|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Augustinus in Lib. LXXXIII quaestionum, quod
Deus non est causa tendendi in non esse. Hoc autem esset, si
creaturam annihilaret. Ergo Deus non potest creaturam in nihilum
redigere.
2. Praeterea, creaturae corruptibiles, quae inter ceteras sunt
debilioris esse, non desinunt esse nisi per actionem alicuius causae
agentis, sicut ignis corrumpitur aliquo contrario agente in ipsum.
Multo minus igitur aliae creaturae possunt desinere nisi per aliquam
actionem. Si ergo Deus aliquam creaturam annihilaret, hoc non fieret
nisi per aliquam actionem. Per actionem autem hoc fieri est
impossibile. Nam omnis actio sicut est ab ente actu, ita in ens actu
terminatur, cum oporteat factum esse simile facienti. Actio autem qua
aliquid ens actu constituitur, non omnino in nihilum redigit. Ergo
Deus non potest aliquid annihilare.
3. Praeterea, omne quod est per accidens, reducitur ad id quod est
per se. Sed a nulla causa agente est defectus et corruptio nisi per
accidens, cum nihil operetur nisi intendens ad bonum, ut Dionysius
dicit: unde et ignis corrumpens aquam, non intendit privationem formae
aquae, sed formam propriam in materiam introducere. Ergo non potest
ab aliquo agente causari aliquis defectus, quin simul aliqua perfectio
constituatur. Ubi autem aliqua perfectio constituitur, ibi non est
annihilatio. Ergo Deus non potest aliquid annihilare.
4. Praeterea, nihil agit nisi propter finem. Finis enim est quod
movet efficientem. Finis autem divinae actionis est eius bonitas:
quod quidem esse potest in rerum productione, per quam res
similitudines divinae bonitatis consequuntur: non autem in
annihilatione, per quam annihilatum omnino a Dei similitudine
recederet. Ergo Deus non potest aliquid annihilare.
5. Praeterea, manente causa, necesse est permanere causatum. Si
enim non est necesse, possibile erit causatum esse et non esse posita
causa; et sic indigebitur alio quo causatum ad esse determinetur; et
ita causa sufficiens non erit ad esse causati. Sed Deus est
sufficiens causa rerum. Ergo Deo manente necesse est res in esse
manere. Sed Deus non potest facere quin ipse in esse maneat. Ergo
non potest creaturas reducere in non esse.
6. Sed dicebatur, quod Deus non erit causa in actu, cum creaturae
erunt annihilatae.- Sed contra, divina actio est eius esse; unde et
Augustinus, vult quod in quantum Deus est, nos simus. Suum autem
esse nunquam ei advenit. Ergo nunquam desinit esse in sua actione; et
ita semper erit causa in actu.
7. Praeterea, Deus non potest facere contra communes animi
conceptiones, sicut quod totum non sit maius sua parte. Communis
autem animi conceptio est apud sapientes, animas rationales perpetuas
esse. Ergo Deus non potest facere quod in nihilum redigantur.
8. Praeterea, Commentator dicit in XI Metaph., quod id quod
est in se possibile esse et non esse, non potest necessitatem essendi
ab alio acquirere. Quaecumque ergo creaturae habent necessitatem
essendi, in eis non est possibilitas ad esse et non esse. Huiusmodi
autem sunt omnia incorruptibilia, ut sunt substantiae incorporeae et
corpora caelestia. Ergo omnibus his non est possibilitas ad non esse.
Si ergo sibi relinquantur, divina actione subtracta, non deficient in
non esse; et sic Deus non videtur quod possit ea annihilare.
9. Praeterea, quod recipitur in aliquo, non tollit potentiam
recipientis; sed potest eam perficere. Si ergo aliquid sit
possibilitatem habens ad non esse, nihil in eo receptum hanc
possibilitatem ei auferre poterit. Ergo quod est in se possibile non
esse, non poterit ab aliquo necessitatem essendi acquirere.
10. Praeterea, ea secundum quae aliqua genere diversificantur,
sunt de essentia rei; nam genus pars definitionis est. Secundum autem
corruptibile et incorruptibile aliqua genere differunt, ut patet in X
Metaph. Ergo sempiternitas et incorruptibilitas est de essentia rei.
Deus autem non potest alicui rei auferre quod est de essentia eius;
non enim potest facere quod homo existens homo, non sit animal. Ergo
non potest rebus incorruptibilibus sempiternitatem auferre; et ita non
potest ea ad nihilum redigere.
11. Praeterea, corruptibile nunquam potest mutari ut fiat
incorruptibile secundum suam naturam; nam incorruptibilitas corporum
resurgentium non est naturae sed gloriae; et hoc ideo est, quia
corruptibile et incorruptibile differunt genere, ut dictum est. Si
autem quod est in se possibile non esse, ab aliquo necessitatem essendi
posset acquirere, corruptibile posset in incorruptibilitatem mutari.
Ergo impossibile est esse aliquid quod in se sit possibile non esse,
et acquirat necessitatem ab alio; et sic idem quod prius.
12. Praeterea, si creaturae non habent necessitatem nisi secundum
quod dependent a Deo, a Deo autem dependent secundum quod Deus est
earum causa; non habebunt necessitatem nisi per modum qui competit
causalitati qua Deus eorum causa est. Deus autem est rerum causa non
per necessitatem, sed per voluntatem, ut est in alia quaestione,
ostensum. Sic ergo erit necessitas in rebus sicut in his quae a
voluntate causantur. Ea autem quae sunt a voluntate, non simpliciter
et absolute sunt necessaria, sed solum necessitate conditionata, eo
quod voluntas non necessario determinatur ad unum effectum. Ergo
sequitur quod in rebus nihil est necessarium absolute, sed solum sub
conditione; sicut est necesse Socratem moveri, si currit; vel
ambulare, si vult, nullo impedimento existente. Ex quo videtur sequi
quod nihil sit in creaturis simpliciter incorruptibile, sed omnia sint
corruptibilia; quod est inconveniens.
13. Praeterea, sicut Deus est summum bonum, ita est
perfectissimum ens. Sed in quantum est summum bonum, ei convenit quod
non possit esse causa mali culpae. Ergo in quantum est perfectissimum
ens, non ei competit quod possit esse causa annihilationis rerum.
14. Praeterea, Augustinus dicit, quod Deus est adeo bonus quod
nunquam permitteret aliquid mali fieri, nisi esset adeo potens quod de
quolibet malo posset elicere aliquod bonum. Sed si creaturae
annihilarentur, nullum bonum inde eliceretur. Ergo Deus non potest
hoc permittere quod creaturae in nihilum decidant.
15. Praeterea, non minor distantia est in nihilum de ente, quam de
nihilo in esse. Sed reducere aliquid de nihilo in esse, est potentiae
infinitae, propter distantiam infinitam. Ergo reducere de esse in
nihil, non est nisi potentiae infinitae. Nulla autem creatura habet
potentiam infinitam. Ergo subtracta actione creatoris, creatura non
poterit in nihilum reduci. Quo quidem solo modo dicebatur Deus res
posse annihilare, scilicet per suae actionis subtractionem. Nullo
ergo modo Deus potest creaturas in nihilum redigere.
1. Sed contra. Est quod Origenes dicit in periarchon: quod datum
est, auferri atque recedere potest. Sed esse, datum est creaturae a
Deo. Ergo potest auferri; et sic Deus potest creaturas in nihilum
redigere.
2. Praeterea, illud quod dependet ex simplici Dei voluntate,
potest, etiam, Deo volente, cessare. Sed totum esse creaturae
dependet ex simplici Dei voluntate; cum Deus per suam voluntatem sit
causa rerum, et non per naturae necessitatem. Ergo, Deo volente,
possunt creaturae in nihilum redigi.
3. Praeterea, Deus non est plus debitor creaturis postquam esse
incoeperunt, quam antequam esse inciperent. Sed antequam creaturae
inciperent, absque omni praeiudicio suae bonitatis poterat cessare ad
hoc quod esse creaturis communicaret, quia sua bonitas in nullo a
creaturis dependet. Ergo Deus potest absque praeiudicio suae
bonitatis suam actionem a rebus creatis subtrahere; quo posito in
nihilum deciderent, ut in praecedenti articulo ostensum est. Potest
ergo Deus res annihilare.
4. Praeterea, eadem actione Deus res in esse produxit et eas in
esse conservat, ut supra ostensum est. Sed Deus potuit res in esse
non producere. Ergo eadem ratione potest eas annihilare.
Respondeo. Dicendum, quod in rebus a Deo factis dicitur aliquid
esse possibile dupliciter. Uno modo per potentiam agentis tantum;
sicut antequam mundus fieret, possibile fuit mundum fore, non per
potentiam creaturae, quae nulla erat, sed solum per potentiam Dei,
qui mundum in esse producere poterat. Alio modo per potentiam quae est
in rebus factis; sicut possibile est corpus compositum corrumpi. Si
ergo loquamur de possibilitate ad non esse ex parte rerum factarum,
dupliciter circa hoc aliqui opinati sunt. Avicenna namque posuit,
quod quaelibet res praeter Deum habebat in se possibilitatem ad esse et
non esse. Cum enim esse sit praeter essentiam cuiuslibet rei creatae,
ipsa natura rei creatae per se considerata, possibilis est ad esse;
necessitatem vero essendi non habet nisi ab alio, cuius natura est suum
esse, et per consequens est per se necesse esse, et hoc Deus est.
Commentator vero contrarium ponit, scilicet quod quaedam res creatae
sunt in quarum natura non est possibilitas ad non esse, quia quod in
sua natura habet possibilitatem ad non esse, non potest ab extrinseco
acquirere sempiternitatem, ut scilicet sit per naturam suam
sempiternum. Et haec quidem positio videtur rationabilior. Potentia
enim ad esse et non esse non convenit alicui nisi ratione materiae,
quae est pura potentia. Materia etiam, cum non possit esse sine
forma, non potest esse in potentia ad non esse, nisi quatenus existens
sub una forma, est in potentia ad aliam formam. Dupliciter ergo
potest contingere quod in natura alicuius rei non sit possibilitas ad
non esse. Uno modo per hoc quod res illa sit forma tantum subsistens
in esse suo, sicut substantiae incorporeae, quae sunt penitus
immateriales. Si enim forma ex hoc quod inest materiae, est
principium essendi in rebus materialibus, nec res materialis potest non
esse nisi per separationem formae; ubi ipsa forma in esse suo subsistit
nullo modo poterit non esse; sicut nec esse potest a se ipso separari.
Alio modo per hoc quod in materia non sit potentia ad aliam formam,
sed tota materiae possibilitas ad unam formam terminetur; sicut est in
corporibus caelestibus, in quibus non est formarum contrarietas.
Illae ergo solae res in sua natura possibilitatem habent ad non esse,
in quibus est materia contrarietati subiecta. Aliis vero rebus
secundum suam naturam competit necessitas essendi, possibilitate non
essendi ab earum natura sublata. Nec tamen per hoc removetur quin
necessitas essendi sit eis a Deo, quia unum necessarium alterius causa
esse potest, ut dicitur in V Metaphysic. Ipsius enim naturae
creatae cui competit sempiternitas, causa est Deus. In illis etiam
rebus in quibus est possibilitas ad non esse, materia permanet; formae
vero sicut ex potentia materiae educuntur in actum in rerum
generatione, ita in corruptione de actu reducuntur in hoc quod sint in
potentia. Unde relinquitur quod in tota natura creata non est aliqua
potentia, per quam sit aliquid possibile tendere in nihilum. Si autem
recurramus ad potentiam Dei facientis, sic considerandum est, quod
dupliciter dicitur aliquid Deo esse impossibile: uno modo quod est
secundum se impossibile, quod quia non natum est alicui potentiae
subiici; sicut sunt illa quae contradictionem implicant. Alio modo ex
eo quod est necessitas ad oppositum; quod quidem dupliciter contingit
in aliquo agente. Uno modo ex parte potentiae activae naturalis, quae
terminatur ad unum tantum sicut potentia calidi ad calefaciendum; et
hoc modo Deus pater necessario generat filium, et non potest non
generare. Alio modo ex parte finis ultimi in quem quaelibet res de
necessitate tendit; sicut et homo de necessitate vult beatitudinem, et
impossibile est eum velle miseriam; et similiter Deus vult de
necessitate suam bonitatem, et impossibile est eum velle illa cum
quibus sua bonitas esse non potest; sicut dicimus quod impossibile est
Deum mentiri aut velle mentiri. Creaturas autem simpliciter non
esse, non est in se impossibile quasi contradictionem implicans, alias
ab aeterno fuissent. Et hoc ideo est, quia non sunt suum esse, ut
sic cum dicitur, creatura non est omnino, oppositum praedicati
includatur in definitione, ut si dicatur, homo non est animal
rationale: huiusmodi enim contradictionem implicant, et sunt secundum
se impossibilia. Similiter Deus non producit creaturas ex necessitate
naturae ut sic potentia Dei determinetur ad esse creaturae, ut in alia
quaestione, est probatum. Similiter etiam nec bonitas Dei a
creaturis dependet, ut sine creaturis esse non possit: quia per
creaturas nihil bonitati divinae adiungitur. Relinquitur ergo quod non
est impossibile Deum res ad non esse reducere; cum non sit necessarium
eum rebus esse praebere, nisi ex suppositione suae ordinationis et
praescientiae, quia sic ordinavit et praescivit, ut res in perpetuum
in esse teneret.
Ad primum ergo dicendum, quod si creaturas Deus in nihilum
redigeret, non esset causa tendendi in non esse; hoc enim non
contingeret per hoc quod ipse causaret non esse in rebus, sed per hoc
quod desineret rebus dare esse.
Ad secundum dicendum, quod res corruptibiles desinunt esse per hoc
quod earum materia aliam formam recipit, cum qua forma prior stare non
potest; et ideo ad earum corruptionem requiritur actio alicuius
agentis, per quam forma nova educatur de potentia in actum. Sed si
Deus res in nihilum redigeret, non esset ibi necessaria aliqua actio,
sed solum hoc quod desisteret ab actione qua rebus tribuit esse; sicut
absentia actionis solis illuminantis causat lucis privationem in aere.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, si Deus agendo,
res annihilare posset; quod quidem non est; sed magis ab actione
desistendo, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod ubi non est actio, non est necessarium
finem requirere. Sed quia ipsum desistere ab actione non potest esse
in Deo, nisi per suam voluntatem, quae non est nisi finis, posset in
ipsa annihilatione rerum finis aliquis inveniri; ut sicut in
productione rerum, finis est manifestatio copiae divinae bonitatis,
ita in rerum annihilatione finis esse potest sufficientia suae
bonitatis, quae in tantum est sibi sufficiens, ut nullo exteriori
indigeat.
Ad quintum dicendum, quod effectus a causa sequitur, et est secundum
modum causae; unde effectus voluntatem consequentes, tunc a voluntate
procedunt quando voluntas statuit esse procedendum; non autem de
necessitate quando voluntas est. Et ideo, quia creaturae procedunt a
Deo per voluntatem, tunc esse habent cum Deus vult eas esse; non de
necessitate, quandocumque Dei voluntas est; alias ab aeterno
fuissent.
Ad sextum dicendum, quod in actione Dei qua res producit, duo est
considerare: scilicet ipsam substantiam operationis, et ordinem ad
effectum. Substantia quidem operationis, cum sit divina essentia,
aeterna est, nec potest non esse; ordo autem ad effectum, dependet ex
voluntate divina: ex qualibet enim actione facientis non sequitur
effectus nisi secundum exigentiam principii actionis; secundum enim
modum caloris ignis calefacit. Unde cum principium factorum a Deo sit
voluntas, secundum hoc in actione divina est ordo ad effectum, prout
voluntas determinat. Et ideo quamvis actio Dei cessare non possit
secundum suam substantiam, ordo tamen ad effectum cessare posset, si
Deus vellet.
Ad septimum dicendum, quod communis animi conceptio dicitur illa cuius
oppositum contradictionem includit; sicut, omne totum est maius sua
parte; quia non esse maius sua parte est contra rationem totius. Sic
autem animam rationalem non esse, non est communis animi conceptio, ut
ex dictis patet; sed naturam animae rationalis non esse corruptibilem,
haec est communis animi conceptio. Si autem Deus animam rationalem in
nihilum redigeret, hoc non esset per aliquam potentiam ad non esse quae
sit in natura animae rationalis, ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod illud in cuius natura est possibilitas ad
non esse, non recipit necessitatem essendi ab alio, ita quod ei
competat secundum naturam, quia hoc implicaret contradictionem,
scilicet quod natura posset non esse et quod haberet necessitatem
essendi; sed quod habeat incorruptibilitatem ex gratia vel gloria, hoc
non prohibetur. Sicut corpus Adae fuit quodammodo incorruptibile per
gratiam innocentiae, et corpora resurgentium erunt incorruptibilia per
gloriam, per virtutem animae suo principio adhaerentis. Non tamen
removetur quin ipsa natura in qua non est possibilitas ad non esse
habeat necessitatem essendi ab alio; cum quidquid perfectionis habet,
sit ei ab alio; unde cessante actione suae causae, deficeret, non
propter potentiam ad non esse quae in ipso sit, sed propter potestatem
quae est in Deo ad non dandum esse.
Ad nonum dicendum, quod in illis quae sunt per naturam
incorruptibilia, non praeintelligitur potentia ad non esse quae
tollatur per aliquid a Deo receptum, secundum quod obiectio
procedebat; et hoc ex dictis patet. Sed in illis quae sunt
incorruptibilia per gratiam, subest possibilitas ad non esse in ipsa
natura; quae tamen totaliter reprimitur per gratiam ex virtute Dei.
Ad decimum dicendum, quod si Deus creaturas incorruptibiles in
nihilum redigeret, ab earum conservatione cessando, non propter hoc
sempiternitatem a natura separaret, quasi remaneret natura non
sempiterna; sed tota natura deficeret influxu causae cessante.
Ad decimumprimum dicendum, quod corruptibile per naturam non potest
mutari ut fiat per naturam incorruptibile, nec e converso, quamvis
illud quod est per naturam corruptibile, possit per gloriam
supervenientem perpetuum fieri. Non tamen ex hoc oportet ponere aliqua
corruptibilia fieri per naturam incorruptibilia, quia esse desinerent
causa non cessante.
Ad decimumsecundum dicendum, quod licet creaturae incorruptibiles ex
Dei voluntate dependeant, quae potest eis esse praebere et non
praebere; consequuntur tamen ex divina voluntate absolutam necessitatem
essendi, in quantum in tali natura causantur, in qua non sit
possibilitas ad non esse; talia enim sunt cuncta creata, qualia Deus
esse ea voluit, ut Hilarius dicit in libro de synodis.
Ad decimumtertium dicendum, quod Deus licet possit creaturas redigere
in nihilum, non tamen potest facere quod eis manentibus, ipse non sit
earum causa: est autem earum causa, et sicut efficiens, et sicut
finis. Sicut ergo Deus non potest facere quod creatura in esse manens
ab eo non sit, ita non potest facere quod ad eius bonitatem non
ordinetur. Unde, cum malum culpae privet ordinem qui est in ipsum
sicut in finem, eo quod est aversio ab incommutabili bono, Deus non
potest esse causa mali culpae, quamvis potest esse causa
annihilationis, omnino a conservatione cessando.
Ad decimumquartum dicendum, quod Augustinus loquitur de malo culpae;
et si loqueretur etiam de malo poenae, annihilatio tamen rerum nullum
malum est: quia omne malum fundatur in bono, cum sit privatio, ut
Augustinus dicit. Unde sicut ante rerum creationem malum non erat,
ita nec malum esset, si omnia Deus annihilaret.
Ad decimumquintum dicendum, quod in nulla creatura est virtus quae
possit vel de nihilo aliquid facere vel aliquid in nihilum redigere.
Quod autem creaturae in nihilum redigerentur divina conservatione
cessante, hoc non esset per aliquam actionem creaturae, sed per eius
defectum, ut ex praedictis patet.
|
|