|
Et videtur quod sic.
1. Creare enim est maius quam per se in esse conservari. Sed creare
potuit creaturae communicari, ut Magister dicit in V dist., IV
Sentent. Ergo et per se in esse conservari.
2. Praeterea, plus est in potestate rerum et Dei, quam in
potestate intellectus nostri. Sed intellectus noster potest
intelligere creaturam absque Deo. Ergo multo fortius Deus potest
creaturae dare ut per se conservetur in esse.
3. Praeterea, aliqua creatura est ad imaginem Dei, ut patet
Genesis I, 26. Sed secundum Hilarium imago est rei ad rem
coaequandam indiscreta et unita similitudo; et sic imago adaequare
potest id cuius est imago. Cum ergo Deus nullo exteriori conservante
indigeat, videtur quod hoc potuit creaturae communicare.
4. Praeterea, quanto agens est perfectius, tanto potest
perfectiorem effectum producere. Sed agentia naturalia possunt
effectus facere qui conserventur in esse sine agentibus. Ergo multo
fortius Deus potest hoc facere.
Sed contra. Deus non potest aliquid facere in diminutionem suae
auctoritatis. Hoc autem suo dominio praeiudicaret, si aliquid absque
ipsius conservatione posset esse. Ergo Deus hoc facere non potest.
Respondeo. Dicendum, quod ad omnipotentiam Dei non pertinet quod
possit facere duo contradictoria esse simul. In hoc autem quod dicitur
quod Deus faciat aliquid quod eius conservatione non indigeat,
contradictio implicatur. Iam enim ostensum est quod omnis effectus a
sua causa dependet, secundum quod est eius causa. In hoc ergo quod
dicitur, quod Dei conservatione non indigeat, ponitur non esse
creatum a Deo; in hoc quod dicitur, quod Deus faciat ipsum, ponitur
esse creatum. Sicut ergo contradictionem implicaret, Deum facere
aliquid quod non esset creatum ab eo, ita si quis diceret Deum facere
aliquid quod eius conservatione non indigeret. Unde utrumque pari
ratione Deus non potest.
Ad primum ergo dicendum, quod cum creare sit aliquid causare; non
indigere autem alterius conservatione, non sit nisi eius quod causam
non habet: manifestum est quod maius est non indigere conservari ab
alio quam creare; sicut maius est causam non habere quam causam esse;
licet et hoc non sit usquequaque verum, quod creare creaturae sit
communicabile, secundum quod est actus primi agentis, ut in alia
quaestione 3, dictum est.
Ad secundum dicendum, quod quamvis intellectus possit intelligere
creaturam non intelligendo Deum, non tamen potest intelligere
creaturam non conservari in esse a Deo; hoc enim implicat
contradictionem, sicut et creaturam non esse creatam a Deo, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod aequalitas non est de ratione imaginis
absolute, sed perfectae; qualis Dei imago non est creatura, sed
filius; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod responsio patet per ea quae dicta sunt in
praecedenti.
|
|