|
Et videtur quod non.
1. Quia dicitur I Cor. cap. XV, 50: caro et sanguis regnum
Dei non possidebunt. Sed corpus hominis est ex carne et sanguine.
Ergo in illo rerum fine humana corpora non remanebunt.
2. Praeterea, omnis mixtio elementorum ex motu caeli causatur, cum
ad mixtionem alteratio requiratur. Sed corpus humanum est corpus
mixtum ex elementis. Ergo motu caeli cessante, remanere non potest.
3. Praeterea, necessitas quae est ex materia, est necessitas
absoluta, ut patet in II Physic. Sed in corpore composito ex
contrariis est necessitas ad corruptionem ex ipsa materia. Ergo
impossibile est quin talia corpora corrumpantur; et ita impossibile est
quod remaneant post statum generationis et corruptionis. Corpora autem
humana sunt huiusmodi. Ergo impossibile est quod in illo rerum fine
remaneant.
4. Praeterea, homo cum brutis convenit in hoc quod habet corpus
sensibile. Sed corpora sensibilia brutorum non remanebunt in illo
mundi fine. Ergo nec corpora humana.
5. Praeterea, finis hominis est perfecta assimilatio ad Deum. Sed
Deo, qui incorporeus est, magis assimilatur anima corpore absoluta,
quam corpori unita. Ergo in illo statu finalis beatitudinis, animae
absque corporibus erunt.
6. Praeterea, ad perfectam hominis beatitudinem requiritur perfecta
operatio intellectus. Sed operatio animae intellectivae a corpore
absolutae est perfectior quam animae corpori unitae, quia, ut dicitur
in Lib. de causis, omnis virtus unita plus est infinita quam
multiplicata. Formae autem separatae in se unitae sunt: materiae vero
coniunctae, quodammodo ad plura diffunduntur. Ergo in illa perfecta
beatitudine animae non erunt corpori unitae.
7. Praeterea, elementa quae sunt in mixto, appetunt naturali
appetitu propria ubi. Appetitus autem naturalis non potest esse
vanus; unde quod est contra naturam, non potest esse perpetuum. Non
potest ergo esse quin elementa in corpore mixto existentia quandoque ad
sua loca tendant, et sic corpus mixtum corrumpatur; ergo post
corruptionis statum non remanebunt humana corpora, quae sunt mixta.
8. Praeterea, omnis motus naturalis cuiuscumque corporis a motu
caeli dependet. Sed motus cordis, sine quo non potest esse humani
corporis vita, est motus naturalis. Ergo cessante motu caeli remanere
non poterit, et per consequens nec humani corporis vita.
9. Praeterea, membra humani corporis, pro maiori parte sunt
ordinata ad usus competentes vitae animalis, sicut patet de venis et
stomacho et huiusmodi, quae ordinatur ad nutrimentum. Animalis autem
vita in homine non remanebit in illa beatitudine. Ergo nec membra
corporis (alias enim frustra essent); et sic nec corpus humanum
remanebit.
1. Sed contra. Est quod dicitur I ad Cor. cap. XV, 53:
oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Hoc autem
corruptibile, corpus est. Ergo corpus remanebit incorruptione
indutum.
2. Praeterea, Philip. III, 21, dicitur: reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Sed
Christus corpus quod semel in resurrectione resumpsit, nunquam
deposuit nec deponet: Rom. VI, 9: Christus resurgens ex mortuis
iam non moritur. Ergo et sancti in perpetuum vivent cum corporibus cum
quibus resurgent; et sic humana corpora post finem mundi manebunt.
Respondeo. Dicendum, quod sicut Augustinus dicit, Porphyrius
ponebat, ad perfectam beatitudinem humanae animae, omne corpus
fugiendum esse; et sic, secundum eum, anima in perfecta beatitudine
existens, corpori unita esse non potest. Quam opinionem tangit
Origenes in suo periarchon dicens: quosdam opinatos fuisse, sanctos
corpora in resurrectione resumpta quandoque deposituros, ut sic ad Dei
similitudinem in perfecta beatitudine vivant. Sed haec positio praeter
hoc quod est fidei contraria, ut ex auctoritatibus inductis et pluribus
aliis patere potest, etiam a ratione discordat. Non enim perfectio
beatitudinis esse poterit ubi deest naturae perfectio. Cum autem
animae et corporis naturalis sit unio, et substantialis, non
accidentalis, non potest esse quod natura animae sit perfecta, nisi
sit corpori coniuncta; et ideo anima separata a corpore, non potest
ultimam perfectionem beatitudinis obtinere. Propter quod etiam dicit
Augustinus in fine super Genes. ad Litt., quod animae sanctorum,
ante resurrectionem, non ita perfecte fruuntur divina visione sicut
postea; unde in ultima perfectione beatitudinis oportebit corpora
humana esse animabus unita. Positio autem praemissa procedit secundum
opinionem illorum qui dicunt: animam accidentaliter uniri corpori,
sicut nautam navi, aut hominem indumento. Unde et Plato dixit quod
homo est anima corpore induta, ut Gregorius Nyssenus narrat. Sed
hoc stare non potest, quia sic homo non esset ens per se, sed per
accidens; nec esset in genere substantiae, sed in genere accidentis,
sicut hoc quod dico vestitum, et calceatum. Patet etiam quod rationes
supra inductae de corporibus mixtis, non habent locum in homine, nam
homo ordinatur ad perfectionem universi ut essentialis pars ipsius, cum
in homine sit aliquid quod non continetur virtute nec in elementis nec
in caelestibus corporibus, scilicet anima rationalis. Corpus etiam
hominis ordinatur ad hominem, non secundum animalem vitam tantum, sed
ad perfectionem naturae ipsius. Et quamvis corpus hominis sit ex
contrariis compositum, inerit tamen principium incorruptibile, quod
poterit praeservare a corruptione absque violentia, cum sit
intrinsecum. Et hoc poterit esse sufficiens principium motus, motu
caeli cessante, cum a motu caeli non dependeat.
Ad primum ergo dicendum, quod per carnem et sanguinem intelligitur
corruptio carnis et sanguinis; unde in eadem auctoritate subditur:
neque corruptio incorruptelam possidebit.
Ad secundum dicendum, quod motus est causa mixtionis secundum fieri;
sed conservatio eius est per formam substantialem, et ulterius per
principia caelo altiora, ut in superioribus quaestionibus patet.
Ad tertium dicendum, quod anima rationalis ex perfecta unione ad
Deum, omnino super materiam victoriam habebit; et sic licet materia
sibi relicta corruptibilis sit, tamen ex virtute animae incorruptionem
sortiretur.
Ad quartum dicendum, quod sensibilitas in homine est a principio
incorruptibili, scilicet ab anima rationali; in brutis autem est a
principio corruptibili; et ideo corpus sensibile hominis in perpetuum
potest remanere, non autem corpus sensibile bruti.
Ad quintum dicendum, quod anima corpori unita plus assimilatur Deo
quam a corpore separata, quia perfectius habet suam naturam. Intantum
enim unumquodque Deo simile est, in quantum perfectum est, licet non
sit unius modi perfectio Dei et perfectio creaturae.
Ad sextum dicendum, quod anima corpori unita non multiplicatur per
modum formarum materialium quae sunt divisibiles divisione subiecti,
sed in se remanet simplex et una; unde eius operatio non impedietur ex
corporis unione, quando corpus omnino erit subiectum animae; nunc
autem impeditur ex corporis unione, propter hoc quod anima non perfecte
dominatur in corpus.
Ad septimum dicendum, quod appetitus naturalis elementorum tendendi in
propria loca, per dominium animae in corpus retinebitur, ne dissolutio
elementorum fiat, quia elementa perfectius esse habebunt in corpore
hominis quam in suis locis haberent.
Ad octavum dicendum, quod motus cordis in homine causabitur ex natura
animae rationalis, quae a motu caeli non dependet; et ideo motus ille
non cessabit, motu caeli cessante.
Ad nonum dicendum, quod omnia membra corporis remanebunt, non propter
usus animalis vitae, sed propter perfectionem naturae hominis.
|
|