitudinem
accipere operatione Dei. Sed contra hoc videtur esse, quia hoc per
accidens est quod aliqua pars terrae longius distet a centro quam alia.
In illa autem rerum formatione, natura suum modum accepit, ut
Augustinus in eodem Lib. dicit. Et ideo melius videtur dicendum,
sicut Basilius dicit, quod aquae in multas divisiones erant
dispersae, et postmodum in unum congregatae; quod etiam ipse textus
verbo congregationis utens, significare videtur. Etsi enim totam
terram aqua tegebat, non oportet quod tanta profunditate tegeretur
prius ubique, quanta nunc invenitur in aliquibus locis.
Ad decimumoctavum dicendum, quod quia corpora mineralia non habent
aliquam evidentem perfectionis excellentiam supra elementa, sicut
habent viventia, non seorsum ab elementis formata describuntur; sed in
ipsa elementorum institutione possunt intelligi esse producta. Unde
nihil prohibet aliquas cavernositates fuisse ante congregationem
aquarum; ut postea terra compressa in sui superficie, aquae
congregatae locum praeberet. Tamen verba Augustini hanc opinionem
tangentis, videntur sonare magis quod huiusmodi concavitates non
praeextiterint infra terram, sed magis in superficie terrae tunc factae
fuerint, cum aquae sunt congregatae. Sic enim dicit: terra longe
lateque subsidens potuit alias partes praebere concavas, quibus
confluentes et corruentes aquae reciperentur, et appareret arida ex his
partibus unde humor abscederet; cui etiam consonant verba Basilii
Hexameron, dicentis: quando praeceptio data est ut in unam
congregationem aquae coirent, tunc et susceptionis earum causa
praecessit; et ita iussu Dei capacitas sufficiens parata est, unde
aquarum ibi multitudo conflueret. Haec autem capacitas potest
intelligi per quarumdam partium terrae depressionem; cum videamus etiam
in aliquibus maiorem elevationem accidentalem, ut patet in collibus et
montibus.
Ad decimumnonum dicendum, quod si cavernositates non praeexistebant in
terra, secundum illud quod ultimo dictum est, obiectio praesens locum
non habet. Si autem praeexistebant, tunc dicendum est, quod licet
sit contra naturam aeris vel aquae subesse terrae sibi relictae, non
tamen si terra sit a suo motu aliqualiter impedita. Sic enim videmus
in cavernis quae fiunt sub terra, terram aliquibus sustentaculis
suspensam aerem subingredi, eo quod natura non patitur vacuum. Si
tamen dicatur, quod aquae quae erant in minori profunditate super totam
terrae superficiem sparsae, sunt postmodum super aliquam partem terrae
in maiorem altitudinem congregatae, ut supra dictum est, praedictae
obiectiones cessabunt.
Ad vicesimum dicendum, quod si consideretur naturalis elementorum
situs, qui competit ipsis naturis elementorum absolute, sic naturale
est aquae quod totam terram undique contineat, sicut et aer continet
aquam. Si autem considerentur elementa in ordine ad mixtorum
generationem, ad quam etiam caelestia corpora movent; sic talis situs
competit, qualis postea institutus est. Unde statim apparente arida
in aliqua sui parte, subditur de productione plantarum. Quod autem in
elementis ex impressione caelestium corporum accidit, non est contra
naturam, ut dicit Commentator in III de caelo et mundo, ut patet
in fluxu et refluxu maris; qui licet non sit naturalis motus aquae, in
quantum gravis est, eo quod non est ad medium, est tamen naturalis
motus eius in quantum est a corpore caelesti mota, sicut eius
instrumentum. Hoc autem multo magis competit dicere de his quae fiunt
in elementis ex ordinatione divina, per quam tota elementorum natura
subsistit. In praesenti autem utrumque concurrere videtur ad aquarum
congregationem; et divina virtutis principaliter, et secundario virtus
caelestis. Unde statim post firmamenti institutionem subiungitur de
aquarum congregatione. Potest tamen et ex ipsa natura aquae aliqua
aptitudo inveniri. Cum enim in elementis continens sit formalius
contento, ut patet per philosophum in VIII Physic., aqua in
tantum deficit a perfecta terrae continentia, in quantum et ipsa non
perfecte formalis est, sicut ignis et aer, plus accedens ad terrenam
spissitudinem quam ad igneam raritatem.
Ad vicesimumprimum dicendum quod confusio quae in mundo inchoato
praecessisse dicitur, non attenditur secundum aliquam mixtionem
elementorum, sed per oppositum ad illam distinctionem quae nunc est in
partibus mundi, competens viventium generationi et conservationi.
Et per hoc patet responsio ad vicesimumsecundum et vicesimumtertium.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, secundum opinionem
Augustini consequenter respondendum est. Ad primum dicendum est,
quod Gregorius loquitur secundum opinionem quam prius sustinuimus.
Non tamen sic sunt intelligenda verba Gregorii, quod in prima rerum
creatione sit omnium rerum materia facta absque omni specie formae, sed
absque formis quibusdam, scilicet rerum viventium, et ordinis ad eorum
generationem, sicut supra est expositum.
Ad secundum dicendum, quod appetitus formae non est aliqua actio
materiae, sed quaedam habitudo materiae ad formam, secundum quod est
in potentia ad ipsam, sicut Commentator exponit in primo Physic.
Ad tertium dicendum, quod si Deus faceret ens in potentia tantum,
minus faceret quam natura, quae facit ens in actu. Actionis enim
perfectio magis attenditur secundum terminum ad quem, quam secundum
terminum a quo; et tamen hoc ipsum quod dicitur, contradictionem
implicat, ut scilicet aliquid fiat quod sit in potentia tantum: quia
quod factum est, oporteret esse cum est, ut probatur in VI Phys.
Quod autem est tantum in potentia, non simpliciter est.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod Scriptura dicit: terra erat
inanis et vacua, si accipiatur de materia omnino informi, secundum
Augustinum, non est intelligendum quod sic erat aliquando in actu,
sed quia talis erat natura sua, si absque formis inhaerentibus
consideretur.
Ad quintum dicendum, quod formatio spiritualis creaturae dupliciter
potest intelligi: una per gratiae infusionem, et alia per gloriae
consummationem. Prima quidem formatio, secundum sententiam
Augustini, statim creaturae spirituali affuit in sui creationis
principio; et tunc per tenebras, a quibus lux distinguitur, non
intelligitur peccatum malorum Angelorum; sed informitas naturae, quae
nondum erat formata, sed erat consequentibus operibus formanda, ut
dicitur in I super Genes. ad litteram, vel, sicut dicitur quarto
eiusdem libri, per diem significatur Dei cognitio, per noctem vero
cognitio creaturae, quae quidem tenebra est respectu divinae
cognitionis. Vel si per tenebras intelligamus Angelos peccantes,
ista divisio non ad praesens peccatum refertur, sed ad futurum, quod
erat in Dei praescientia: unde dicit in libro ad Orosium: quia ex
Angelis quosdam per superbiam praesciebat casuros; per incommutabilem
praescientiae suae ordinem divisit inter bonos et malos, malos tenebras
appellans, et bonos lucem. Secunda vero formatio non pertinet ad
principium institutionis rerum, sed magis ad rerum decursum, quo per
divinam providentiam gubernantur. Hoc enim ultimum verum est,
secundum Augustinum, de omnibus in quibus operatio naturae
requiritur, quod in hac formatione necesse est provenisse; quia per
motum liberi arbitrii aliqui sunt conversi ut starent; aliqui aversi ut
caderent.
Ad sextum dicendum, quod mundus dicitur factus ex invisa materia, non
quia informis materia tempore praecesserit, sed ordine naturae. Et
similiter privatio non fuit aliquo tempore in materia ante omnem
formam, sed quia materia absque forma intellecta cum privatione etiam
intelligitur.
Ad septimum dicendum, quod hoc est ex imperfectione naturae operantis
per motum quod ex imperfecto ad perfectum procedit; motus enim est
actus imperfecti. Sed Deus propter suae virtutis perfectionem potuit
statim res perfectas in esse producere; et ideo non est simile.
Ad octavum dicendum, quod verba Augustini non sunt intelligenda sic
quod materia aliquo tempore fuerit in potentia ad formas elementares
nullam earum habens; sed quia in sua essentia considerata, nullam
formam actu includit ad omnes in potentia existens.
|
|