|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim Deut. XXXII, 4: Dei perfecta sunt opera.
Ex hoc sic arguitur. Perfectum est cui nihil deest, secundum
philosophum. Ei autem aliquid deest ad suum esse quod non potest esse
nisi aliquo exteriori agente. Ergo huiusmodi perfectum non est; Dei
ergo talia opera non sunt.
2. Sed dicebat, quod opera Dei non sunt perfecta simpliciter, sed
secundum suam naturam.- Sed contra, perfectum secundum suam naturam
est quod habet illud cuius sua natura est capax. Sed quidquid habet
totum illud cuius sua natura est capax, potest remanere in esse, omni
Dei conservatione exteriori cessante. Ergo si creaturae aliquae sunt
perfectae secundum suam naturam, possunt remanere in esse, Deo non
conservante. Probatio mediae. Deus conservando res, aliquid agit:
propter quod dicitur Ioan. V, 17: pater meus usque modo
operatur, et ego operor, ut dicit Augustinus. Agente autem aliquid
operante, effectus aliquid recipit. Ergo quamdiu Deus conservat
res, semper res conservatae aliquid a Deo recipiunt: quamdiu ergo res
conservatione indiget, nondum totum habet cuius est capax.
3. Praeterea, unumquodque non est perfectum nisi perficiat hoc ad
quod est. Sed principia ad hoc sunt, ut rem in esse conservent. Si
ergo principia creata rerum non possunt rem in esse tenere, sequitur ea
esse imperfecta, et ita non esse Dei opera: quod est absurdum.
4. Praeterea, Deus est causa rerum sicut efficiens. Sed cessante
actione causae efficientis, remanet effectus; sicut cessante actione
aedificatoris, remanet domus, et cessante actione ignis generantis,
adhuc remanet ignis generatus. Ergo et cessante omni Dei actione,
adhuc possunt creaturae in esse remanere.
5. Sed dicebat, quod agentia inferiora sunt causa fiendi et non
essendi; unde esse effectuum remanet remota actione causarum fieri.
Deus autem est causa rebus non solum fiendi, sed essendi. Unde esse
rerum remanere non potest, divina actione cessante.- Sed contra,
omnis res generata habet esse per suam formam. Si ergo causae
inferiores generantes non sunt causae essendi, non erunt causae
formarum; et ita formae quae sunt in materia, non sunt a formis quae
sunt in materia secundum sententiam philosophi, qui dicit, forma quae
est in his carnibus et ossibus, est a forma quae est in his carnibus et
ossibus: sed sequitur quod formae in materia sint a formis sine
materia, secundum sententiam Platonis, vel a datore formarum,
secundum sententiam Avicennae.
6. Praeterea, ea quorum esse est in fieri, non possunt remanere
cessante actione agentis, ut patet de motu et de agone, et similibus;
illa vero quorum esse est in facto esse, possunt remanere etiam
agentibus remotis. Unde Augustinus dicit: praesente lumine non
factus est aer lucidus, sed fit; quia si factus esset, non fieret;
sed absente lumine lucidus remaneret. Multae autem creaturae sunt
quorum esse non est in fieri, sed in facto esse; ut patet de
Angelis, et de corporibus etiam omnibus. Ergo, cessante actione
Dei agentis, creaturae possunt remanere in esse.
7. Praeterea, causae inferiores generantes sunt rebus generatis
causae essendi, ut supra probatum est; non tamen sicut causae
principales et primae, sed sicut causae secundae. Causa autem prima
essendi, quae Deus est, rebus generatis non dat principium essendi,
nisi mediantibus causis secundis praedictis. Ergo nec permanentiam in
esse, quia eadem res per idem habet esse et in esse conservatur. Sed
esse generatorum conservatur ex ipsis principiis essentialibus
generatorum, cessantibus causis secundis agentibus. Ergo etiam
cessante causa prima agente, quae Deus est.
8. Praeterea, si res aliqua deficit esse, aut hoc est propter
materiam, aut propter hoc quod est ex nihilo. Materia autem non est
causa corruptionis nisi secundum quod est subiecta contrarietati; non
autem in omnibus creaturis est materia contrarietati subiecta. Ergo
illa in quibus non est materia contrarietati subiecta, sicut sunt
corpora caelestia et Angeli, non possunt deficere ratione materiae,
nec iterum ratione eius quod sunt ex nihilo, quia ex nihilo nihil
sequitur et nihilum nihil agit, et ita non corrumpit. Ergo cessante
omni actione divina, huiusmodi res esse non deficerent.
9. Praeterea, forma incipit esse in materia in istanti quod est
ultimum factionis, in quo res non est in fieri, sed in facto esse.
Sed secundum Avicennae sententiam, formae rerum generatarum
infunduntur in materia ab intelligentia agente, quae est datrix
formarum. Ergo illa intelligentia est causa essendi, non tantum
fiendi; et ita per actionem eius res possunt conservari in esse, etiam
circumscripta Dei conservatione.
10. Praeterea, etiam forma substantialis est causa essendi. Si
ergo causae essendi sunt quae conservant res in esse, ipsa forma rei
sufficit ad hoc quod res in esse conservetur.
11. Praeterea, res conservantur in esse per materiam, in quantum
sustinet formam. Sed materia, secundum philosophum, est ingenita et
incorruptibilis, et ita non est causata ab aliqua causa; et sic
remanet, omni actione causae efficientis remota. Ergo adhuc res
poterunt conservari in esse, cessante actione primae causae
efficientis, scilicet Dei.
12. Praeterea, Eccli. XXXIII, 15: dicitur: intuere in
omnia opera altissimi: duo contra duo, unum contra unum. Sed inter
opera altissimi invenitur aliquid quod indiget Dei conservatione.
Ergo etiam invenitur inter opera Dei eius oppositum, scilicet quod
non indiget Dei conservatione.
13. Praeterea, appetitus naturalis non potest esse cassus et
vanus. Sed quaelibet res naturaliter conservationem sui esse appetit.
Potest ergo res per se ipsam conservari in esse; alias appetitus
naturalis esset vanus.
14. Praeterea, Augustinus dicit, quod Deus fecit singula bona,
simul autem omnia valde bona: propter quod dicitur Genes. I, 31:
vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Ipsa ergo
creaturarum universitas est valde bona et optima; optimi enim est
optima adducere, secundum Platonem in Timaeo. Sed melius est quod
non indiget aliquo exteriori ad sui conservationem, eo quod indiget.
Ergo universitas creaturarum non indiget aliquo exteriori conservante.
15. Praeterea, beatitudo est aliquid creatum in natura beatorum.
Sed beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus, ut
Boetius dicit; quod non esset, nisi in se includeret sui
conservationem, quod est unum de maxime bonis. Ergo aliquid creatum
est quod per se ipsum potest conservari in esse.
16. Praeterea, dicit Augustinus, quod Deus ita administrat res
sua providentia, quod tamen sinit eas agere proprios motus. Sed
proprius motus naturae ex nihilo existentis est ut in nihilum tendat.
Ergo dominus permittit naturam quae est ex nihilo, in nihilum
tendere. Non ergo conservat res in esse.
17. Praeterea, recipiens quod est contrarium recepto, non
conservat receptum, sed magis ipsum destruit. Videmus enim quod quae
recipiuntur ab agentibus naturalibus per violentiam in suis contrariis,
remanent ad horam, cessante actione naturalium agentium; sicut calor
remanet in aqua calefacta, cessante actione ignis, ad horam.
Effectus autem Dei non recipiuntur in aliquo contrario, sed in
nihilo; quia ipse est auctor totius substantiae rei. Ergo multo magis
remanebunt divini effectus vel ad horam, divina actione cessante.
18. Praeterea, forma est principium cognoscendi, operandi et
essendi. Sed forma absque exteriori adminiculo potest esse operandi
principium et cognoscendi. Ergo et essendi; et ita cessante omni Dei
actione res per formam potest conservari in esse.
1. Sed contra. Est quod dicitur Hebr. I, 3: portans omnia
verbo virtutis suae; ubi dicit Glossa: sicut ab eo creata sunt, ita
per eum immutabilia conservantur.
2. Praeterea, Augustinus dicit: creatoris potentia et omnipotentis
virtus causa subsistendi est omni creaturae; quae virtus ab eis quae
creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret
species, omnisque natura concideret. Et infra. Mundus nec in ictu
oculi stare poterit, si ei Deus regimen suum subtraxerit.
3. Praeterea, Gregorius dicit, quod omnia in nihilum deciderent,
nisi ea manus omnipotentis contineret.
4. Praeterea, in Lib. de causis, dicitur: omnis intelligentiae
fixio, id est permanentia et essentia, est per bonitatem quae est
causa prima. Multo ergo fortius aliae creaturae non figuntur in esse
nisi per Deum.
Respondeo. Dicendum quod absque omni dubio concedendum est, quod res
conservantur in esse a Deo, et quod in momento in nihilum
redigerentur, cum a Deo desererentur. Cuius ratio hinc accipi
potest. Effectum enim a sua causa dependere oportet. Hoc enim est de
ratione effectus et causae: quod quidem in causis formalibus et
materialibus manifeste apparet. Quocumque enim materiali vel formali
principio subtracto, res statim esse desinit, cum huiusmodi principia
intrent essentiam rei. Idem autem iudicium oportet esse de causis
efficientibus, et formalibus vel materialibus. Nam efficiens est
causa rei secundum quod formam inducit, vel materiam disponit. Unde
eadem dependentia rei est ad efficiens, et ad materiam et formam, cum
per unum eorum ab altero dependeat. De finalibus autem causis oportet
etiam idem esse iudicium quod de causa efficiente. Nam finis non est
causa, nisi secundum quod movet efficientem ad agendum; non enim est
primum in esse, sed in intentione solum. Unde et ubi non est actio,
non est causa finalis, ut patet in III Metaph. Secundum hoc ergo
esse rei factae dependet a causa efficiente secundum quod dependet ab
ipsa forma rei factae. Est autem aliquod efficiens a quo forma rei
factae non dependet per se et secundum rationem formae, sed solum per
accidens: sicut forma ignis generati ab igne generante, per se
quidem, et secundum rationem suae speciei non dependet, cum in ordine
rerum eumdem gradum teneat, nec forma ignis aliter sit in generato quam
in generante; sed distinguitur ab ea solum divisione materiali, prout
scilicet est in alia materia. Unde cum igni generato sua forma sit ab
aliqua causa, oportet ipsam formam dependere ab altiori principio,
quod sit causa ipsius formae per se et secundum propriam speciei
rationem. Cum autem esse formae in materia, per se loquendo, nullum
motum vel mutationem implicet, nisi forte per accidens; omne autem
corpus non agat nisi motum, ut philosophus probat, necesse est quod
principium ex quo per se dependet forma, sit aliquod principium
incorporeum; per actionem enim alicuius principii dependet effectus a
causa agente. Et si aliquod principium corporeum est per aliquem modum
causa formae, hoc habet in quantum agit virtute principii incorporei,
quasi eius instrumentum; quod quidem necessarium est ad hoc quod forma
esse incipiat, in quantum forma non incipit esse nisi in materia; non
enim materia quocumque modo se habens potest subesse formae, quia
proprium actum in propria materia oportet esse. Cum ergo est materia
in dispositione quae non competit formae alicui, non potest a principio
incorporeo, a quo forma dependet per se, eam consequi immediate; unde
oportet quod sit aliquid transmutans materiam; et hoc est aliquod agens
corporeum, cuius est agere movendo. Et hoc quidem agit in virtute
principii incorporei, et eius actio determinatur ad hanc formam,
secundum quod talis forma est in eo, actu (sicut in agentibus
univocis) vel virtute (sicut in agentibus aequivocis). Sic igitur
huiusmodi inferiora agentia corporalia, non sunt formarum principia in
rebus factis, nisi quantum potest se extendere causalitas
transmutationis, cum non agant nisi transmutando, ut dictum est; hoc
autem est in quantum disponunt materiam, et educunt formam de potentia
materiae. Quantum igitur ad hoc, formae generatorum dependent a
generantibus naturaliter, quod educuntur de potentia materiae, non
autem quantum ad esse absolutum. Unde et remota actione generantis,
cessat eductio de potentia in actum quod est fieri generatorum; non
autem cessant ipsae formae, secundum quas generata habent esse. Et
inde est quod esse rerum generatarum manet, sed non fieri, cessante
actione generantis. Si quae autem formae sunt non in materia, ut sunt
substantiae intellectuales, vel in materia nullo modo indisposita ad
formam, ut est in corporibus caelestibus, in quibus non sunt
contrariae dispositiones; harum principium esse non potest nisi agens
incorporeum, quod non agit per motum; nec dependent ab aliquo secundum
fieri a quo non dependeant secundum esse. Sicut igitur cessante
actione causae efficientis, quae agit per motum, in ipso instanti
cessat fieri rerum generatarum, ita cessante actione agentis
incorporei, cessat ipsum esse rerum ab eo creatarum. Hoc autem agens
incorporeum, a quo omnia creantur, et corporalia et incorporalia,
Deus est, sicut in alia quaestione ostensum est, a quo non solum sunt
formae rerum, sed etiam materiae. Et quantum ad propositum non
differt utrum immediate, vel quodam ordine, ut quidam philosophi
posuerunt. Unde sequitur quod divina operatione cessante, omnes res
eodem momento in nihilum deciderent, sicut auctoritatibus est probatum
in argumentis sed contra.
Ad primum ergo dicendum, quod creaturae Dei sunt perfectae in sua
natura et in suo ordine; sed inter alia quae ad earum perfectionem
requiruntur, hoc etiam est quod a Deo contineantur in esse.
Ad secundum dicendum, quod Deus non alia operatione producit res in
esse et eas in esse conservat. Ipsum enim esse rerum permanentium non
est divisibile nisi per accidens, prout alicui motui subiacet;
secundum se autem est in instanti. Unde operatio Dei quae est per se
causa quod res sit, non est alia secundum quod facit principium essendi
et essendi continuationem.
Ad tertium dicendum, quod, quamdiu principia essentialia rerum sunt,
tamdiu res conservantur in esse; sed et ipsa rerum principia esse
desinerent, divina actione cessante.
Ad quartum dicendum, quod huiusmodi inferiora agentia sunt causa rerum
quantum ad earum fieri, non quantum ad esse rerum per se loquendo.
Deus autem per se est causa essendi: et ideo non est simile. Unde
Augustinus dicit: non enim sicut structuram cum fabricaverit quis
abscedit, atque illo cessante et abscedente stat opus eius; ita mundus
vel in ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen suum subtraxerit.
Ad quintum dicendum, quod cum agentia corporalia non agant nisi
transmutando,- nihil autem transmutetur nisi ratione materiae,-
causalitas agentium corporalium non potest se extendere nisi ad ea quae
aliquo modo sunt in materia. Et quia Platonici et Avicenna non
ponebant formas de potentia materiae educi, ideo cogebantur dicere quod
agentia naturalia disponebant tantum materiam; inductio autem formae
erat a principio separato. Si autem ponamus formas substantiales educi
de potentia materiae, secundum sententiam Aristotelis, agentia
naturalia non solum erunt causae dispositionum materiae, sed etiam
formarum substantialium; quantum ad hoc dumtaxat quod de potentia
educuntur in actum, ut dictum est, et per consequens sunt essendi
principia quantum ad inchoationem ad esse, et non quantum ad ipsum esse
absolute.
Ad sextum dicendum, quod formarum quae incipiunt actu esse in materia
per actionem corporalis agentis, quaedam producuntur secundum perfectam
rationem speciei et secundum perfectum esse in materia, sicut et forma
generantis, eo quod in materia non remanent contraria principia, et
huiusmodi formae remanent post actionem generantis, usque ad tempus
corruptionis. Quaedam vero formae producuntur quidem secundum
perfectam rationem speciei, non autem secundum perfectum esse in
materia, sicut calor qui est in aqua calefacta, habet perfectam
speciem caloris, non tamen perfectum esse, quod est ex applicatione
formae ad materiam, eo quod in materia remanet forma contraria tali
qualitati. Et huiusmodi formae possunt ad modicum remanere post
actionem agentis; sed prohibentur diu permanere a contrario principio,
quod est in materia. Quaedam vero producuntur in materia et secundum
imperfectam speciem et secundum imperfectum esse, sicut lumen in aere a
corpore lucido. Non enim lumen est in aere sicut quaedam forma
naturalis perfecta prout est in corpore lucido, sed magis per modum
intentionis. Unde sicut similitudo hominis non manet in speculo nisi
quamdiu est oppositum homini, ita nec lumen in aere, nisi apud
praesentiam corporis lucidi: huiusmodi enim intentiones dependent a
formis naturalibus corporum per se, et non solum per accidens; et ideo
esse eorum non manet cessante actione agentium. Huiusmodi ergo propter
imperfectionem sui esse, dicuntur esse in fieri; sed creaturae
perfectae non dicuntur esse in fieri propter sui esse imperfectionem,
quamvis actio Dei earum factionis indeficienter permaneat.
Ad septimum dicendum, quod actio corporalis agentis non se extendit
ultra motum, et ideo est instrumentum primi agentis in eductione
formarum de potentia in actum, quae est per motum; non autem in
conservatione earum, nisi quatenus ex aliquo motu dispositiones in
materia retinentur, quibus materia fit propria formae: sic enim per
motum corporum caelestium inferiora conservantur in esse.
Ad octavum dicendum, quod creatura deficeret divina actione cessante,
non propter contrarium quod sit in materia, quia ipsum etiam cum
materia cessaret: sed propter hoc quod creatura est ex nihilo; non
propter hoc quod nihilum aliquid ageret ad corruptionem, sed non ageret
ad conservationem.
Ad nonum dicendum, quod ipse dator formarum si ponatur aliquid aliud
praeter Deum, secundum sententiam Avicennae, oportet quod et ipsum
deficeret cessante actione Dei, quae est sua causa.
Ad decimum dicendum, quod etiam praedicta actione cessante, forma
deficeret, unde non posset esse essendi principium.
Ad decimumprimum dicendum, quod materia dicitur ingenita quia non
procedit in esse per generationem: ex hoc tamen non removetur quin a
Deo sit; cum omne imperfectum oporteat a perfecto originem trahere.
Ad decimumsecundum dicendum, quod non oportet inter opera Dei, uno
contradictorie oppositorum invento, aliud inveniri (sic enim esset
inter ea aliquid increatum cum sit ibi aliquid creatum) quamvis hoc
verum sit de aliis oppositis. Ea vero de quibus est obiectio, sunt
contradictorie opposita; unde ratio non sequitur.
Ad decimumtertium dicendum, quod licet quaelibet res naturaliter
appetat sui conservationem, non tamen quod a se conservetur, sed a sua
causa.
Ad decimumquartum dicendum, quod universitas creaturarum non est
optima simpliciter, sed in genere creatorum; unde nihil prohibet ea
aliquid melius esse.
Ad decimumquintum dicendum, quod inter bona quorum congregatione
status beatitudinis perficitur, principium est coniunctio ad suam
causam; cum ipsa Dei fruitio sit creaturae rationalis beatitudo.
Ad decimumsextum dicendum, quod tendere in nihilum non est proprie
motus naturae, qui semper est in bonum, sed est ipsius defectus; unde
ratio falsum supponebat.
Ad decimumseptimum dicendum, quod illius impressionis violentae agens
violentum est causa secundum fieri, et non simpliciter secundum esse,
ut ex dictis patet: unde cessante actione agentis, potest ad tempus
remanere, sed non diu propter eius imperfectionem.
Ad decimumoctavum dicendum, quod sicut forma non potest esse
principium essendi, nisi aliquo priori principio praesupposito, ita
nec operandi, cum Deus in qualibet re operetur, ut in alia
quaestione, ostensum est; nec etiam cognoscendi, cum omnis cognitio a
lumine increato derivetur.
|
|