|
Et videtur quod successive.
1. Dicitur enim Iudith, IX, 4: tu fecisti priora, et illa
post illa cogitasti. Excogitatio autem Dei est eius operatio, ut
Damascenus dicit; unde et in praedicta auctoritate subditur: et hoc
factum est quod ipse voluisti. Ergo res quodam ordine, et non simul,
sunt factae.
2. Praeterea, plures partes temporis non possunt esse simul: quia
totum tempus sub quadam successione agitur. Sed rerum formatio in
diversis partibus temporis facta commemoratur Genes. I. Ergo
videtur quod rerum formatio facta sit successive, et non tota simul.
3. Sed dicendum, quod per illos sex dies, secundum sententiam
Augustini, non intelliguntur dies consueti nobis qui sunt temporis
partes, sed secundum cognitionem angelicam sexies rebus cognoscendis
praesentatam, secundum rerum sex genera.- Sed contra, dies ex
praesentia lucis causatur; unde dicitur Genes. I, 5, quod Deus
vocavit lucem diem. Sed lux non proprie in spiritualibus invenitur,
sed solum metaphorice. Ergo nec dies proprie potest intelligi
Angelorum cognitio. Non videtur ergo esse litteralis expositio, quod
per diem Angelorum cognitio intelligatur. Probatio mediae. Nullum
per se sensibile potest in spiritualibus proprie accipi: ea enim quae
sensibilibus et spiritualibus sunt communia, non sunt sensibilia nisi
per accidens; sicut substantia, potentia, virtus et huiusmodi. Lux
autem est per se sensibilis visu. Ergo proprie non potest in
spiritualibus accipi.
4. Praeterea, cum Angelus dupliciter res cognoscat, scilicet in
verbo et in propria natura; oportet quod per alteram istarum
cognitionum dies intelligatur. Non autem potest intelligi de
cognitione qua cognoscit rem in verbo, quia haec cognitio est una
tantum de omnibus; simul enim in verbo cognoscit Angelus quaecumque
cognoscit, et una cognitione, quia scilicet verbum videt. Non ergo
esset nisi una dies. Si autem intelligitur de cognitione qua cognoscit
res in propria natura, sequitur quod sint multo plures quam sex dies,
cum sint plura genera et species creaturarum. Non ergo videtur quod
dierum senarius ad cognitionem angelicam referri possit.
5. Praeterea, Exod. XX, 9, dicitur: sex diebus operaberis,
septimo autem die sabbatum domini Dei tui est: non facies omne opus;
et postea subditur ratio: sex enim diebus fecit Deus caelum et
terram, mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die
septimo. Sed lex ad litteram de diebus materialibus loquitur in quorum
sex permittit operari, in septimo prohibet. Ergo et hoc quod dicitur
de Dei operatione ad dies materiales referendum est.
6. Praeterea, si per diem cognitio Angeli intelligitur; facere
ergo aliquid in die non est aliud quam facere in angelica cognitione.
Per hoc autem quod aliquid fit in angelica cognitione non sequitur quod
in sua natura existat, sed solum quod ab Angelo cognoscatur. Ergo
per hoc non ostenderetur rerum in propriis naturis institutio; quod est
contra Scripturam.
7. Praeterea, cuiuslibet Angeli cognitio differt ab alterius
cognitione. Si ergo per diem cognitio Angeli intelligitur, oportet
tot dies ponere quot sunt Angeli, et non solum sex ut Scriptura
tradit.
8. Praeterea, Augustinus, II super Genes. ad litteram,
dicit, quod per hoc quod dicitur: dixit Deus, fiat, intelligitur
quod res fiendae praeextiterunt in verbo, per hoc quod dicitur: est
ita factum, intelligimus factam rei cognitionem in creatura
intellectuali: per hoc quod dicitur: fecit Deus, intelligitur in suo
genere fieri creatura. Si ergo per diem cognitio Angeli
intelligitur, postquam dixerat de aliquo opere: et factum est ita, in
quo cognitio angelica intelligitur, superflue adderetur: factum est
vespere et mane dies unus vel dies secundus.
9. Sed dicendum, quod hoc additur ad ostendendum duplicem modum
cognitionis rerum in creatura spirituali. Unus est quo cognoscit res
in verbo; et secundum hoc dicitur mane, vel cognitio matutina: alius
quo cognoscit res in propria natura; et secundum hoc dicitur vespere,
vel cognitio vespertina.- Sed contra, licet Angelus posset simul
plura considerare in verbo, non tamen potest simul plura intelligere in
propria natura, cum per diversas species diversa in suis naturis
intelligat. Si ergo quilibet sex dierum non solum habet mane, sed
etiam vespere; oportebit in sex diebus aliquam successionem
considerare; et sic rerum formatio non tota simul fuit facta.
10. Praeterea, ab una potentia non possunt esse simul plures
operationes, sicut nec una linea recta terminatur ex una parte nisi ad
unum punctum: per operationem enim potentia terminatur. Sed
considerare rem in verbo et in propria natura, non est una operatio,
sed plures. Ergo non simul est matutina et vespertina cognitio; et
sic adhuc sequitur quod in illis sex diebus sit successio.
11. Praeterea, sicut supra dictum est, art. praeced.,
distinctio lucis a tenebris exponitur ab Augustino distinctio creaturae
formatae, alia ab informitate materiae quae adhuc restabat formanda.
Una ergo ex parte materiae formata, altera adhuc remanebat formanda:
non ergo tota materia est simul formata.
12. Praeterea, cognitio matutina secundum Augustinum,
intelligitur cognitio verbi in quo Angelus accipit cognitionem
creaturae fiendae. Hoc autem non esset si creaturae, quarum formatio
diebus sequentibus deputatur, simul cum Angelo formatae essent. Ergo
non omnes res sunt simul creatae.
13. Praeterea, dies in spiritualibus dicuntur ad similitudinem
sensibilium dierum. Sed in sensibilibus diebus mane praecedit
vespere. Ergo in istis non debet vespere praeponi ad mane, cum
dicitur: factum est vespere et mane dies unus.
14. Praeterea, inter vespere et mane est nox, et inter mane et
vespere est meridies. Ergo sicut fecit Scriptura de vespere et mane
mentionem, ita debuit facere de meridie.
15. Praeterea, omnes dies sensibiles habent et vespere et mane.
Hoc autem non invenitur in istis septem diebus; nam primus dies non
habet mane, septimus non habet vespere. Ergo non convenienter
dicuntur dies ad similitudinem horum dierum.
16. Sed dicendum, quod ideo primus dies non habet mane, quia per
mane intelligitur cognitio creaturae fiendae, quam accepit Angelus in
verbo: ipsa autem spiritualis creatura sui ipsius fiendae non potuit
cognitionem in verbo accipere antequam esset.- Sed contra, secundum
hoc habetur quod Angelus aliquando fuit, et aliae creaturae nondum
erant factae, sed fiendae. Non ergo omnia sunt simul formata.
17. Praeterea, creatura spiritualis non accipit rerum inferiorum
cognitionem a rebus ipsis. Ergo non indiget rerum praesentia ad hoc
quod eas cognoscat. Potuit ergo eas ut fiendas cognoscere in propria
natura antequam fierent, et non solum in verbo; et sic cognitio rei
fiendae videtur pertinere ad vespertinam cognitionem, sicut ad
matutinam; et sic secundum rationem praedictam secundus dies nec mane
nec vespere debuit habere.
18. Praeterea, Angelo sunt prius nota ea quae sunt priora
simpliciter; quod enim ea quae sunt posteriora sint nobis prius nota,
provenit ex hoc quod cognitionem a sensu accipimus. Sed rationes rerum
in verbo priores sunt simpliciter ipsis rebus. Ergo per prius
cognoscit Angelos res in verbo quam in propria natura; et sic mane
deberet praeordinari ad vespere, cuius contrarium in Scriptura
apparet.
19. Praeterea, ea quae non sunt unius rationis non possunt aliquod
unum constituere. Sed cognitio rerum in verbo et in propria natura est
alterius et alterius rationis, cum medium cognoscendi sit omnino
diversum. Ergo ex mane et vespere, secundum praedictam expositionem,
non posset unus dies perfici.
20. Praeterea, I ad Corinth. XIII, 8, dicit apostolus,
quod in patria scientia destruetur: quod non potest intelligi nisi de
scientia rerum in propriis naturis, quae est vespertina. In patria
autem erimus similes Angelis, ut dicitur Matth. cap. XXII,
30. Ergo in Angelis non est cognitio vespertina.
21. Praeterea, cognitio rerum in verbo plus excedit cognitionem
rerum in propriis naturis quam claritas solis excedat lumen candelae.
Sed lux solis offuscat lumen candelae. Ergo multo magis matutina
cognitio vespertinam.
22. Praeterea, Augustinus movet quaestionem, utrum anima Adae
cum Angelis facta fuerit extra corpus, an fuerit facta in corpore.
Haec autem quaestio frustra moveretur si omnia simul fuissent formata;
quia sic etiam corpus humanum simul fuisset formatum quando Angeli sunt
facti. Ergo videtur quod non omnia fuerunt formata simul, etiam
secundum sententiam Augustini.
23. Praeterea, pars terrae de qua factum est corpus humanum,
habuit aliquam formam secundum limitationem, quia de ea dicitur
Genes. I, corpus hominis formatum. Nondum autem habebat formam
humani corporis. Ergo non omnes formae simul sunt inditae materiae.
24. Praeterea, cognitio rerum in propria natura in Angelis non
potest intelligi nisi cognitio quae est per species eis naturaliter
inditas; non enim potest dici quod a rebus cognitis species aliquas
accipiant, cum careant sensuum instrumentis. Species autem illae quae
sunt Angelis inditae, a rebus corporalibus non dependent. Ergo
antequam res essent, potuit eas Angelus etiam in propriis naturis
cognoscere. Et ita per hoc quod Angelus dicitur res aliquas
cognoscere in propria natura, non datur intelligi res illas in esse
produci; et sic praedicta expositio videtur inconveniens.
25. Praeterea, cognitio matutina, qua res Angelus in verbo
cognovit, oportet quod per aliquam speciem fuerit; cum omnis cognitio
huiusmodi sit. Non autem potuit esse per aliquam speciem a verbo
effluxam, quia illa species creatura esset; et sic illa cognitio magis
esset vespertina quam matutina; nam ad vespertinam cognitionem pertinet
cognitio quae fit per creaturam. Nec etiam potest dici, quod
praedicta cognitio fuerit per speciem quae est ipsum verbum, quia sic
oportuisset quod Angelus ipsum verbum videret, quod non fuit antequam
Angelus esset beatus; verbi enim visio beatos facit. Non autem in
primo instanti suae creationis Angeli beati fuerunt, sicut nec e
contrario Daemones in primo instanti peccaverunt. Ergo, si per mane
intelligatur cognitio rerum quam Angeli habuerunt in verbo, oportet
dicere, quod non omnia simul fuerunt facta.
26. Sed dicendum, quod Angelus in statu illo videbat verbum,
prout est ratio fiendorum, non autem prout est finis beatorum.- Sed
contra, quod verbum dicitur finis et ratio, non differt nisi relatione
quadam. Cognitio autem relationis Dei ad creaturam non facit beatos;
cum talis relatio secundum rem magis se teneat ex parte creaturae; sed
sola visio divinae essentiae beatos facit. Ergo quantum ad
beatitudinem videntium, non differt utrum videatur ut finis
beatitudinis vel ut ratio.
27. Praeterea, prophetae etiam dicuntur, in speculo aeternitatis
futura vidisse, secundum quod ipsi viderunt divinum speculum, prout
est ratio fiendorum. Secundum hoc ergo non esset differentia inter
cognitionem Angeli matutinam et cognitionem prophetae.
28. Praeterea, Genes. II, 5, dicitur, quod Deus fecit omne
virgultum agri antequam oriretur in terra, et omnem herbam regionis
priusquam germinaret. Sed germinatio herbarum fuit in tertia die.
Ergo aliqua fuerunt facta ante tertium diem; et ita non omnia facta
sunt simul.
29. Praeterea, ut in Psalmo CIII, 24, dicitur, Deus
omnia in sapientia fecit. Sed sapientis est ordinare, ut dicitur in
principio Metaphys. Ergo videtur quo Deus non omnia simul fecerit,
sed secundum ordinem temporis successive.
30. Sed dicendum, quod in rerum productione etsi non fuerit
servatus ordo temporis, fuit tamen servatus ordo naturae.- Sed
contra, secundum ordinem naturae sol et luna et stellae priores sunt
plantis, cum manifestae sint causae plantarum; et tamen posterius
commemorantur facta luminaria caeli quam plantae. Ergo non est
observatus ordo naturae.
31. Praeterea, firmamentum caeli naturaliter est prius terra et
aqua; tamen prius fit mentio in Scriptura de terra et aqua quam de
firmamento, quod legitur secunda die factum.
32. Praeterea, subiectum, naturaliter est prius accidente. Lux
autem quoddam accidens est, cuius primum subiectum est firmamentum.
Ergo non debuisset praemitti lucis productio factioni firmamenti.
33. Praeterea, animalia gressibilia perfectiora sunt natatilibus et
volatilibus, et praecipue propter similitudinem ad hominem; et tamen
prius agitur de productione piscium et avium quam animalium
terrestrium. Ergo non est servatus debitus ordo naturae.
34. Praeterea, pisces et aves non minus videntur differre secundum
naturam ab invicem, quam a terrestribus animalibus, et tamen pisces et
aves eodem die facta commemorantur. Ergo dies non sunt intelligendi
secundum diversa rerum genera, sed magis secundum temporis
successionem; et sic non omnia facta sunt simul.
1. Sed contra. Est quod habetur Genes. cap. II, 4: istae
sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo
fecit dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri.
Virgultum autem agri factum legitur tertia die; caelum autem et terra
facta sunt prima die, vel etiam ante omnem diem. Ergo ea quae sunt
facta tertio die, sunt facta simul cum illis quae sunt facta primo
die, vel etiam ante omnem diem; et sic pari ratione omnia facta sunt
simul.
2. Praeterea, Iob, 40, 10, dicitur: ecce Behemoth, quem
feci tecum. Per Behemoth autem, secundum Gregorium, Diabolus
intelligitur qui factus est prima die, vel ante omnem diem; homo
autem, ad quem dominus loquitur, factus est sexta die. Ergo ea quae
sunt facta sexto die, sunt simul facta cum illis quae facta sunt primo
die; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, partes universi dependent ab invicem, et maxime
inferiores a superioribus. Non ergo potuerunt fieri quaedam partes
ante alias, et praecipue inferiores ante superiores.
4. Praeterea, plus distat corporalis et spiritualis creatura quam
corporales creaturae ad invicem. Sed spiritualis et corporalis
creatura, ut in alia quaestione est habitum, simul factae fuerunt.
Ergo multo amplius omnes spirituales creaturae.
5. Praeterea, Deus propter suae virtutis immensitatem subito
operatur. Opus ergo cuiuslibet diei subito et in instanti est factum.
Ergo pro nihilo poneretur quod Deus expectasset operari sequens opus
usque in alium diem, ut sic toto die ab actione vacaret.
6. Praeterea, si dies illi de quibus in rerum formatione fit
mentio, dies materiales fuerunt, non videtur potuisse fieri ut
totaliter nox a die distingueretur, et lux a tenebris. Nam si lux
illa quae legitur primo die facta, undique terram circuibat, nusquam
tenebrae erant, quae fiunt ex umbra terrae oppositae ad lumen, quod
diem causat. Si autem lux illa suo motu terram circuibat, ut diem et
noctem faceret, tunc semper ex una parte erat dies, et ex alia nox;
et ita non totaliter erat nox a die distincta; quod est contra Genesis
Scripturam.
7. Praeterea, distinctio diei et noctis fit per solem et alia caeli
luminaria; unde dicitur in opere quartae diei: fiant luminaria in
firmamento caeli; et postea subditur; ut sint in signa, et tempora,
et dies, et annos. Ergo cum effectus causam non praecedat, non
potest esse quod dies illi tres primi essent eiusdem rationis cum diebus
qui nunc sole aguntur; et sic non oportet propter illos dies dicere
quod omnia fuerunt facta successive.
8. Praeterea, si erat aliqua alia lux quae suo motu tunc faceret
diem et noctem, oportebat quod esset aliquid aliam lucem deferens
circulariter motum; ut undique terram successive illuminaret. Hoc
autem deferens est firmamentum, quod legitur factum secunda die. Ergo
ad minus prima dies non potuit esse eiusdem rationis cum diebus qui nunc
aguntur; et eadem ratione nec cum aliis.
9. Praeterea, si lux illa ad hoc facta fuit, ut faceret diem et
noctem; nunc etiam per eius motum dies et nox fieret; non enim
convenienter posset dici, quod ad hoc tantum instituta esset, ut per
illud triduum ante solis factionem huiusmodi officium exerceret, et
postmodum esse desineret. Sed nunc non videmus aliqua alia luce fieri
diem et noctem, nisi per lucem solis. Ergo nec etiam in illo triduo
per aliquam corporalem lucem potest intelligi diem et noctem distincta
fuisse.
10. Sed dicendum, quod ex illa luce formatum est postea corpus
solis.- Sed contra, omne illud quod fit ex materia praeiacente,
habet materiam talem in qua possibilis est formarum successio. Talis
autem non est materia solis, nec alicuius caelestium corporum, eo quod
in eis non est contrarietas, ut probatur in I Cael. et Mun. Ergo
non potest esse quod ex illa luce postmodum formatum sit corpus solis.
Respondeo. Dicendum quod, si ponatur quod informis materia rerum
formationem tempore non praecessit, sed sola origine (quod necesse est
dicere, si per materiam informem materia absque omni forma
intelligatur), de necessitate sequitur quod rerum formatio tota facta
sit simul: non enim potest esse ut aliqua pars materiae informis omnino
vel ad momentum sit. Et praeterea, quantum ad illam partem, iam
materia rerum formationem tempore praecederet. Unde secundum ea quae
in praecedenti quaest. determinata sunt, secundum opinionem
Augustini, haec secunda quaestio locum non habet, sed oportet omnino
dicere, quod omnia sunt simul formata; nisi pro tanto quod restat
exponere qualiter sex dies quos Scriptura commemorat, intelligantur.
Quia si intelligerentur sicut isti dies qui nunc aguntur, esset
praedictae opinioni contrarium, quia tunc oporteret successione quadam
dierum, rerum formationem facta intelligere. Hos autem dies
dupliciter exponit Augustinus. Nam in I super Genesim ad litteram,
dicit intelligi per distinctionem lucis a tenebris, distinctionem
materiae formatae ab informi, quae restat formanda non quidem tempore,
sed naturae ordine. Ipsam vero ordinationem et formationis et
informitatis, secundum quod a Deo omnia ordinantur, dicit insinuari
per diem et noctem; nam dies et nox dicunt quamdam ordinationem lucis
et tenebrarum. Per vesperam vero dicit intelligi consummati operis
terminum. Per mane vero futuram operationis inchoationem, ut tamen
futurum non accipiatur secundum ordinem temporis, sed solum ordine
naturae. In primo enim opere praeexistit quasi quaedam significatio
futuri operis fiendi. Secundum hoc tamen oportet hos dies diversos
intelligi, prout scilicet sunt diversae formationes, et per consequens
informitates. Sed quia ex hoc sequitur quod etiam dies septimus sit
alius a sex primis, si sex primi sunt alii ab invicem (ex quo videtur
sequi quod vel Deus diem septimum non fecerit, vel quod aliquid
fecerit post septem dies in quibus opera perfecit), ideo consequenter
ponit quod per omnes illos septem dies unus dies intelligatur, ipsa
scilicet Angelorum cognitio, et numerus ille ad rerum cognitarum
distinctionem pertineat magis quam ad distinctionem dierum; ut
videlicet per sex dies intelligatur cognitio Angeli relata ad sex rerum
genera divinitus producta, unus vero dies sit ipsa cognitio Angeli
relata ad quietem artificis, prout in se ipso a rebus conditis
requievit; et tunc per vespere intelligitur cognitio rei in propria
natura, per mane vero cognitio in verbo.
[Nota Editoris]
[Desunt responsiones ad argumenta huius articuli, quas complevit
Vincentius de Castronovo.]
Secundum vero alios sanctos, per istos dies, et temporalis ordo et
productionis rerum successio ostenditur. Secundum enim ipsos, in
operibus sex dierum non solum ordo naturae, sed etiam ordo temporis et
durationis attenditur; ponunt enim, quod sicut informitas materiae
tempore praecessit formationem, ita etiam una formatio aliam
formationem temporis duratione praecessit. Sed sicut, in praecedenti
quaest. dictum est, informitas materiae secundum eos accipitur non
secundum carentiam et exclusionem omnis formae; quia iam erat caelum et
aqua et terra, per quae intelliguntur corpora caelestia, et
substantiae spirituales, et quatuor elementa sub propriis formis
subsistentia; sed intelligunt informitatem materiae, secundum quod
dicit solum carentiam et exclusionem debitae distinctionis et
consummatae cuiusdam pulchritudinis; quia non habebat illam
formositatem et decorem qui nunc in creatura corporea apparet. Et
quantum ex littera Genesis accipi potest, triplex formositas deerat
corporali naturae, propter quod dicebatur informis. Deerat enim a
caelo et a toto corpore diaphano decor et pulchritudo lucis, quae
designatur per tenebras. Deerat autem elemento aquae debitus ordo, et
debita distinctio ab elemento terrae; et haec informitas designatur
nomine abyssi, quia hoc nomen significat quamdam immensitatem
inordinatam aquarum, ut Augustinus dicit. Terrae vero deerat duplex
pulchritudo. Una quam habet ex hoc quod est aquis discooperta; et
haec informitas designatur per hoc quod dicitur: terra autem erat
inanis sive invisibilis; quia corporali aspectui patere non poterat
propter aquas undique eam cooperientes. Alia vero quam habet ex hoc
quod est ornata plantis; et hoc tangitur per hoc quod dicitur quod erat
vacua sive incomposita, idest non ornata. Et sic ante opus
distinctionis Scriptura tangit multiplicem distinctionem praefuisse in
ipsis elementis mundi a principio suae creationis. Primo tangit
distinctionem caeli et terrae secundum quod per caelum intelligitur
totum corpus diaphanum, sub quo comprehenditur ignis et aer propter
diaphaneitatem, in qua conveniunt cum caelo. Secundo tangit
distinctionem elementorum quantum ad suas formas substantiales per hoc
quod nominat aquam et terram, quae sunt magis sensui apparentia; per
quae dat intelligere etiam alia duo minus sensui apparentia. Tertio
tangit distinctionem secundum situm; quia terra erat sub aquis, quibus
invisibilis reddebatur; aer vero, qui est subiectum tenebrarum,
significatur fuisse supra aquas per hoc quod dicitur: tenebrae, idest
aer tenebrosus, erant super faciem abyssi. Sic ergo formatio primi
corporis, quod est caelum, facta est primo die per productionem
lucis, per quam proprietas luciditatis collata est soli et corporibus
caelestibus, quae secundum suas formas substantiales praecesserant,
per quam informitas tenebrarum remota est. Et per huiusmodi
formationem facta est distinctio motus et temporis, scilicet noctis et
diei; tempus enim sequitur motum supremi caeli. Unde distinxit lucem
a tenebris; quia causa luminis erat in substantia solis, et causa
tenebrarum erat in opacitate terrae; et in uno hemisphaerio erat
lumen, et in alio tenebrae; et in eodem hemisphaerio in una parte
temporis erat lumen, et in alia tenebrae; et hoc est quod dicit:
lucem appellavit diem, et tenebras noctem. Secunda vero die formatum
et distinctum est medium corpus, scilicet aqua, per firmamenti
formationem, accipiens quamdam distinctionem et ordinem, ita quod sub
nomine aquae omnia corpora diaphana intelligantur; et ita firmamentum,
idest caelum sidereum, secunda die productum, non secundum
substantiam, sed secundum aliquam accidentalem perfectionem, dividit
aquas quae sunt supra firmamentum, id est caelum totum diaphanum et
absque stellis, quod dicitur aqueum, sive crystallinum, de quo
philosophi dicunt ipsum esse nonam sphaeram, et primum mobile, quod
revolvit totum caelum motu diurno, ut operetur suo motu continuitatem
generationis; sicut caelum in quo sunt sidera, per motum, qui est
secundum zodiacum, operatur diversitatem generationis et corruptionis
per accessum et recessum ad nos, per diversas virtutes stellarum; per
firmamentum, inquam, divisum est caelum crystallinum, quod est supra
firmamentum, ab aquis, id est ab aliis corporibus diaphanis
corruptibilibus quae sunt infra firmamentum; et ita corpora diaphana
inferiora nomine aquarum designata, acceperunt per firmamentum quemdam
ordinem, et debitam distinctionem. Tertia vero die formatum est
ultimum corpus, scilicet terra, per hoc quod discooperta est aquis,
et facta est distinctio in infimo maris et aridae. Unde satis
congrue, sicut informitatem terrae expresserat dicens, quod terra erat
invisibilis vel inanis; ita eius formationem exprimit per hoc quod
dicit: appareat, et arida. Congregataeque sunt aquae in unum locum
seorsum a terra sicca: et congregationes aquarum appellavit maria, et
siccam appellavit terra: quam (quia prius erat informis et vacua)
decoravit plantis et herbis. Quarta vero die fuit prima pars creaturae
corporalis ornata, quae prima die fuerat distincta, scilicet caelum
per productionem luminarium: quae quidem secundum substantiam suam
fuerunt a principio creata; sed prius eorum substantia erat informis,
sed nunc quarta die formatur, non quidem forma substantiali, sed per
collationem determinatae virtutis, secundum quod attributa est
luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus, secundum quod
videmus alios effectus habere radium solis, et alios radium lunae et
stellarum. Et propter hanc determinationem virtutis dicit Dionysius,
quod lumen solis quod prius erat informe, quarta die formatum est.
Non autem fuit facta mentio de ipsis luminaribus a principio, ut dicit
Chrysostomus, sed solum quarta die; ut per hoc Scriptura removeret
populum ab idolatria, ostendens luminaria non esse deos, ex quo nec a
principio fuerunt. Quinta vero die, secunda pars corporalis naturae
quae secunda die fuit distincta, ornatur per productionem avium et
piscium; et ideo in hac quinta die facit Scriptura mentionem de aquis
et de firmamento caeli, ut designet quod quinta dies respondet
secundae, in qua de aquis et firmamento fit mentio. In hoc ergo die
per verbum Dei ex materia elementari prius creata, fuerunt aves et
pisces in actu et in propria natura producti ad ornatum aeris et aquae;
in quibus apta nata sunt motu animali convenienter moveri. In sexta
vero die ornatur tertia pars et ultimum corpus, videlicet terra, per
productionem animalium terrestrium, quae apta nata sunt moveri in terra
motu animali. Unde sicut in opere creationis designantur tres partes
creaturae corporalis: prima videlicet, quae significatur nomine
caeli; media, quae significatur nomine aquae; et infima, quae
significatur nomine terrae; et prima pars, videlicet caelum,
distinguitur prima die, et quarta die ornatur; media vero pars,
videlicet aqua, distinguitur secunda die, et quinta ornatur, ut
dictum est: ita conveniens fuit quod infima pars, videlicet terra,
quae tertia dies distincta est, hac sexta die per productionem
animalium terrestrium in actu, et secundum species proprias ornaretur.
Ex quibus patet quod in expositione operum sex dierum diversificatur
Augustinus ab aliis sanctis. Primo, quia Augustinus per terram et
aquam prius opere creationis creatam, intelligit materiam primam
totaliter informem; per productionem autem firmamenti et congregationem
aquarum et apparitionem aridae, intelligit impressionem formarum
substantialium in materiam corporalem. Alii vero sancti per terram et
aquam primo creatas intelligunt ipsa elementa mundi sub propriis formis
existentia; per sequentia vero opera aliquam distinctionem in
corporibus prius existentibus per aliquas virtutes et proprietates
accidentales eis collatas, ut supra dictum est. Secundo differunt
quantum ad productionem plantarum et animalium: quia alii sancti ponunt
ea in opere sex dierum esse producta in actu, ut in propria natura.
Augustinus autem ponit ea producta esse potentialiter tantum. In hoc
autem quod Augustinus ponit, omnia opera sex dierum esse simul facta,
non videtur diversificari ab aliis quantum ad modum productionis rerum.
Primo, quia secundum utrosque in prima rerum productione materia erat
sub formis substantialibus elementorum; ita quod materia prima non
praecessit duratione formas substantiales elementorum mundi. Secundo,
quia secundum utrorumque opinionem in prima rerum institutione per opus
creationis non fuerunt plantae et animalia in actu sed tantum in
potentia, ut ex ipsis elementis per virtutem verbi possent produci.
Sed remanet adhuc differentia inter eos quantum ad quartum: quia
secundum alios sanctos, post primam productionem creaturae, qua
producta sunt elementa mundi et corpora caelestia secundum suas formas
substantiales, fuit aliquod tempus in quo non erat lux: item in quo
non erat firmamentum formatum, et corpus diaphanum ordinatum et
distinctum: item in quo non erat terra discooperta aquis, et in quo
non erant luminaria caeli formata, quod est quartum, quae non oportet
ponere secundum expositionem Augustini qui posuit omnia praedicta simul
et in eodem instanti temporis fuisse formata. Quod autem opera sex
dierum, secundum alios sanctos, non fuerint simul sed successive
producta, non fuit ex defectu potentiae creatoris, qui simul,
potuisset omnia producere; sed ut ordo divinae sapientiae in rerum
institutione demonstraretur, qui res ex nihilo in esse producens non
statim post nihilum in ultima perfectione naturae eas instituit, sed
primo fecit eas in quodam esse imperfecto, et postea eas ad perfectum
adduxit, ut sic gradatim ex nihilo ad ultimam perfectionem mundus
perveniret; et sic diversis gradibus perfectionis diversi dies
deservirent; ut sic et eorum esse ostenderetur a Deo procedere,
contra illos qui ponunt materiam increatam, et nihilominus perfectionis
rerum ipse Deus auctor appareret, contra illos qui rerum inferiorum
formationem causis aliis adscribunt. Harum igitur expositionum prima,
scilicet Augustini, est subtilior, magis ab irrisione infidelium
Scripturam defendens; secunda vero, scilicet aliorum sanctorum, est
planior, et magis verbis litterae quantum ad superficiem consona.
Quia tamen neutra earum a veritate fidei discordat, et utrumque sensum
circumstantia litterae patitur, ideo, ut neutri harum expositionum
praeiudicetur, utramque opinionem sustinentes utriusque rationibus
respondendum est.
Ad primum igitur dicendum, quod in productione divinorum operum ordo
naturae et originis, non autem durationis servatus est. Nam prius
natura et origine producta est natura spiritualis et corporalis
informis, et postea formata est. Et licet simul tempore utraque
natura sit formata, quia tamen natura spiritualis est corporali natura
dignior, ideo eius formatio naturae corporalis formationem ordine
naturae debuit praecedere. Rursus, quia natura corporalis
incorruptibilis dignior est natura corruptibili, debuit et ipsa ordine
naturae prius formari. Et ita, prima die designatur formatio naturae
spiritualis per productionem lucis, qua mens spiritualis creaturae
illuminata est per conversionem ad verbum; secunda vero die designatur
formatio naturae corporalis caelestis et incorruptibilis per
productionem firmamenti, per quod intelligimus omnia corpora caelestia
fuisse producta, et secundum suas formas distincta; tertia autem die
designatur formatio naturae corporalis quatuor elementorum per
congregationem aquarum et apparitionem aridae; quarta vero die
designatur ornatus caeli per productionem luminarium, qui ordine
naturae debet praecedere ornatum aquae et terrae, qui factus est in
subsequentibus diebus. Et sic divina opera quodam ordine, scilicet
naturae et non durationis, sunt facta.
Ad secundum, quod formatio rerum, non est facta successive, nec in
diversis partibus temporis; sed omnes illi sex dies, in quibus Dei
opera facta leguntur, sunt unus dies sex rerum distinctionibus,
secundum quas numeratur, praesentatus; sicut etiam unum est verbum quo
omnia facta sunt, scilicet Dei filius, quamvis frequenter legatur:
dixit Deus. Et sicut illa opera salvantur in sequentibus, quae ex
eis propagantur operatione naturae, ita etiam illi sex dies manent in
tota successione temporis. Et hoc sic declaratur. Nam ipsa natura
angelica intellectualis est, et lux proprie dicitur; ideo oportet quod
eius illustratio dies dicatur. Accepit autem angelica natura in
principio conditionis rerum, earum cognitionem; et sic quodammodo lux
intellectus eius rebus creatis praesentabatur, in quantum a luce mentis
eius cognoscebantur, unde ipsa cognitio rerum praesentationem lucis
mentis angelicae super res cognitas importans dies dicitur et secundum
diversa genera cognitorum et eorum ordinem distinguuntur dies et
ordinantur, ut prima dies sit cognitio primi divini operis secundum
formationem spiritualis creaturae, per conversionem ad verbum; secunda
dies cognitio secundi operis secundum quod creatura corporalis superior
formata est per productionem firmamenti; tertia dies sit cognitio
tertii operis secundum formationem creaturae corporalis quantum ad
inferiorem partem, scilicet terrae, aquae et aeris vicini; quarta
dies cognitio quarti operis secundum quod superior pars, scilicet
firmamentum, est per productionem luminarium ornatum; quinta dies
cognitio quinti divini operis, secundum quod aer et aqua per
productionem avium et piscium sunt ornata; sexta dies sit cognitio
sexti operis divini, secundum quod terra est per productionem animalium
terrestrium ornata; septima vero dies est ipsa cognitio Angeli relata
ad quietem artificis qua in se ipso quievit a novis operibus condendis.
Cum autem Deus lux sit plena, et in eo tenebrae non sint ullae,
cognitio ipsius Dei in se est plena lux; sed quia creatura ex hoc quod
est ex nihilo habet in se tenebras possibilitatis et imperfectionis et
ideo oportet quod cognitio qua creatura cognoscitur, sit tenebris
admixta. Potest autem cognosci dupliciter: vel in verbo secundum quod
exit ab arte divina; et sic eius cognitio dicitur matutina: quia sicut
mane est finis tenebrarum et principium lucis, ita creatura a luce
verbi, postquam prius non fuerat, principium lucis sumit: cognoscitur
etiam prout est in natura propria existens; et talis cognitio dicitur
vespertina propter hoc quod sicut vespere est terminus lucis et tendit
in noctem, ita et creatura in se subsistens est terminus operationis
lucis divini verbi, utpote facta per verbum, et de se in tenebras
defectus tendens, nisi verbo portaretur. Et ideo talis cognitio per
matutinam et vespertinam distincta dies dicitur: quia sicut per
comparationem ad cognitionem verbi est tenebrosa, ita per comparationem
ad ignorantiam quae modo tenebra est, lux dicitur: et sic attenditur
quaedam circulatio inter mane et vespere, secundum quod Angelus se
ipsum cognoscens in propria natura hanc cognitionem retulit ad laudem
verbi sicut ad finem, in quo sequentis operis cognitionem sumpsit sicut
in principio. Et sicut huiusmodi mane est finis diei praecedentis,
ita est et principium diei sequentis: dies enim est pars temporis, et
effectus lucis. Distinctio autem primorum dierum non sumitur secundum
distinctionem temporis, sed ex parte spiritualis lucis secundum quod
diversa et distincta genera rerum per lucem mentis angelicae
cognoscuntur.
Ad tertium negatur, quod lux proprie non sit in spiritualibus. Nam
Augustinus dicit, quod in spiritualibus melior et certior est lux; et
quod Christus non sic dicitur lux; quomodo lapis; sed illud proprie
est, hoc autem figurative. Nam omne quod manifestatur, lumen est,
ut dicitur Ephes. V, 13. Sed manifestatio magis proprie est in
spiritualibus quam in corporalibus; unde Dionysius in IV cap. de
divinis Nomin. ponit lumen inter intelligibilia nomina Dei: nomina
autem intelligibilia proprie dicuntur in spiritualibus. Et quando
probatur oppositum, dicitur quod nomen lucis primo fuit impositum ad
significandum id quod facit manifestationem in sensu visus; et hoc modo
lux est qualitas per se sensibilis, nec dicitur proprie in
spiritualibus: secundo ex communi usu extensum est ad significandum
omne illud quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem,
et sic est in communi usu loquentium; et hoc modo lux magis proprie
dicitur in spiritualibus.
Ad quartum dicendum, quod dies illi distinguuntur, non penes
successionem cognitionis, sed secundum naturalem ordinem rerum
cognitarum, ut supra dictum est; unde Augustinus vult quod isti
septem dies sint unus dies septempliciter rebus praesentatus. Et ideo
ordo dierum referendus est ad naturalem ordinem operum, quae diebus
attribuuntur secundum quod lumine mentis angelicae simul in verbo
cognoscuntur.
Ad quintum dicendum, quod per sex dies, in quibus dicitur Deus
creasse caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, intelligitur
non aliqua temporalis successio, sed cognitio angelica relata ad sex
genera rerum divinitus producta; septima vero dies est ipsa cognitio
Angeli ad quietem artificis relata: dicitur enim, secundum
Augustinum, Deus septima die quievisse, in quantum quietem
propriam, qua in se ipso a rebus conditis quiescit, et beatus existit
creaturis non indigens, sed sibi ipsi per se sufficiens, menti
angelicae monstravit, cuius cognitionem diem appellat. Et dicitur ab
opere die septima cessasse, quia postea nihil novum fecit, quod aliquo
modo in operibus sex dierum non praecesserit vel materialiter vel
causaliter, vel secundum aliquam similitudinem speciei vel generis.
Et quia post omnia opera condita Deus septima die in se ipso quievit,
propter hoc Scriptura et lex praecepit septimam diem sanctificari.
Nam sanctificatio cuiuslibet rei in hoc maxime consistit quod in Deo
requiescit; unde res Deo dedicatae (ut tabernaculum, vasa,
ministri) sanctae dicuntur. Dies autem septimus est ad Dei cultum
dedicatus, ideo sanctificatus dicitur; ut scilicet sicut Deus, qui
sex genera rerum condidit et menti angelicae monstravit, non in ipsis
rebus conditis quasi in fine quievit, sed a rebus conditis in se ipso,
in quo sua beatitudo consistit, permansit (cum non sit beatus ex eo
quod res fecerit, sed ex hoc quod in se ipso sufficientiam habens rebus
factis non indiget); ita etiam et nos non in eius operibus aut nostris
discamus, sicut in fine, quiescere; sed ab operibus in ipso Deo, in
quo nostra beatitudo consistit, quiescamus: propter hoc enim
institutum est ut homo sex diebus laborans in operibus propriis,
septima die quiesceret, cultui divino et quieti divinae contemplationis
vacans, in qua sanctificatio hominis maxime consistit. Novitas etiam
mundi maxime demonstrat Deum esse, et creaturis non indigere: et ideo
statutum est in lege ut septima die quiescerent et festum ducerent, in
qua mundus consummatus est, ut per novitatem mundi simul producti, et
per sex genera rerum distincta homo semper in Dei cognitione maneret,
et de tam utili et praecipuo creationis beneficio, Deo gratias
exhiberet, et in ipso tamquam in fine quietem suae mentis poneret in
praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam.
Ad sextum dicendum, quod quodlibet opus novum a Deo productum ad
cognitionem angelicam relatum dicitur dies: et quia fuerunt solum sex
genera rerum a Deo primitus producta, et a mente angelica cognita, ut
supra dictum est, propter hoc sunt solum sex dies; quibus additur dies
septima, videlicet ipsa cognitio Angeli ad quietem Dei in se ipso
relata. Nihil enim Deus produxit in rerum natura, cuius cognitionem
ordine naturae non prius impresserit in mente angelica.
Ad septimum dicendum, quod solutio patet ex praedictis; quia dies
illi non distinguuntur secundum distinctionem angelicae cognitionis,
sed penes distinctionem primorum operum ad cognitionem angelicam
relatorum; et ita distinctio operum, et non distinctio cognitionum,
facit distinctionem primorum dierum; et ita illi sex dies distinguuntur
secundum quod lumen mentis angelicae sex rerum generibus cognoscendis
applicatur.
Ad octavum dicendum, quod secundum Augustinum per illa tria
significatur triplex esse rerum. Primo quidem esse rerum in verbo;
nam res prius habent esse in arte divina, quod est verbum, quam in se
ipsis; et hoc significatur cum dicitur: dixit autem Deus, fiat; id
est verbum genuit, in quo res erat ut fieret. Secundo esse rerum in
mente angelica; quia nihil Deus produxit in rerum natura cuius naturam
non impresserit in mente angelica; et hoc significatur cum dicitur,
factum est, scilicet per influentiam verbi in mente angelica. Tertio
esse rerum in propria natura; et hoc significatur per hoc quod
dicitur, fecit. Sicut enim ratio qua creatura conditur, prius est in
verbo quam in ipsa creatura quae conditur; ita et cognitio eiusdem
rationis prius est ordine naturae in mente angelica quam sit ipsa
creaturae productio; et sic Angelus triplicem cognitionem habet de
rebus, videlicet prout sunt in verbo, prout sunt in mente eius, et
prout sunt in propria natura; prima vocatur cognitio matutina aliae
duae sub vespertina cognitione comprehenduntur. Et ad ostendendum hunc
duplicem modum cognitionis rerum in creatura spirituali, dicitur:
factum est vespere et mane dies unus. Per hos ergo sex dies in quibus
legitur Deus cuncta fecisse, intelligit Augustinus, non hos usitatos
dies qui solis cursu peraguntur, cum sol quarto die factus esse
legatur; sed unam diem, id est cognitionem angelicam sex rerum
generibus praesentatam. Unde sicut praesentatio lucis corporalis super
haec inferiora, diem facit temporalem, ita praesentatio lucis
spiritualis intellectus angelici super res creatas, diem facit
spiritualem; ut secundum hoc isti sex dies distinguantur, secundum
quod lumen intellectus angelici sex rerum generibus cognoscendis
applicatur; ut prima dies sit cognitio primi divini operis, secunda
dies cognitio secundi operis, et sic de aliis. Et sic distinguuntur
illi sex dies non secundum ordinem temporis aut successionis rerum, sed
secundum ordinem naturalem rerum cognitarum, prout unum opus cognitum
est prius altero, ordine naturae. Et sicut in die naturali et
materiali, mane est principium diei et vespere est finis et terminus,
ita cognitio uniuscuiusque operis, secundum suum esse primordiale,
prout videlicet habet esse in verbo, dicitur matutina; cognitio autem
eius secundum esse ultimum, prout subsistit in propria natura, dicitur
vespertina. Nam principium esse cuiuslibet rei est in sua causa a qua
fluit; terminus autem ipsius est in ipsa re in qua recipitur, et ad
quam actio causae terminatur; unde primitiva alicuius cognitio est
secundum quod res in sua causa a qua fluit, consideratur; ultima autem
rei cognitio est secundum quod in se ipsa consideratur. Cum ergo a
verbo aeterno fluat esse rerum sicut a quodam primordiali principio, et
hic effluxus terminetur ad esse rerum quod habent in propria natura,
sequitur quod cognitio rerum in verbo, quae ad esse primitivum et
primordiale earum pertinet, dici debeat matutina, per similitudinem ad
mane quod est principium diei; cognitio vero rei in propria natura,
quae pertinet ad esse eius ultimum et terminatum dici debet vespertina,
quia vespere est terminus diei. Unde sicut sex genera rerum ad
cognitionem angelicam relata distinguunt dies, ita unitas rei
cognitae, quae diversis cognitionibus cognosci potest unitatem diei
constituit, et diem per vespere et mane distinguit.
Ad nonum dicendum, quod Angelus non potest in propria natura plura
intelligere primo et principaliter; sed bene potest intelligere plura
ex consequenti, ut habent ordinem ad unum intelligibile. Et quia
omnia quae sunt producta in propria natura, prius ordine naturae
secundum suas similitudines fuerunt menti angelicae impressa, Angelus
cognoscendo se, simul quodammodo cognoscit illa sex genera rerum quae
inter se naturalem habent ordinem; nam cognoscendo se, cognoscit omnia
quae habent esse in ipso.
Ad decimum dicendum, quod duae operationes possunt simul esse unius
potentiae, quarum una ad aliam refertur et ordinatur; et patet quod
voluntas simul vult finem et ea quae sunt ad finem; et intellectus
simul intelligit principia et conclusiones per principia, quando tamen
scientiam acquisivit. Cognitio autem vespertina in Angelis refertur
ad matutinam, ut Augustinus dicit, sicut cognitio et dilectio
naturalis ordinatur ad cognitionem et dilectionem gloriae. Unde nihil
prohibet in Angelo simul esse cognitionem matutinam et vespertinam,
sicut simul est cognitio naturalis et cognitio gloriae. Duae enim
operationes unius potentiae, quae procedunt a duabus speciebus eiusdem
generis, quarum una non habet ordinem ad aliam (quales sunt omnes
species creatae intellectui inhaerentes) non possunt esse simul; unde
Angelus non potest simul per diversas species concreatas diversas
intellectiones producere. Sed si illae duae operationes procedant a
formis diversorum generum et diversarum rationum et quarum una ordinetur
ad aliam (quales sunt forma increata subsistens, et forma creata
inhaerens), poterunt esse simul. Et quia cognitio qua videt Angelus
res in propria natura, quae dicitur vespertina, fit per speciem
intelligibilem creatam et inhaerentem; cognitio vero qua videt res in
verbo, quae dicitur matutina, fit per essentiam verbi, quae non est
inhaerens; quae sunt alterius generis et alterius rationis, et una
ordinatur ad alteram, utraque cognitio poterit esse simul. Nam
species concreata inhaerens intellectui non repugnat unioni intellectus
ad essentiam verbi, quae non actuat intellectum quantum ad esse, sed
solum quantum ad intelligere; cum non sit unius rationis, sed altioris
ordinis; et ipsa species inhaerens, et quidquid perfectionis est in
intellectu creato, est quasi materialis dispositio ad illam unionem et
visionem beatam qua videntur res in verbo. Ideo sicut dispositio ad
aliquam formam et forma illa possunt esse simul in actu perfecto, ita
species intelligibilis inhaerens stat simul in actu perfecto cum unione
ad essentiam verbi; unde simul ex intellectu Angeli beati procedit
duplex operatio; una, ratione unionis ad essentiam verbi, qua videt
res in verbo, quae dicitur cognitio matutina; et alia ratione speciei
sibi inhaerentis, qua videt res in propria natura, quae dicitur
cognitio vespertina. Nec una harum actionum debilitatur seu attenuatur
per attentionem ad alteram; sed magis confortatur, cum una earum sit
ratio alterius; sicut imaginatio rei visae confortatur cum actu
ostenditur oculo exteriori. Actio enim qua beati vident verbum, et
res in verbo, est ratio cuiuslibet actionis in eis inventae. Duae
autem actiones quarum una est ratio alterius, vel ordinatur ad
alteram, possunt esse simul unius potentiae. Et tunc una potentia
secundum diversas species ad invicem ordinatas, terminatur ad diversos
actus non secundum idem, sed secundum diversa. Species enim
diversorum generum et ordinum, sive diversarum rationum, possunt simul
uniri secundum actum perfectum; ut patet de colore et odore et sapore
in pomo. Essentia autem divina, qua intellectus angelicus videt res
in verbo (cum sit increata et per se subsistens) et essentia Angeli,
qua semper videt se et res secundum quod habent esse in ipso (cum sit
creata et per se subsistens per esse receptum quo subsistit intellectus
eius) et species infusa, vel concreata, qua videt res in propria
natura (cum sit inhaerens intellectui) dicuntur esse diversorum
ordinum et generum, et diversarum rationum; ita ut prima sit quasi
ratio aliarum, et secunda quasi ratio tertiae; ideo poterit simul
intellectus angelicus, secundum illas tres formas, tres operationes
habere; sicut et anima Christi simul intelligit res per speciem verbi
et per species infusas et per species acquisitas.
Ad decimumprimum dicendum, quod sicut secundum Augustinum,
informitas materiae praecessit formationem, non tempore, sed ordine,
sicut sonus et vox praecedit cantum; ita formatio naturae spiritualis,
quae designatur in productione lucis, cum sit dignior quam corporalis,
praecessit formationem creaturae corporalis, ordine naturae et
origine, et non ordine temporis. Formatio autem spiritualis naturae
est per hoc quod illuminatur ut adhaereat verbo, non quidem per gloriam
perfectam cum qua creata non fuit, sed per gratiam perfectam cum qua
creata fuit. Per hanc ergo lucem facta est distinctio a tenebris, id
est ab informitate creaturae corporalis, nondum formatae, sed ordine
naturae posterius formandae. Formatio enim spiritualis creaturae
dupliciter potest intelligi: uno modo per gratiae infusionem; alio
modo per gloriae conservationem. Prima, secundum Augustinum, statim
creaturae spirituali affuit in sui creationis principio; et tunc per
tenebras, a quibus lux distinguitur, non intelligitur peccatum malorum
Angelorum, sed informitas naturae, quae nondum erat formata, sed
erat ordine naturae in consequentibus operibus formanda, ut dicitur in
I super Genes. ad litteram. Vel sicut dicitur in IV libro super
Genes., per diem significatur Dei cognitio, per noctem cognitio
creaturae: quae quidem est tenebra respectu divinae cognitionis, sicut
in eodem libro dicitur. Vel si per tenebras intelligamus Angelos
peccantes, ista divisio non ad praesens peccatum refertur, sed ad
futurum, quod erat in Dei praescientia. Unde in libro ad Orosium
dicit: quia Deus ex Angelis quosdam per superbiam praesciebat
casuros, per incommutabilem praescientiae suae ordinem divisit inter
bonos et malos; malos tenebras appellans, et bonos lucem. Secunda
vero formatio naturae spiritualis non pertinet ad principium
institutionis rerum, sed magis ad rerum decursum, quo per divinam
providentiam gubernantur. Distinctio ergo lucis et tenebrarum,
secundum quod per tenebras peccata Daemonum intelliguntur, accipienda
est secundum Dei praescientiam. Unde dicit Augustinus in XI de
civitate Dei, quod solus lucem a tenebris discernere potuit qui potuit
priusquam caderent praescire casuros. Secundum vero quod per tenebras
intelligitur informitas naturae corporalis formandae, designatur ordo,
non temporis, sed naturae inter formationem utriusque naturae.
Ad decimumsecundum dicendum, quod posito quod omnia simul sint creata
in forma et materia, Angelus dicitur habuisse cognitionem creaturae
corporalis fiendae, non quia creatura corporalis esset tempore futura,
sed quia cognoscebatur ut futura prout considerabatur in sua causa, in
qua erat ut ex ea posset procedere; sicut qui cognoscit arcam in
artificiis ex quibus fit, potest dici cognoscere eam ut futuram.
Cognitio enim rerum in verbo vocatur matutina, sive res sit iam
facta, sive fienda; et indifferenter se habet ad praesentia et
futura, quia est conformis divinae cognitioni qua cognoscit omnia
simpliciter antequam fiant, sicut postquam facta sunt. Et tamen omnis
cognitio rei in verbo, est rei ut fiendae; sive sit res iam facta,
sive non, ut ly fiendum non dicat tempus, sed exitum creaturae a
creatore; sicut est cognitio artificiati in arte, quae est eius
secundum suum fieri; quamvis etiam ipsum artificiatum iam sit factum.
Unde quamvis creatura corporalis simul sit facta cum natura
spirituali, dicitur tamen Angelus accepisse in verbo cognitionem
ipsius ut fiendae, ratione iam dicta.
Ad decimumtertium dicendum, quod sicut mane praecedit vespere, ita
cognitio matutina praecedit vespertinam ordine naturae, non respectu
unius et eiusdem operis, sed respectu diversorum operum; sed
vespertina cognitio prioris operis, intelligitur esse prior ordine
naturae, cognitione matutina posterioris. Opus enim primae diei est
productio lucis, per quam intelligitur formatio naturae angelicae per
illustrationem gratiae; cognitio autem qua creatura spiritualis
cognoscit se ipsam naturaliter, sequitur esse eius in propria natura.
Et ideo spiritualis creatura naturali ordine prius cognovit se in
propria natura per cognitionem vespertinam, per quam cognovit se ut iam
facta, quam cognoverit se in verbo, in quo cognoscitur opus Dei ut
fiendum. In hac ergo cognitione, qua Angeli boni cognoverunt se
ipsos, non perstiterunt quasi se ipsis fruentes et in se finem
ponentes, quia efficerentur nox, ut mali Angeli qui peccaverunt; sed
cognitionem suam ad Dei laudem retulerunt; et sic ex sui cognitione
bonus Angelus conversus est ad verbi contemplationem, in quo est mane
sequentis diei, secundum quod in verbo accepit cognitionem sequentis
operis, scilicet firmamenti. Sicut autem videmus in tempore
continuo, quod idem nunc est duorum temporum, prout est finis
praeteriti et principium futuri; ita matutina cognitio secundae diei
est primae diei terminus, et secundae diei initium, et sic deinceps
usque ad diem septimum. Et ideo in prima die, vespere solum
nominatur; quia Angelus sui ipsius primo habuit cognitionem
vespertinam, et vespertina profecit in matutinam, secundum quod ex
contemplatione sui conversus est ad contemplationem verbi, in quo est
mane sequentis diei, secundum quod in verbo accepit cognitionem
matutinam sequentis operis. Ideo cognitio matutina respectu unius et
eiusdem operis post primum naturaliter praecedit cognitionem vespertinam
eiusdem; sed cognitio vespertina prioris operis naturaliter praecedit
cognitionem matutinam posterioris; unde sicut prima dies habet tantum
vespere, ita septima dies quae significat contemplationem Dei, habet
tantum mane: haec enim nullo defectu clauditur.
Ad decimumquartum dicendum, quod Augustinus nominat cognitionem
matutinam illam quae est in plena luce; unde continet sub se
meridianam. Nam talem cognitionem aliquando vocat diurnam, quandoque
autem matutinam. Vel potest dici, quod omnis cognitio intellectus
angelici habet tenebras admixtas ex parte cognoscentis; unde nulla
cognitio alicuius intellectus angelici potest dici meridiana, sed sola
cognitio qua Deus omnia cognoscit in se ipso. Item cum Deus sit lux
plena, et tenebrae in eo non sint ullae, cognitio ipsius Dei in se et
absolute, cum sit plena lux, potest dici meridiana; sed quia
creatura, ex eo quod est ex nihilo, habet tenebras possibilitatis et
imperfectionis, ideo ipsa cognitio creaturae, tenebris est admixta;
quae admixtio significatur per mane et vespere, secundum quod ipsa
creatura potest dupliciter cognosci: vel in verbo, secundum quod exit
ab arte divina, et sic eius cognitio dicitur matutina; quia sicut mane
est finis tenebrarum et principium lucis; ita et creatura post
tenebras, id est postquam fuit, ab ipso verbo principium lucis sumit.
Potest enim cognosci in propria natura existens per speciem creatam;
et talis cognitio dicitur vespertina; quia sicut vespere est terminus
lucis, et tendit in noctem; ita creatura in se subsistens est terminus
operationis verbi, quod est lux, quasi facta per verbum, et quantum
est de se tendit in tenebras defectus, nisi verbo portaretur.
Nihilominus hic cognitio dies dicitur, quia sicut in comparatione ad
cognitionem verbi est tenebrosa, ita per comparationem ad ignorantiam,
quae omnino tenebrosa est, lux dicitur; sicut et vita iustorum dicitur
caliginosa per comparationem ad vitam gloriae, quae tamen dicitur lux
per respectum ad vitam peccatorum. Item cum mane et vespere sint
partes diei, dies autem in Angelis sit cognitio illustrata lumine
gratiae; ideo cognitio matutina et vespertina se extendit solum ad
cognitionem gratuitam bonorum; unde ipsa cognitio divinorum operum ab
Angelo illuminato dies dicitur, et secundum diversa genera divinorum
operum cognitorum distinguuntur dies, et secundum illorum ordinem
ordinantur. Unumquodque autem illorum operum dupliciter cognoscitur ab
Angelo illuminato; uno modo in verbo, sive per speciem verbi; et sic
talis cognitio dicitur matutina; alio modo in propria natura, sive per
speciem creatam; et in hac cognitione non sistunt boni quasi ponentes
finem in ea, quia efficerentur nox, ut mali Angeli; sed eam referunt
ad laudem verbi, et lucem Dei, in quo sicut in principio omnia
cognoscunt; ideo talis cognitio creaturae ad laudem Dei relata non
dicitur nocturna; quod utique esset si in ea sisterent, quia tunc
efficerentur nox, quasi ipsa creatura fruentes. Cognitio igitur
matutina et vespertina distinguunt diem, id est cognitionem quam habent
boni Angeli illuminati de operibus creatis. Cognitio autem creaturae
ipsorum Angelorum bonorum, sive per medium creatum sive per medium
increatum, semper habet aliquid obscuritatis admixtum; ideo non
dicitur meridiana, sicut cognitio Dei in se ipso; nec nocturna,
sicut cognitio creaturae non relata ad divinam lucem; sed dicitur
tantum matutina et vespertina; nam vespere, in quantum huiusmodi,
terminatur ad mane. Et ideo non quaelibet cognitio rerum in propria
natura potest dici vespertina, sed solum illa quae refertur ad laudem
creatoris. Unde cognitio quam habent Daemones de rebus, nec matutina
proprie dicitur nec vespertina. Mane enim et vespere non accipiuntur
in cognitione angelica secundum omnem similitudinem, sed solum secundum
similitudinem quantum ad rationem principii et termini.
Ad decimumquintum dicendum, quod Angelus, licet fuerit creatus in
gratia, tamen in principio suae creationis non fuit beatus, nec per
essentiam verbum Dei vidit; unde nec cognitionem matutinam sui ipsius
habuit, quae dicit cognitionem rei per speciem verbi; sed primo habuit
sui ipsius cognitionem vespertinam, secundum quod cognovit se ipsum in
se ipso naturaliter, eo quod in unoquoque cognitio naturalis praecedit
cognitionem supernaturalem, tamquam fundamentum eius, et Angeli
cognitio naturaliter sequitur esse ipsius in propria natura; ideo sui
ipsius cognitionem matutinam non habuit, sed vespertinam in principio
suae creationis. Hanc autem cognitionem retulit ad laudem verbi, et
per hanc relationem meruit pervenire ad cognitionem matutinam. Unde
significanter primus dies dicitur habuisse solum vespere, et non mane,
quod vespere transivit in mane; quia lux illa spiritualis, quae prima
die facta legitur, statim facta se ipsam cognovit, quod fuit
cognitionis vespertinae, et hanc cognitionem retulit ad laudem verbi,
per quod meruit accipere cognitionem matutinam sequentis operis. Non
enim quaelibet cognitio rerum in propria natura potest dici vespertina,
sed illa tantum quae refertur ad laudem creatoris; vespere enim redit,
et terminatur ad mane. Unde cognitio Daemonum quam habent a se ipsis
de rebus, nec est matutina nec vespertina; sed solummodo cognitio
gratuita, quae est in bonis Angelis. Et sic cognitio rerum in
propria natura, relata ad laudem verbi semper est vespertina; nec
talis relatio facit eam esse matutinam, sed facit eam terminari ad
matutinam; et ex tali relatione meretur cognitionem matutinam
accipere. Et sicut prima dies, quae significat formationem et
cognitionem naturae spiritualis in propria natura, habet tantum
vespere, ita et septima dies, quae significat contemplationem Dei,
quae nullo defectu clauditur, et quae correspondet cognitioni angelicae
relatae ad quietem Dei in se ipso, in qua consistit illuminatio et
sanctificatio cuiuslibet rei, habet tantum mane. Nam ex hoc ipso quod
Deus cessavit novas creaturas condere, dicitur opus suum consummasse,
et a suis operibus in se ipso requievisse. Et sicut Deus in se solo
requiescit, et se ipso fruendo beatus est, ita et nos per solam sui
fruitionem beati efficimur, et sic etiam facit nos a suis et nostris
operibus in se ipso requiescere. Prima ergo dies, quae correspondet
cognitioni quam habuit natura spiritualis lumine gratiae illustrata de
se ipsa, habet tantum vespere; septima vero dies, quae correspondet
cognitioni angelicae relatae ad quietem et fruitionem Dei in se ipso,
habet tantum mane; quia in Deo tenebrae non sunt ullae. Dicitur enim
Deus septima die quievisse, in quantum quietem propriam, qua in se
ipso a rebus conditis quiescit, naturae angelicae monstravit; cuius
cognitionem, diem Augustinus appellat; et quia quies creaturae,
secundum quod in Deo stabilitur, finem non habet, similiter nec quies
Dei qua in se ipso a rebus conditis quiescit, eis non egendo, finem
non habet, quia eis nunquam egebit; ideo septima dies quae respondet
tali quieti non habet vespere, sed tantum mane; alii vero dies, qui
correspondent cognitioni angelicae relatae ad alias res, habent mane et
vespere, ut supra dictum est.
Ad decimumsextum dicendum, ut ex praedictis patet, quod de re iam
facta potest accipi cognitio eius ut fiendae, si consideretur in causis
suis ex quibus processit; et sic Angeli susceperunt cognitionem rerum
fiendarum in verbo, quod est ars optima rerum. Omnis enim cognitio
rei in verbo quae matutina vocatur, dicitur esse rei ut fiendae, sive
sit res iam facta, sive non; ut ly fiendum non dicat tempus, sed
exitum creaturae a creatore, sicut supra dictum est. Et ideo quamvis
creatura corporalis simul facta sit cum natura spirituali, dicitur
tamen Angelus per cognitionem matutinam accepisse in verbo cognitionem
ipsius ut fiendae. Quare autem prima dies non habuerit mane, sed
tantum vespere, in superiori responsione declaratum est.
Ad decimumseptimum dicendum, quod creatura spiritualis non accipit
cognitionem a rebus: sed illas per species innatas seu concreatas
naturaliter intelligit; ipsae autem species quae sunt in mente
Angeli, non se habent aequaliter ad praesentia et futura; quia illa
quae sunt praesentia assimilantur in actu formis quae sunt in Angelis,
et sic per eas possunt cognosci: illa vero quae sunt futura nondum sunt
actu similia illis formis; ideo per praedictas formas futura non
cognoscuntur, cum cognitio fiat per actualem assimilationem
cognoscentis et cogniti. Et sic, cum Angelus non cognoscat futura ut
futura, indiget praesentia rerum, ut illas in propria natura per
species sibi inditas cognoscat; quia antequam fiant, non assimilantur
res illis formis. Dicitur ulterius, quod cognitio vespertina et
matutina distinguuntur non ex parte rei cognitae, sed ex parte medii
cognoscendi. Nam cognitio matutina fit per medium increatum,
superexcedens naturam cognoscentis et rei cognitae; unde cognitio rerum
per speciem verbi dicitur matutina, sive res sit iam facta, sive
fienda; cognitio vero vespertina fit per medium creatum proportionatum
cognoscenti et rei cognitae, sive sit iam facta, sive fienda.
Ad decimumoctavum dicendum, quod licet Angelus prius habeat esse in
verbo quam in propria natura; quia tamen cognitio praesupponit esse
cognoscentis, non potuit se cognoscere antequam esset; cognitio autem
sui ipsius in propria natura, est sibi naturalis; cognitio vero verbi
est supernaturalis; ideo oportuit quod prius se ipsum cognosceret in
propria natura quam in verbo; cum cognitio naturalis in unoquoque
praecedat origine cognitionem supernaturalem, ut fundamentum eius.
Alias autem res prius ordine naturae cognovit in verbo per cognitionem
matutinam quam in propria natura per cognitionem vespertinam; unde
respectu subsequentium operum mane praecedit vespere; ut supra dictum
est.
Ad decimumnonum dicendum, quod sicut una tota scientia comprehendit
sub se diversas scientias particulares, quibus conclusiones diversae
cognoscuntur; ita etiam ipsa una cognitio Angeli, quae est quasi
quoddam totum, comprehendit sub se cognitionem matutinam et vespertinam
quasi partes, sicut mane et vespere sunt partes diei, licet sint
diversarum rationum. Nam illa quae sunt diversarum rationum, si sint
ad invicem ordinata, possunt aliquod unum constituere; unde materia et
forma, quae sunt diversarum rationum, constituunt unum compositum; et
carnes et ossa et nervi sunt partes unius compositi. Nam essentia
divina, per quam res cognoscuntur in verbo cognitione matutina, est
ratio omnium formarum concreatarum in mente Angeli; cum ex ea veluti
exemplatae deriventur, per quas res cognoscuntur in propria natura,
cognitione vespertina; sicut et essentia Angeli est sibi ratio
intelligendi esse quod cognoscit, quamvis non perfecta; propter quod
indiget aliis formis superadditis. Et ideo quando Angelus videt Deum
per essentiam, et se ipsum et alia per species concreatas, quodammodo
intelligit unum: sicut quia lumen est ratio videndi colorem, propter
hoc quando oculus videt lumen et colorem, videt quodammodo unum
visibile. Et quamvis illae operationes sint realiter distinctae, cum
operatio qua videt Deum, semper maneat, et mensuretur aeternitate
participata; operatio etiam qua intelligit se, semper maneat, et
mensuretur aevo; operatio vero qua intelligit alia per species
innatas, non semper maneat, sed alteri succedat: tamen, quia una
ordinatur ad aliam, et una est quasi ratio formalis alterius, ideo
sunt quodammodo unum: quia ubi est unum propter aliud, ibi est tantum
unum, ut dicitur in III topicorum; et propter hoc illae operationes
quarum una ordinatur ad aliam, possunt esse simul, et unum totum
constituere.
Ad vicesimum dicendum, quod cum intellectus sit locus specierum
intelligibilium, oportet dicere, quod scientia, quae importat
ordinationem specierum intelligibilium, seu facultatem et habilitatem
quamdam ipsius intellectus ad utendum huiusmodi speciebus, remanet post
mortem, sicut et intellectus, qui est huiusmodi specierum subiectum;
sed modus quo actu utitur huiusmodi speciebus in statu praesentis
vitae, qui est per conversionem ad phantasmata quae sunt in viribus
sensitivis, non remanebit; quia, cum vires sensitivae corrumpantur,
non poterit anima per species quas hic acquisivit, nec per species sibi
in ipsa separatione impressas, intelligere per conversionem ad
phantasmata, sed per illas intelligere per modum convenientem sibi
quantum ad modum essendi quem habebit similem Angelis. Destruetur
ergo scientia non quantum ad habitum, nec quantum ad substantiam actus
cognoscendi qui specificatur ex specie obiecti, sed quantum ad modum
cognoscendi, qui non erit per conversionem ad phantasmata; et sic
intelligit apostolus.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod lumen causatum a sole et a candela
in aere, est eiusdem rationis. Duae autem formae unius rationis non
possunt simul actu perfecto esse in eodem subiecto; ideo ex illis
causatur unum lumen, et non duo, in aere. Divina autem essentia per
quam cognoscuntur res in verbo, est alterius rationis a speciebus per
quas cognoscit Angelus res in propria natura: ideo non est similis
ratio. Adveniente enim perfecto, evacuatur imperfectum quod ei
opponitur; sicut adveniente visione Dei, evacuatur fides, quae est
eorum quae non videntur. Sed imperfectio vespertinae cognitionis non
opponitur perfectioni cognitionis matutinae: quod enim aliquid
cognoscatur in se ipso, non est oppositum, et quod cognoscatur in sua
causa: nec iterum quod aliquid cognoscatur per duo media, quorum unum
sit altero perfectius, nihil repugnans habet; sicut ad eamdem
conclusionem habere possumus et medium demonstrativum et dialecticum.
Et similiter eadem res potest sciri ab Angelo per verbum increatum,
et per speciem innatam; cum unum non sit alteri oppositum, sed potius
se habeat ut materialis dispositio ad alterum: perfectio enim adveniens
tollit imperfectionem sibi oppositam. Imperfectio autem naturae non
opponitur perfectioni beatitudinis, sed substernitur ei, sicut
imperfectio potentiae substernitur perfectioni formae; et non tollitur
potentia per formam, sed tollitur privatio, quae ei opponitur:
similiter etiam imperfectio cognitionis naturalis non opponitur
perfectioni cognitionis gloriae, sed ei substernitur tamquam materialis
dispositio. Et ideo Angelus potest simul cognoscere res per medium
creatum et in propria natura, quod pertinet ad cognitionem vespertinam
et naturalem; et per essentiam verbi, quod pertinet ad cognitionem
gloriae et matutinam: nec una istarum operationum habet aliam
impedire; cum una ordinetur ad alteram, et sit quasi materialis
dispositio alterius.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod Augustinus vult in ipso
creationis principio quasdam res per species suas distinctas, fuisse
productas in natura propria, ut quatuor elementa, quae ex nihilo
producta sunt, et corpora caelestia, et substantias spirituales.
Huiusmodi enim productio non praesupponit materiam ex qua, nec in
qua. Alia vero dicuntur esse producta in rationibus seminalibus tantum
ut animalia, plantae et homines; quae omnia postmodum in naturis
propriis producta sunt illo opere quo post senarium illorum dierum
numerum Deus naturam prius conditam administrat; de quo opere dicitur
Ioan. V, 17: pater meus usque modo operatur. Nec in productione
et distinctione rerum vult attendendum esse ordinem temporis, sed
naturae. Nam omnia opera sex dierum in eodem instanti temporis simul
sunt facta vel in actu vel in potentia, secundum rationes causales, ut
videlicet de materia praeexistenti postea fieri possent vel per verbum,
vel per virtutes activas in ipsa creatione creaturae impressas. Unde
animam primi hominis, quam inquirendo et non asserendo dicit simul
creatam cum Angelis in actu, non ponit factam ante sextum diem, licet
in ipso sexto die ponat factam animam primi hominis in actu, et corpus
eius secundum causales rationes: quia Deus impressit virtutem passivam
terrae, ut per potentiam activam creatoris posset ex ea corpus hominis
formari. Et sic simul anima in actu et corpus in potentia passiva in
ordine ad potentiam activam Dei sunt facta. Vel posito secundum
veritatem quod anima non habeat per se speciem completam, sed uniatur
corpori ut forma, et sit naturaliter pars humanae naturae, sicut vult
Aristoteles, oportet dicere quod anima primi hominis non sit producta
in actu ante formationem corporis; sed simul cum formatione corporis
sit creata et corpori infusa, sicut de aliis animabus Augustinus
expresse tenet. Nam Deus primas res instituit in perfecto statu suae
naturae, secundum quod species uniuscuiusque rei exigebat. Anima
autem rationalis cum sit pars humanae naturae, non habet naturalem
perfectionem nisi secundum quod est corpori unita. Unde naturaliter
habet esse in corpore, et esse extra corpus est ei praeter naturam;
ideo non fuisset conveniens animam sine corpore creari. Sustinendo
ergo opinionem Augustini de operibus sex dierum, dici potest, quod
sicut in illis sex diebus corpus primi hominis non fuit formatum et
productum in actu, sed in potentia tantum secundum rationes causales;
ita et anima eius non fuit producta tunc in actu et in se ipsa, sed in
suo simili secundum genus; et sic praecessit in illis sex diebus non in
actu et in se ipsa, sed secundum quamdam similitudinem generis, prout
convenit cum Angelis in intellectuali natura. Postea autem, opere
quo Deus creaturam primo conditam administrat, fuit simul anima in
actu cum corpore formato producta.
Ad vicesimumtertium patet responsio ex dictis: quia corpus humanum non
fuit productum in actu in illis sex diebus, sicut nec corpora aliorum
animalium, sed tantum secundum rationes causales, quia Deus in ipsa
creatione indidit ipsis elementis virtutem, seu rationes quasdam ut ex
eis virtute Dei, vel stellarum, vel seminis possent animalia
produci. Illa ergo quae in illis sex diebus fuerunt in actu producta,
non successive, sed simul creata sunt; alia vero simul secundum
rationes seminales in suo simili fuerunt producta.
Ad vicesimumquartum dicendum, sicut ad decimumsextum, quod cognitio
rerum per species inditas et rebus proportionatas dicitur vespertina et
in propria natura; sive res sit facta, sive fienda; et quamvis illae
species aequaliter se habeant ad praesentia et futura, non tamen futura
et praesentia aequaliter se habent ad ipsas species: quia praesentia
actu assimilantur ipsis speciebus, ideo possunt actu per ipsas
cognosci; futura autem non eis assimilantur in actu, ideo non est
necesse quod per ipsas cognoscantur. Cognitio autem vespertina, quae
est rerum in propria natura, non dicitur ex eo quod Angeli ab ipsis
rebus species per quas cognoscunt, sumant; sed quia per species quas a
creatione receperunt, res cognoscunt prout in propria natura
subsistunt.
Ad vicesimumquintum dicendum, quod secundum Augustinum, Angeli a
principio viderunt creaturas fiendas in verbo. Nam illa quae leguntur
facta in operibus sex dierum, simul facta fuerunt; unde statim a
principio creationis rerum fuerunt illi sex dies, et per consequens
oportet quod a principio Angelus bonus cognoverit verbum, et res
creatas in verbo. Nam res creatae habent triplex esse, ut supra
dictum est. Primum habent esse in arte divina, quae est verbum; et
tale esse significatur cum dicitur: dixit Deus, fiat: id est verbum
genuit, in quo erat ut tale opus fieret. Secundum habent esse in
intelligentia angelica, quod significatur in hoc quod dicitur: factum
est, scilicet per influentiam verbi. Tertium esse habent in ipsis
rebus et propria natura. Ita etiam Angelus triplicem de rebus habet
cognitionem; videlicet prout in verbo sunt, et prout sunt in mente
eius, et prout sunt in propria natura. Angelus etiam duplicem habet
verbi cognitionem; unam naturalem, qua cognoscit verbum per eius
similitudinem in natura sua relucentem, in qua consistit sua naturalis
beatitudo, ad quam virtute suae naturae potest pervenire; aliam autem
habet verbi cognitionem supernaturalem et gloriae, qua cognoscit verbum
per suam essentiam, in qua consistit sua beatitudo supernaturalis,
quae facultatem naturae excedit. Et per utramque cognoscit Angelus
bonus res seu creaturas in verbo: sed naturali quidem cognitione
cognoscit in verbo res imperfecte: cognitione vero gloriae cognoscit
ipsas res in verbo plenius et perfectius. Prima cognitio rerum in
verbo affuit Angelo in principio suae creationis, unde in Lib. de
Eccl. dogmatibus dicitur quod Angeli qui in illa qua creati sunt
beatitudine perseverant, non natura sed gratia possident bonum quod
habent. Item, Augustinus de fide ad Petrum: angelici, inquit,
spiritus aeternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturae suae
spirituali creatione divinitus acceperunt. Per hanc tamen non erant
beati simpliciter, cum maioris perfectionis essent capaces, sed
secundum quid, scilicet secundum tempus illud, sicut philosophus
dicit, aliquos in hac vita beatos, non simpliciter, sed ut homines.
Secunda vero cognitio, videlicet gloriae, non affuit Angelo a
principio suae conditionis, quia non fuerunt creati beati beatitudine
perfecta; sed eis affuit a principio quando beati facti sunt per
conversionem perfectam ad bonum. Omnia ergo illa sex genera rerum
simul cum Angelo creata sunt, et in eodem instanti omnia illa cognovit
in verbo cognitione naturali quae postmodum plenius cognovit in verbo
cognitione supernaturali, quam cognitionem Angeli acceperunt statim
postquam cognitionem sui naturalem retulerunt ad laudem verbi; quae
quidem naturalis cognitio cum mensuretur aevo, semper coexistit
cognitioni supernaturali ipsius verbi, et cognitioni qua per species
sibi inditas cognoscit creaturas in propria natura; unde illae tres
cognitiones simul existunt, nec una proprie alteri succedit. Cognitio
enim rerum in verbo, sive res sit iam facta sive fienda, dicitur
matutina; et cognitio rerum per medium creatum, sive praesens sive
futura, dicitur vespertina.
Ad vicesimumsextum dicendum, quod non est possibile quod Angelus
videat verbum, seu divinam essentiam ut est ratio fiendorum, et non
prout est finis beatorum et obiectum beatitudinis; cum ipsa divina
essentia secundum se sit obiectum beatitudinis et finis beatorum. Non
autem est possibile quod aliquis videat divinam essentiam ut est ratio
fiendorum et non videat eam secundum se: et ideo totum argumentum
conceditur.
Ad vicesimumseptimum dicendum, quod fuerunt quidam cognitionem
propheticam a cognitione beatorum distinguere volentes, qui dixerunt,
quod prophetae vident ipsam divinam essentiam, quam vocant speculum
aeternitatis; non tamen secundum quod est obiectum beatorum et finis
beatitudinis; sed prout est ratio fiendorum, secundum quod sunt in ea
rationes futurorum eventuum, ut in argumento dicitur. Sed hoc est
omnino impossibile: nam Deus est obiectum beatitudinis et finis
beatorum secundum ipsam sui essentiam; secundum illud Augustini in
Lib. V confessionum: beatus est qui te scit etiam si illa, scilicet
creaturas nesciat. Non est autem possibile quod aliquis videat
rationes creaturarum in ipsa divina essentia ita quod eam non videat:
tum quia ipsa divina essentia est ratio omnium eorum quae fiunt (ratio
enim idealis, quae est ratio rei fiendae, non addit supra divinam
essentiam nisi respectum ad creaturam); tum etiam quia prius est
cognoscere aliquid in se (quod est cognoscere Deum ut obiectum
beatitudinis) quam cognoscere illud per comparationem ad alterum (quod
est cognoscere Deum secundum rationes in eo existentes); et ideo non
potest esse quod prophetae videant Deum secundum rationes creaturarum
et non prout est obiectum beatitudinis. Cum autem non videant divinam
essentiam ut obiectum beatitudinis (tum quia visio evacuat prophetiam,
ut dicitur I Cor. XIII, 8, tum quia illa visio non importat
divinam cognitionem ut procul existentem, sed ut de propinquo, cum
videant facie ad faciem), sequitur ergo quod prophetae non cognoscunt
divinam essentiam ut est ratio fiendorum, nec res in verbo, sicut
cognoverunt Angeli per cognitionem matutinam. Visio enim prophetica
non est visio ipsius divinae essentiae, nec in ipsa divina essentia
vident prophetae ea quae vident, sicut viderunt Angeli; sed in
quibusdam similitudinibus secundum illustrationem divini luminis, ut
dicit Dionysius; et huiusmodi similitudines divino lumine illustratae
magis habent rationem speculi quam Dei essentia; nam speculum est in
quo resultant species ab aliis rebus, quod non potest dici de Deo;
sed huiusmodi illustratio mentis propheticae potest dici speculum, in
quantum resultat ibi similitudo veritatis divinae praescientiae; et
propter hoc mens prophetae dicitur speculum aeternitatis, quasi per
species illas repraesentans Dei praescientiam, qui in sua aeternitate
omnia praesentialiter videt. Unde cognitio prophetae magis habet
similitudinem cum cognitione vespertina Angeli quam cum cognitione
matutina; cum cognitio matutina fiat per medium increatum; cognitio
vero prophetae per medium creatum, videlicet per species impressas,
vel divino lumine illustratas, ut dictum est.
Ad vicesimumoctavum dicendum, quod, secundum Augustinum, cum
dicitur: producat terra herbam virentem, non intelligitur tunc plantas
esse productas in actu et in propria natura, sed tunc terrae datam esse
virtutem germinativam ad producendum plantas opere propagationis; ut
dicatur tunc totaliter produxisse terra herbam virentem et lignum
pomiferum, id est producendi accepisse virtutem. Et hoc quidem
confirmat auctoritate Scripturae, Gen., II, 4, ubi dicitur:
istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die
quo fecit Deus caelum et terram, et omne virgultum agri antequam
oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Ex
quo eliciuntur duo. Primo, quod omnia opera sex dierum creata sunt in
die quo Deus fecit caelum et terram et omne virgultum agri; et sic
plantae, quae tertia die factae leguntur, simul sunt productae quando
Deus creavit caelum et terram. Secundo, quod plantae tunc fuerunt
productae non in actu, sed secundum rationes causales tantum, quia
data fuit virtus terrae producendi illas; et hoc significatur cum
dicitur, quod produxit omne virgultum agri antequam actu oriretur in
terra per opus administrationis, et omnem herbam regionis, priusquam
actu germinaret. Ante ergo quam actu orirentur super terram facta sunt
causaliter in terra. Confirmatur etiam hoc ratione: quia in illis
primis diebus condidit Deus creaturam causaliter vel originaliter vel
actualiter opere a quo postmodum requievit, qui tamen postmodum
secundum administrationem rerum conditarum per opus propagationis usque
modo operatur. Producere autem plantas in actu ex terra, ad opus
propagationis pertinet: quia ad earum productionem sufficit virtus
caelestis tamquam pater, et virtus terrae loco matris; ideo non
fuerunt plantae tertia die productae in actu, sed causaliter tantum;
post sex vero dies fuerunt in actu secundum proprias species et in
propria natura per opus administrationis productae; et ita antequam
causaliter plantae essent productae, nihil fuit productum, sed simul
cum caelo et terra productae sunt, similiter pisces, aves et animalia
in illis sex diebus causaliter, et non actualiter producta sunt.
Ad vicesimumnonum dicendum, quod ad sapientiam artificis cuius omnia
opera sunt perfecta, qualis est Deus, pertinet ut nec totum a parte
principali, nec partes a toto separatas producat; quia nec totum
separatum a principali parte, nec partes a toto separatae habent esse
perfectum. Cum igitur Angeli secundum species suas, et corpora
caelestia et quatuor elementa sint partes principales constituentes unum
universum, cum habeant ordinem ad invicem, et sibi invicem
deserviant; ideo ad sapientiam Dei pertinet quod totum universum simul
et non successive cum omnibus suis partibus produxerit. Unius enim
totius et omnium partium eius debet esse unica productio, et unum non
producitur ante alterum, nisi propter defectum agentis. Deus autem
est infinitae potentiae nullum habens defectum, cuius principalis
effectus est totum universum. Igitur totum universum cum omnibus suis
principalibus partibus simul unica productione creavit Deus. Et
quamvis non fuerit in productione universi servatus ullus ordo
temporis, fuit tamen servatus ordo originis et naturae. Nam,
secundum Augustinum, opus creationis praecedit opus distinctionis,
ordine naturae et non temporis; similiter et opus distinctionis
praecedit ordine naturae opus ornatus. Ad opus creationis pertinet
creatio caeli et terrae. Per caelum autem intelligitur productio
naturae spiritualis informis; per terram vero materia corporalium
informis; quae quidem duo cum sint extra tempus, secundum essentiam
suam considerata alternationibus temporum non subiacent, ut dicit
Augustinus; ideo creatio utriusque ponitur ante omnem diem; non quod
haec informitas praecesserit formationem tempore, sed ordine originis
et naturae tantum, sicut sonus praecedit cantum. Nec etiam una
formatio, secundum eum, praecessit aliam duratione, sed solum naturae
ordine: secundum quem ordinem necesse est ut poneretur primo formatio
supremae naturae spiritualis, per hoc quod legitur lux prima die
facta, quia natura spiritualis dignior est, et praeeminet corporali;
ideo prius fuit formanda. Formatur autem per hoc quod illuminatur, ut
adhaereat verbo Dei. Sicut autem lux spiritualis et divina naturali
ordine dignior est, et praeeminet naturae corporali, ita et superiora
corpora praeeminent inferioribus; unde secunda die tangitur formatio
superiorum corporum, cum dicitur: fiat firmamentum, per quod
intelligitur impressio formae caelestis in materiam informem, non prius
existentem tempore, sed origine tantum. Tertio vero loco ponitur
impressio formarum elementarium in materiam informem non prius
existentem tempore, sed origine et naturae ordine praecedentem. Unde
per hoc quod dicit: congregentur aquae et appareat arida, intelligitur
quod materiae corporali impressa est forma substantialis aquae, per
quam competit sibi talis motus, et forma substantialis terrae, per
quam competit sibi sic videri: aqua enim est labiliter fluxa, terra
autem stabiliter fixa, ut ipse dicit; sub nomine enim aquae etiam alia
elementa superiora formata intelliguntur secundum Augustinum. In
subsequentibus autem tribus diebus ponitur ornatus naturae corporalis.
Oportuit enim partes mundi prius ordine naturae formari et distingui,
et postmodum singulas partes ornari per hoc quod quasi suis
habitatoribus replentur. Prima enim die, ut dictum est, formatur et
distinguitur natura spiritualis; secunda die formantur et distinguuntur
corpora caelestia, et quarta die ornantur; tertia vero die formantur
et distinguuntur corpora inferiora, videlicet aer, aqua et terra;
quorum aer et aqua tamquam digniora ornantur quinta die; terra vero,
quae est infimum corpus, sexta die ornatur. Et sic perfectio
divinorum operum respondet perfectioni senarii numeri, qui consurgit ex
suis partibus aliquotis simul et coniunctim sumptis; quae quidem sunt
unum, duo, tria. Una enim dies deputatur formationi et distinctioni
creaturae spiritualis; duo dies formationi et distinctioni naturae
corporalis, et tres ornatui. Nam unum, duo et tria sunt sex, et
sexies unum sunt sex, et bis tria sunt sex, et ter duo sunt sex.
Quia ergo senarius numerus est primus numerus perfectus, ideo per
ipsum senarium designatur perfectio rerum et divinorum operum.
Salvatur ergo ordo naturae et non durationis in productione divinorum
operum.
Ad tricesimum dicendum, quod luminaria facta sunt in actu, et non in
virtute tantum, sicut plantae: non enim habet firmamentum virtutem
productivam luminarium, sicut habet terra virtutem productivam
plantarum: unde Scriptura non dicit: producat firmamentum luminaria,
sicut dicit: germinet terra herbam virentem; id est producendi
accipiat virtutem. Prius ergo producta sunt luminaria in actu quam
plantae in actu; licet prius sint plantae in virtute et causaliter
productae, quam luminaria in actu. Item dictum est, quod opus
distinctionis ordine naturae praecedit opus ornatus: luminaria autem
pertinent ad ornatum caeli: plantae vero, maxime secundum esse
virtuale, non pertinent ad ornatum terrae, sed potius ad perfectionem
eius. Nam ad perfectionem caeli et terrae pertinere videntur ea solum
quae sunt caelo et terrae intrinseca; ornatus vero ad ea pertinet quae
sunt a caelo et terra distincta: sicut homo perficitur per proprias
partes et formas; ornatur autem per vestimenta, vel aliquid
huiusmodi. Distinctio autem aliquorum maxime manifestatur per motum
localem, quo ab invicem separantur. Et ideo ad opus ornatus pertinet
productio illarum rerum quae habent motum in caelo vel in terra.
Luminaria autem, secundum Ptolomaeum, non sunt fixa in sphaeris,
sed habent motum seorsum a motu sphaerarum; secundum vero sententiam
Aristotelis, stellae fixae sunt in orbibus, et non moventur nisi motu
orbium secundum rei veritatem: tamen motus luminarium et stellarum
sensu percipitur, non autem motus sphaerarum. Moyses autem rudi
populo condescendens, secutus est quae sensibiliter apparent dicens
luminaria ad ornamentum firmamenti pertinere. Plantae autem non
pertinent ad ornamentum terrae, sed solum animalia. Nam quaelibet res
pertinet ad ornatum illius loci in quo movetur vel vere vel apparenter,
et non in quo quiescit. Plantae autem radicitus infixae terrae
adhaerent: ideo ad ornatum ipsius non pertinent, sed cum ipsa et eius
perfectione computantur. Stellae autem etsi non moventur in caelo per
se, moventur tamen per accidens et apparenter; plantae autem nullo
modo moventur. Et ideo ordine naturae prius debuerunt produci plantae
quae pertinent ad perfectionem intrinsecam partium universi, videlicet
terrae, quam luminaria quae pertinent ad ornatum caeli.
Ad tricesimumprimum dicendum, quod terra et aqua, de quibus fit
mentio in principio ante productionem firmamenti, non accipiuntur,
secundum Augustinum, pro elemento terrae et aquae sed nomine terrae et
aquae in praedicto loco intelligitur materia prima informis carens omni
specie. Non enim poterat Moyses rudi populo loquens, primam materiam
exprimere, nisi sub similitudine rerum eis notarum, et quae sunt
propinquiora informitati, utpote plus de materia habentia et minus de
forma; unde et sub multiplici similitudine eam exprimit, non vocans
eam tantum terram vel aquam, sed terram et aquam; ne si alterum tantum
expressisset, crederetur veraciter illud esse materiam primam. Habet
tamen similitudinem cum terra, in quantum substat et subsidet formis,
sicut terra plantis et aliis rebus. Terra etiam inter omnia elementa
minus habet de specie, cum sit elementum concretius, multum habens de
materia, et parum de forma. Habet etiam similitudinem cum aqua, in
quantum est apta nata recipere diversas formas. Humidum enim quod
convenit aquae, est bene receptibile et terminabile. Et secundum hoc
terra dicitur inanis et vacua, vel invisibilis et incomposita, quia
materia per formam cognoscitur; unde, in se considerata, dicitur
invisibilis, id est non cognoscibilis, et inanis, in quantum forma
est finis in quem tendit appetitus materiae: inane enim dicitur quod
est suo fine privatum: vel dicitur inanis per comparationem eius ad
compositum in quo subsistit: nam inanitas firmitati et soliditati
opponitur. Incomposita autem dicitur, quia sine composito non
subsistit, nec formositatem actualitatis habet. Dicitur autem vacua,
quia potentia materiae per formam impletur; unde Plato, materiam
dixit esse locum, quia receptibilitas materiae est quodammodo similis
receptibilitati loci, in quantum in una materia manente succedunt sibi
diversae formae, sicut in uno loco diversa corpora: ideo ea quae sunt
loci, similitudinarie de materia dicuntur; et ita materia dicitur
vacua, quia caret forma, quae implet capacitatem et potentiam
materiae. Materia igitur prima informis, origine et natura est prior
quam formatio firmamenti, quod tamen prius natura formatum est quam
terra et aqua, de quibus fit mentio tertia die, ut supra dictum est.
Ad tricesimumsecundum, dicendum, quod Augustinus vult quod non
fuerit conveniens Moysem praetermisisse spiritualis creaturae
productionem; et ideo dicit quod, cum dicitur: in principio creavit
Deus caelum et terram, per caelum intelligitur spiritualis creatura
adhuc informis, per terram vero intelligitur materia corporalis adhuc
informis. Et quia natura spiritualis dignior est quam corporalis,
fuit prius formanda. Formatio igitur spiritualis naturae significatur
in productione lucis, ut intelligatur de luce spirituali; formatio
enim spiritualis naturae est per hoc quod illuminatur ut adhaereat verbo
Dei, non per gloriam perfectam, cum qua non fuit creata, sed quae
est per lumen gratiae, cum qua fuit creata. Talis autem lux
spiritualis praecedit firmamentum ordine naturae. Secundum vero alios
doctores lux prima die producta, fuit corporalis; quae quidem producta
est in caelo prima die facto cum substantia solis secundum communem
lucis naturam; quarta vero die determinata est eius virtus ad
determinatos effectus.
Ad tricesimumtertium dicendum, quod productio horum animalium, cum
pertineant ad ornatum partium universi, ordinatur secundum ordinem
illarum partium quae eis ornantur, magis quam secundum propriam
dignitatem. Modo aer et aqua, ad quorum ornatum pertinent pisces et
aves, sunt ordine naturae priora et digniora quam terra, ad cuius
ornatum pertinent animalia gressibilia; ideo prius debuit describi
productio volatilium et piscium, seu natatilium, quam gressibilium.
Posset etiam dici, quod via generationis ab imperfectioribus ad
perfectiora pervenitur, et hoc ordine quod quae imperfectiora sunt,
prius ordine naturae producuntur. In via enim generationis quanto
aliquid perfectius est, et magis assimilatur agenti, tanto tempore
posterius est; quamvis sit prius natura et dignitate. Et ideo, quia
homo perfectissimum animalium est, ultimo inter animalia fieri debuit,
et non immediate post corpora caelestia, quae cum corporibus
inferioribus non ordinantur secundum viam generationis, cum non
communicent in materia cum ipsis, sed habeant materiam alterius
rationis.
Ad tricesimumquartum dicendum, quod aves et pisces magis conveniunt
inter se quantum ad materiam ex qua producuntur, quam cum animalibus
terrestribus. Nam pisces et aves dicuntur constare ex aqua: pisces
quidem quantum ad id quod in ipsa aqua spissius est; aves autem quantum
ad id quod in ea subtilius est, quod quidem in vaporem resolutum est
quasi medium inter aerem et aquam; et propter hoc aves in aere
elevantur, et pisces gurgiti remittuntur. Animalia autem deputantur
diversis diebus vel uni, secundum unitatem vel diversitatem materiae ex
qua corpus eorum producitur. Cum igitur pisces et aves dicantur
constare ex aqua, eo quod, pensata eorum propria complexione per
comparationem ad complexionem debitam generi communi, plus habent in
sui compositione de aqua quam cetera animalia; animalia vero terrestria
dicuntur constare ex terra; propter hoc una dies computatur productioni
piscium et avium, et alia productioni animalium terrestrium. Item
productio animalium recitatur solum secundum quod sunt in ornamentum
partium mundi; et ideo dies productionis animalium distinguuntur solum
secundum hanc convenientiam vel differentiam qua conveniunt vel
differunt in ornando aliquam partem mundi. Ignis autem et aqua, quia
non distinguuntur a vulgo inter partes mundi, non sunt expresse
nominata a Moyse, sed computantur cum medio, scilicet aqua, maxime
quantum ad inferiorem aeris partem. Ideo avibus et piscibus, quae
pertinent ad ornatum aquae et aeris, quantum ad inferiorem aeris
partem, quae convenit cum aqua, deputatur una dies. Omnibus autem
animalibus terrestribus, quae pertinent ad ornatum terrae, deputatur
una alia dies.
Ad argumenta vero quae fiunt in oppositum, si quis vult sustinere
opinionem Gregorii et aliorum, qui ponunt inter illos dies fuisse
temporalem successionem, et productionem rerum facta fuisse successive
(ita quod quando creatum fuit caelum et terra, non erat adhuc lux nec
firmamentum formatum, nec terra discooperta aquis, nec caeli luminaria
formata), potest sic responderi.
Ad primum argumentum dicitur quod in die quo creavit Deus caelum et
terram, videlicet corpora caelestia, et quatuor elementa secundum suas
formas substantiales, creavit etiam omne virgultum agri non in actu,
antequam oriretur super terram, sed potentialiter, quod postea tertia
die fuit in actuali existentia productum.
Ad secundum dicendum, quod, secundum Gregorium, quando creavit
Deus Angelum, creavit etiam hominem, non in actu, vel in se ipso,
sed in potentia, vel in sui similitudine, in quantum convenit cum
Angelis secundum intellectum; sed postmodum sexta die fuit in actu et
in se ipso productus.
Ad tertium dicendum, quod non est eadem dispositio rei iam perfectae,
et prout est in suo fieri; et ideo quamvis natura mundi perfecti et
completi hoc exigat quod omnes partes essentiales universi sint simul,
potuit tamen aliter esse in ipsa mundi inceptione; sicut in homine
perfecto non potest cor esse sine aliis partibus, et tamen in
formatione embrionis cor ante omnia membra generatur. Vel potest
dici, quod in illo rerum principio fuerunt corpora caelestia et omnia
elementa secundum suas formas substantiales cum Angelis simul
producta, quae sunt partes principales universi; in subsequentibus
autem diebus fuit in ipsa natura iam producta aliquid factum, pertinens
ad perfectionem et decorem ipsarum partium iam productarum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis doctores Graeci tenuerint creaturam
spiritualem prius fuisse creatam quam corporalem; doctores tamen
Latini ponunt Angelos simul cum corporali natura fuisse productos, ut
salvent universum quoad suas partes principales simul fuisse productum.
Nam cum creaturae corporeae sint unum in materia creata, et materia
corporalis creaturae sit cum Angelis simul creata, omnia quodammodo
possunt dici simul creata in actu vel in potentia. Angeli autem non
conveniunt in materia cum creatura corporea; ideo, creatis Angelis,
non esset aliquo modo natura corporea creata, nec per consequens ipsum
universum; ideo rationabile est, quod simul cum natura corporali
fuerint producti. Et sic omnia corporalia sunt creata simul non in
actu, sed quantum ad materiam quodammodo informem; postmodum
successive per distinctionem et ornatum creaturae iam praeexistentis in
actu, quodammodo producta sunt.
Ad quintum dicendum, quod sicut creatura non habet esse ex se, ita
nec perfectionem habet ex se, sed ex Deo; ideo sicut ad ostendendum
quod creatura habet esse a Deo et non ex se, voluit ut prius non esset
et postmodum esset; ita etiam ad ostendendum quod creatura suam
perfectionem non haberet ex se, voluit ut prius esset imperfecta, et
postmodum successive per opus distinctionis et ornatus perficeretur.
Vel dicendum est, quod in creatione rerum non solum debet ostendi
potentiae virtus, sed etiam divinae sapientiae ordo, ut quae prius
natura sunt, prius etiam instituerentur; et sic non est ex impotentia
Dei, quasi indigentis tempore ad operandum, quod omnia non sint simul
producta et distincta et ornata; sed ut ordo sapientiae servaretur in
rerum institutione. Et ideo oportuit ut diversis statibus mundi
diversi dies deservirent. Post opus enim creationis, semper per
sequens opus novus perfectionis status mundo est additus; ideo ad hanc
status perfectionem et novitatem ostendendam voluit Deus ut unicuique
rerum distinctioni et ornatui dies unus responderet, et non ex aliqua
impotentia vel lassitudine agentis.
Ad sextum dicendum, quod lux illa quae legitur prima die facta,
secundum Gregorium et Dionysium, est lux solis; quae simul cum
substantia luminarium, quae est subiectum eius, fuit prima die
producta secundum communem lucis naturam. Quarta autem die attributa
est luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus, secundum
quod videmus alios effectus habere radium solis, et alios radium
lunae, et sic de aliis. Et propter hoc Dionysius dicit, quod lux
illa fuit lux solis, sed adhuc informis quantum ad hoc quod iam erat
substantia solis, et habebat virtutem illuminativam in communi; sed
postmodum quarta die formata est, non quidem forma substantiali quam
prima die habuit; sed secundum aliquas conditiones accidentales per
collationem determinatae virtutis, secundum quod postmodum data est ei
specialis et determinata virtus ad particulares effectus. Et secundum
hoc in productione huius lucis distincta lux est a tenebris quantum ad
tria. Primo quidem quantum ad causam, secundum quod causa luminis
erat in substantia solis, causa vero tenebrarum in opacitate terrae.
Secundo distincta est quantum ad locum, quia in uno hemisphaerio erat
lumen, et in alio tenebrae. Tertio quantum ad tempus, quia in eodem
hemisphaerio secundum unam partem temporis erat lumen, et secundum
aliam partem erant tenebrae. Et hoc est quod dicitur: lucem vocavit
diem, et tenebras noctem. Sic nec lux illa undique terram
complectebatur quia in uno hemisphaerio erat lumen, et in alio
tenebrae; nec semper ex una parte erat dies, et ex alia nox; sed in
eodem hemisphaerio secundum unam partem temporis erat dies, et secundum
aliam erat nox.
Ad septimum dicendum, quod duplex est motus in caelo. Unus communis
toti caelo, qui dicitur diurnus, et facit diem et noctem: et iste
motus videtur institutus prima die, in qua producta est substantia
solis et aliorum luminarium informis, ut dictum est. Alius autem est
motus proprius, qui diversificatur secundum diversa corpora caelestia;
secundum quos motus fit diversitas dierum ad invicem, et mensium et
annorum. Prima die facta est distinctio communis temporis per diem et
noctem secundum motum diurnum, qui est communis totius caeli, qui
potest intelligi incoepisse prima die; et ideo in prima die fit mentio
de sola distinctione noctis et diei quae fit per motum diurnum communem
omnibus caelis. Quarta vero die facta est distinctio secundum
speciales distinctiones dierum et temporum, secundum quod una dies est
calidior alia, et unum tempus alio tempore et unus annus alio anno:
quae fit secundum speciales et proprios motus stellarum, qui possunt
intelligi incepisse quarta die. Unde in quarta die fit mentio de
diversitate dierum et temporum et annorum, cum dicitur: et sint in
tempora et dies et annos; quae quidem diversitas fit per motus
proprios. Et ita illi primi tres dies qui praecesserunt formationem
luminarium, fuerunt eiusdem rationis cum diebus qui nunc sole aguntur
quantum ad communem distinctionem temporis secundum diem et noctem,
quae fit per motum diurnum communem toti caelo, sed non quantum ad
speciales distinctiones dierum quae fit secundum motus proprios.
Ad octavum dicendum, quod quidam dicunt, lucem illam quae prima die
legitur facta, fuisse nubem quamdam lucidam, quae postmodum facto sole
in materiam praeiacentem rediit. Sed istud non est conveniens; quia
Scriptura in principio Genesis commemorat institutionem naturae, quae
postmodum perseverat; unde non debet dici quod aliquid tunc factum
fuerit quod post modicum esse desierit. Et ideo alii dicunt, quod
illa nubes lucida adhuc remanet, et est coniuncta soli, ut ab eo
discerni non possit. Sed secundum hoc, illa nubes superflua
remaneret; nihil autem est vanum vel superfluum in operibus Dei. Et
ideo alii dicunt, quod ex illa nube formatum est corpus solis. Sed
etiam hoc dici non potest, si ponatur corpus solis non esse de natura
quatuor elementorum, sed esse incorruptibile per naturam: quia tunc
materia eius non potest esse sub alia forma. Et ideo dicendum est, ut
Dionysius dicit, quod lux illa fuit lux solis, sed adhuc informis,
quantum ad hoc quod iam erat substantia solis et habebat virtutem
illuminativam in communi, sed postmodum data est ei quarta die
specialis et determinata virtus ad proprios et particulares effectus.
Et sic dies et nox fiebat per motum circularem illius lucis quo
accedebat et recedebat. Nec est inconveniens substantias sphaerarum
quae motu communi et diurno lucem illam revolverent, a principio
creationis fuisse, quibus postmodum aliquae virtutes collatae sunt in
operibus distinctionis et ornatus.
Ad nonum dicendum, quod in lucis productione intelligitur proprietas
luciditatis et diaphaneitatis, quae ad lucis genus reducitur, tunc
omnibus corporibus lucidis et diaphanis collata fuisse. Et quia sol
est principium et fons luminis, illuminans superiora et inferiora
corpora; ideo per lucem illam intelligit Dionysius lucem solis
informem, quae motu communi et diurno distinguebat diem et noctem,
sicut et nunc facit.
Et per hoc patet responsio ad decimum, quia lux illa non fuit nubes
secundum veritatem substantiae, quae postea desierit esse; sed potuit
dici nubes secundum similitudinem proprietatis: quia sicut nubes lucida
recipit lumen a sole in minori claritate quam sit in ipso fonte; ita
etiam substantia solis habuit primo in illis primis tribus diebus lumen
imperfectum et quasi informe, quod postmodum quarta die consummatum
est; unde ipsa lucida substantia solis fuit, quia a principio
creationis formam substantialem habuit; sed dicitur ex ea sol quarta
die factus, non secundum substantiam, sed per additionem novae
virtutis, sicut ex homine non musico dicitur fieri homo musicus, non
secundum substantiam, sed secundum virtutem.
|
|