|
Et videtur quod sic.
1. Habetur enim Eccle. III, 14: didici quod omnia opera Dei
perseverent in aeternum. Sed corpora mineralia, plantae et bruta sunt
opera Dei. Ergo in aeternum manebunt.
2. Sed dicebat, quod hoc intelligitur de istis operibus Dei quae
aliquo modo habent ordinem ad incorruptionem, sicut elementa quae sunt
incorruptibilia secundum totum, licet secundum partem corrumpantur.-
Sed contra, sicut elementa sunt incorruptibilia secundum totum, licet
secundum partem corrumpantur, ita praedictae res sunt incorruptibiles
secundum speciem, licet secundum individua corrumpantur. Ergo videtur
quod praedictae etiam res in aeternum remaneant.
3. Praeterea, impossibile est quod intentio naturae frustretur, cum
naturae intentio sit ex hoc quod natura a Deo in finem dirigitur. Sed
natura intendit per generationem et corruptionem perpetuitatem speciei
servare. Ergo nisi praedicta secundum speciem conserventur,
frustrabitur naturae intentio; quod est impossibile, ut dictum est.
4. Praeterea, decor universi pertinebit ad gloriam beatorum; unde
dicitur a sanctis, quod in maiorem beatorum gloriam elementa mundi in
statum meliorem reformabuntur. Sed plantae, mineralia et bruta
animalia pertinent ad decorem universi. Ergo non subtrahentur in illa
ultima consummatione beatorum.
5. Praeterea, Rom. I, 20, dicitur quod invisibilia Dei per
ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur inter quae etiam facta,
plantae et animalia numerari possunt. Sed in illo statu perfectae
beatitudinis necessarium est homini invisibilia Dei cognoscere. Ergo
indecens erit quod praedicta Dei opera de medio subtrahantur.
6. Praeterea, Apoc. XXII, 2, dicitur: ex utraque parte
fluminis lignum afferens fructus duodecim. Ergo cum ibi loquatur de
ultima consummatione beatitudinis sanctorum, videtur quod in illo statu
plantae remaneant.
7. Praeterea, ab esse divino omnibus entibus inest desiderium
perpetuitatis, in quantum assimilantur primo enti, quod est
perpetuum. Quod autem inest rebus ex similitudine divini esse, non
auferetur ab eis in ultima consummatione. Ergo remanebunt plantae et
animalia perpetua, saltem secundum speciem.
8. Praeterea, in ultimo statu consummationis rerum non auferetur a
rebus id quod ad rerum perfectionem pertinet. Sed opus ornatus est
consummatio quaedam creationis. Cum ergo animalia ad opus ornatus
pertineant, videtur quod non desinant esse in illo mundi ultimo statu.
9. Praeterea, sicut elementa servierunt homini in statu viae, ita
et animalia et plantae. Sed elementa remanebunt. Ergo et animalia et
plantae; et sic non videtur quod cessent.
10. Praeterea, quanto aliquid magis participat de proprietate primi
perpetui, quod est Deus, tanto magis videtur esse perpetuum. Sed
animalia et plantae plus participant de proprietatibus Dei quam
elementa, quia elementa sunt tantum existentia, plantae autem etiam
vivunt, animalia vero etiam super haec cognoscunt. Ergo magis debent
in perpetuum remanere animalia et plantae quam elementa.
11. Praeterea, effectus divinae sapientiae est, ut Dionysius
dicit, quod supremum inferioris naturae coniungatur infimo naturae
superioris. Hoc autem non erit si animalia et plantae desinant esse,
quia elementa in nullo attingunt ad perfectionem humanam, ad quam
attingunt quodammodo quaedam animalia; ad animalia vero appropinquant
plantae; ad plantas vero corpora mineralia, quae immediate post
elementa sequuntur. Ergo in illo mundi fine, cum non debeat illud
amoveri quod pertinet ad ostensionem divinae sapientiae, videtur quod
animalia et plantae cessare non debeant.
12. Praeterea, si in creatione mundi animalia et plantae non
fuissent productae, non fuisset mundus perfectus. Sed maior erit
perfectio mundi ultima quam prima. Ergo videtur quod omnino animalia
et plantae remaneant.
13. Praeterea, quaedam corpora mineralia et quaedam animalia bruta
in poenam damnatorum deputantur, sicut in Psal. X, 7: ignis,
sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum; et Isa.
LXIV, 24: vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur.
Poenae autem damnatorum erunt perpetuae. Ergo videtur quod animalia
et corpora mineralia in aeternum remaneant.
14. Praeterea, in ipsis elementis sunt rationes seminales corporum
mixtorum et animalium et plantarum, ut Augustinus dicit. Hae autem
rationes frustra essent, nisi praedicta ex eis orirentur. Cum ergo in
illa mundi consummatione elementa remaneant et per consequens rationes
seminales in eis, nec aliquid in operibus Dei sit frustra, videtur
quod animalia et plantae in illa mundi novitate remaneant.
15. Praeterea, ultima mundi purgatio erit per actionem ignis. Sed
quaedam mineralia sunt ita fortis compositionis, quod nec ab igne
consumuntur, sicut patet de auro. Ergo videtur quod ad minus illa
post illum ignem remaneant.
16. Praeterea, universale est semper. Sed universale non est nisi
in singularibus. Ergo videtur quod cuiuslibet universalis singularia
semper erunt; ergo et bruta animalia et plantae et corpora mineralia
semper erunt.
1. Sed contra. Est quod Origenes dicit: non est opinandum venire
ad finem illum animalia, vel pecora, vel bestias terrae, sed nec
ligna, nec lapides.
2. Praeterea, animalia et plantae ad vitam animalem hominis
ordinantur: unde dicitur Genes. IX, 3: quasi olera virentia dedi
vobis omnem carnem. Sed vita animalis hominis cessabit. Ergo et
animalia et plantae cessabunt.
Respondeo. Dicendum, quod in illa mundi innovatione nullum corpus
mixtum remanebit praeter corpus humanum. Ad huius autem rationem
sumendam, procedendum est ordine quem docet philosophus, ut scilicet
prius consideretur causa finalis, et postmodum principia materialia et
formalia et causae moventes. Finis autem mineralium corporum et
plantarum et animalium duplex potest considerari: primus quidem
completio universi, ad quam omnes partes universi ordinantur sicut in
finem; ad quem quidem finem res praedictae non ordinantur sicut per se
et essentialiter de perfectione universi existentes, cum nihil in eis
existat quod non inveniatur in principalibus partibus mundi (quae sunt
corpora caelestia et elementa) sicut in principiis activis et
materialibus. Unde res praedictae sunt quidam particulares effectus
causarum universalium, quae sunt essentiales partes universi; et ideo
de perfectione sunt universi secundum hoc tantum quod a suis causis
progrediuntur, quod quidem fit per motum. Unde pertinent ad
perfectionem universi sub motu existentis, non autem ad perfectionem
universi simpliciter. Et ideo cessante mutabilitate universi, oportet
quod praedicta cessent. Alius autem finis est homo; quia, ut
philosophus in sua politica, dicit, ea quae sunt imperfecta in
natura, ordinantur ad perfecta sicut ad finem: unde, sicut ibidem
dicit, cum animalia habeant vitam imperfectam respectu vitae humanae,
quae simpliciter perfecta est, et plantae respectu animalium; plantae
sunt propter animalia, praeparatae eis in cibum a natura; animalia
vero propter hominem, necessaria ei ad cibum et ad alia auxilia. Ista
autem necessitas est, vita animalis hominis durante; quae quidem in
illa rerum innovatione tolletur, quia corpus resurget non animale, sed
spirituale, ut dicitur I Corinth. XV, 44; et ideo tunc etiam
animalia et plantae cessabunt. Et ad hoc idem habent aptitudinem
praedictarum rerum materia et forma. Cum enim sint ex contrariis
composita, habent in se ipsis principium activum corruptionis. Unde
si a corruptione prohiberentur ab exteriori principio tantum, hoc esset
quodammodo violentum et non conveniens perpetuitati, quia quae sunt
violenta non possunt esse semper, ut patet per philosophum in libris
caeli et mundi. Interius autem principium non habent quod possit a
corruptione prohibere, quia eorum formae sunt per naturam
corruptibiles, utpote nec per se subsistentes, sed esse habentes a
materia dependens: unde non possunt in perpetuum remanere eadem
numero, nec eadem specie, generatione et corruptione cessante. Hoc
autem idem invenitur ex consideratione causae moventis; esse enim
plantarum et animalium quoddam vivere est, quod in rebus corporalibus
sine motu non existit; unde animalia deficiunt cessante motu cordis,
et plantae cessante nutrimento. In his autem rebus non est aliquod
motus principium non dependens a primo mobili, quia ipsae animae
animalium et plantarum totaliter subiiciuntur impressionibus caelestium
corporum. Unde motu caeli cessante, non poterit in eis motus
remanere, nec vita. Et sic patet quod in illa mundi innovatione res
praedictae non poterunt remanere.
Ad primum ergo dicendum, quod omnia opera Dei in aeternum perseverant
vel secundum se, vel in suis causis: sic enim et animalia et plantae
remanebunt manentibus caelestibus corporibus et elementis.
Ad secundum dicendum, quod perpetuitas quae est secundum speciem et
non secundum numerum, est per generationem; quae, cessante motu
caeli, non erit.
Ad tertium dicendum, quod intentio naturae est ad perpetuitatem in
specie conservandam, durante motu caeli, per quem huiusmodi
perpetuitas conservari potest.
Ad quartum dicendum, quod praedictae res faciunt ad decorem universi
secundum statum mutabilitatis in mundo et animalis vitae in homine, et
non aliter, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod in illa beatitudine sancti non indigebunt
invisibilia Dei per creaturas conspicere, sicut in hoc statu, pro quo
loquitur apostolus; sed tunc invisibilia Dei per se ipsa videbunt.
Ad sextum dicendum, quod lignum vitae accipitur ibi metaphorice pro
Christo, vel pro sapientia, de qua Proverb. cap. III, 18:
lignum vitae est his qui apprehenderint eam.
Ad septimum dicendum, quod desiderium perpetuitatis est in rebus
creatis ex assimilatione ad Deum; unicuique tamen secundum suum
modum.
Ad octavum dicendum, quod opus creationis per ornatum animalium et
plantarum consummatur quantum ad primam mundi consummationem, quae
attenditur secundum statum mutabilitatis mundi, in ordine ad complendum
numerum electorum; non autem ad consummationem mundi simpliciter, ut
dictum est.
Ad nonum dicendum, quod elementa non dicuntur remunerari secundum se,
quia non secundum se aliquid meruerunt; sed dicuntur remunerari in
quantum homines in eis remunerabuntur, prout scilicet eorum claritas in
gloriam electorum cedet. Animalibus autem et plantis homines non
indigebunt, sicut elementis, quae erunt locus quasi gloriae ipsorum;
et ideo non est simile.
Ad decimum dicendum, quod licet quantum ad vitam et cognitionem,
plantae et animalia sint meliora quam elementa, tamen quantum ad
simplicitatem, quae facit ad incorruptionem, sunt elementa Deo
similiora.
Ad undecimum dicendum, quod in ipso homine continuatio quaedam
naturarum apparebit, in quantum in eo congregatur et natura corporis
mixti et natura vegetabilium et animalium.
Ad duodecimum dicendum, quod alia fuit perfectio mundi creati et mundi
consummati, ut supra dictum est; et ideo non oportet ut sit de secunda
perfectione quod fuit de prima.
Ad decimumtertium dicendum, quod vermis ille qui ad poenam impiorum
deputatur, non est intelligendus corporaliter, sed spiritualiter; ut
per vermem stimulus suae conscientiae intelligatur, ut Augustinus
dicit; et secundum eumdem modum possunt exponi si qua similia
inveniantur.
Ad decimumquartum dicendum, quod rationes seminales quae sunt in
elementis, ad effectum producendum non sufficiunt nisi motu caeli
coadiuvante; et ideo motu caeli cessante non sequitur quod oporteat
animalia vel plantas esse; nec tamen sequitur quod rationes seminales
sint frustra, quia sunt de perfectione ipsorum elementorum.
Ad decimumquintum dicendum, quod licet aliqua sint quae ad horam ab
igne non consumantur, nihil tamen est quod finaliter ab igne non
consumatur, si diu in igne remaneat, ut Galenus dicit; et tamen ille
ignis conflagrationis mundi erit multo violentior quam iste ignis quo
utimur. Nec iterum ex sola ignis actione corpora mixta in illo igne
destruentur, sed etiam ex cessatione motus caeli.
Ad decimumsextum dicendum, quod universale tripliciter considerari
potest; et secundum quemlibet modum considerationis aliquo modo verum
est quod universale est semper. Potest enim uno modo considerari
natura universalis secundum quod abstrahit a quolibet esse: et sic
verum est quod universale est semper, magis per remotionem causae
determinantis ad aliquod tempus, quam per positionem causae
perpetuitatis; de ratione enim naturae universalis non est quod sit
magis hoc tempore quam illo; per quem etiam modum materia prima dicitur
esse una. Alio modo potest considerari secundum esse quod habet in
singularibus: et sic verum est quod est semper, quia est quandocumque
est suum singulare; sicut etiam dicitur esse ubique, quia est
ubicumque est suum singulare, cum tamen multa loca sint ubi sua
singularia non sunt; unde nec ibi est universale. Tertio modo potest
considerari secundum esse quod habet in intellectu: et sic etiam verum
est quod universale est semper, praecipue in intellectu divino.
|
|