|
Et videtur quod sic.
1. Sicut enim potentia finita non potest movere tempore infinito,
ita nec per potentiam finitam potest aliquid esse tempore infinito.
Sed omnis potentia corporis est finita, ut probatur in VIII
Phys. Ergo in nullo corpore est potentia, ut possit durare tempore
infinito. Quaedam autem corpora sunt quae non possunt corrumpi, eo
quod non habent contrarium, sicut corpora caelestia. Ergo necesse est
quod quandoque in nihilum redigantur.
2. Praeterea, illud quod est propter aliquem finem adipiscendum,
habito fine, ulterius eo non indigetur; sicut patet de navi, quae
necessaria est mare transeuntibus, non autem iam transito mari. Sed
creatura corporalis creata est propter spiritualem, ut per eam iuvetur
ad suum finem consequendum. Cum ergo creatura spiritualis erit in suo
fine ultimo constituta, corporali ulterius non indigebit. Cum ergo
nihil sit superfluum in operibus Dei, videtur quod in ultimo rerum
fine omnis creatura corporalis deficiet.
3. Praeterea, nihil quod est per accidens, est infinitum. Sed
esse est cuilibet creaturae per accidens, ut Avicenna dicit: unde et
Hilarius Deum a creatura distinguens, dicit: esse non est accidens
Deo. Ergo nulla creatura in infinitum durabit; et sic omnes
creaturae quandoque deficient.
4. Praeterea, finis debet respondere principio. Sed creaturae
principium sumpserunt postquam nihil erat praeter Deum. Ergo adhuc
creaturae reducentur in finem, quod omnino nihil erit.
5. Praeterea, quod non habet virtutem ut sit semper, non potest in
perpetuum durare. Sed illud quod non semper fuit, non habet virtutem
ut sit semper. Ergo quod non semper fuit, non potest in perpetuum
durare. Sed creaturae non semper fuerunt. Ergo non possunt in
perpetuum durare; et sic quandoque in nihilum redigentur.
6. Praeterea, iustitia requirit hoc, ut propter ingratitudinem
aliquis beneficio accepto vel suscepto privetur. Sed per peccatum
mortale homo ingratus est inventus. Ergo iustitia hoc exigit ut
omnibus beneficiis Dei privetur, inter quae etiam est ipsum esse.
Iudicium autem Dei de peccatoribus erit iustum, secundum apostolum,
Rom. II, 2. Ergo in nihilum redigentur.
7. Praeterea, ad hoc est quod dicitur Ierem. X, 24: corripe
me, domine; verumtamen in iudicio, et non in furore tuo, ne forte ad
nihilum redigas me.
8. Sed diceretur, quod Deus semper punit citra condignum, propter
misericordiam, quae in Dei iudicio iustitiae admiscetur; et sic Deus
non totaliter peccatores a participatione suorum beneficiorum
excludet.- Sed contra, in hoc homini misericordia non praestatur
quod sibi detur aliquid quod melius esset ei non habere. Sed damnato
in Inferno melius esset non esse quam sic esse; quod patet per id quod
dicitur Matth. XXVI, 24 de Iuda: melius erat ei si natus non
fuisset homo ille. Ergo ad misericordiam Dei non pertinet quod
damnatos conservet in esse.
9. Praeterea, illa quae non habent materiam partem sui,
corrumpuntur omnino, idest totaliter, cum esse desinunt, sicut sunt
accidentia. Haec autem frequenter esse desinunt. Ergo aliqua in
nihilum rediguntur.
10. Praeterea, philosophus in VI Physic. argumentatur, quod si
continuum est ex indivisibilibus, necesse est quod indivisibilia
dividantur. Ex quo potest accipi quod unumquodque resolvitur in ea ex
quibus est. Sed omnes creaturae sunt ex nihilo. Ergo omnes in
nihilum quandoque redigentur.
11. Praeterea, II Petr. III, 10, dicitur: caeli magno
impetu transient. Sed non possunt transire per corruptionem in aliquod
aliud corpus, cum non habeant contrarium. Ergo transibunt in
nihilum.
12. Praeterea, ad idem est quod dicitur in Ps. ci, 26: opera
manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt; et Luc. XXI, 33,
dicitur: caelum et terra transibunt.
Sed contra est quod dicitur Eccle. I, 4: terra autem in aeternum
stat. Praeterea, Eccle. III, 14, dicitur: didici quod omnia
opera quae fecit Deus perseverent in aeternum. Ergo creaturae in
nihilum non redigentur.
Respondeo. Dicendum quod universitas creaturarum nunquam in nihilum
redigetur. Et quamvis creaturae corruptibiles non semper fuerint, in
perpetuum tamen secundum suam substantiam durabunt; licet a quibusdam
positum fuerit, quod omnes creaturae corruptibiles in ultima rerum
consummatione deficient in non esse; quod quidem Origeni ascribitur,
qui tamen hoc non videtur dicere, nisi aliorum opinionem recitando.
Huius tamen rationem sumere possumus ex duobus. Primo quidem ex
divina voluntate, ex qua creaturarum esse dependet. Voluntas enim
Dei, quamvis, absolute considerata, ad opposita se in creaturis
habeat, eo quod non magis ad unum quam ad alterum obligatur; ex
suppositione tamen facta aliquam necessitatem habet. Sicut enim in
creaturis aliquid quod se ad opposita habet, necessarium creditur
positione aliqua facta, ut Socratem possibile est sedere et non
sedere; necessarium tamen est eum sedere, cum sedet; ita voluntas
divina, quae, quantum est de se, potest velle aliquid et eius
oppositum, ut Petrum salvare, vel non, non potest velle Petrum non
salvare, dum vult Petrum salvare. Et quia eius voluntas immutabilis
est, si ponitur aliquando eum aliquid velle, necessarium est ex
suppositione illud eum semper velle, licet non sit necessarium ut velit
quod sit semper, quod vult esse aliquando. Quicumque autem vult
aliquid propter se ipsum, vult ut illud sit semper, ex hoc ipso quod
illud propter se vult. Quod enim aliquis vult quandoque esse et
postmodum non esse, vult esse ut aliquid aliud perficiat; quo
perfecto, eo non indiget quod propter illud perficiendum volebat.
Deus autem creaturarum universitatem vult propter se ipsam, licet et
propter se ipsum eam vult esse; haec enim duo non repugnant. Vult
enim Deus ut creaturae sint propter eius bonitatem, ut eam scilicet
suo modo imitentur et repraesentent; quod quidem faciunt in quantum ab
ea esse habent, et in suis naturis subsistunt. Unde idem est dictu,
quod Deus omnia propter se ipsum fecit, et quod creaturas fecerit
propter earum esse, quod dicitur Sap. I, 14: creavit enim ut
essent omnia. Unde ex hoc ipso quod Deus creaturas instituit, patet
quod voluit eas semper durare; cuius oppositum propter eius
immobilitatem nunquam continget. Secundo ex ipsa rerum natura; sic
enim Deus unamquamque naturam instituit, ut ei non auferat suam
proprietatem; unde dicitur Rom. XI, 24, in Glossa quod Deus,
qui est naturarum conditor, contra naturas non agit, etsi aliquando in
argumentum fidei in rebus creatis aliquid supra naturam operetur.
Rerum autem immaterialium, quae contrarietate carent, proprietas
naturalis est earum sempiternitas; quia in eis non est potentia ad non
esse, ut supra ostensum est. Unde sicut igni non aufert naturalem
inclinationem, qua sursum tendit, ita non aufert rebus praedictis
sempiternitatem, ut eas in nihilum redigat.
Ad primum ergo dicendum, secundum Commentatorem XI Metaph., quod
licet omnis potentia quae est in corpore, sit finita, non tamen
oportet quod in quolibet corpore sit potentia finita ad esse, quia in
corporibus corruptibilibus per naturam, non est potentia ad esse, nec
finita nec infinita, sed ad moveri tantum. Sed haec solutio non
videtur valere: quia potentia ad esse non solum accipitur secundum
modum potentiae passivae, quae est ex parte materiae, sed etiam
secundum modum potentiae activae, quae est ex parte formae, quae in
rebus incorruptibilibus deesse non potest. Nam quantum unicuique inest
de forma, tantum inest ei de virtute essendi; unde et in I caeli et
mundi philosophus vult quod quaedam habeant virtutem et potentiam ut
semper sint. Et ideo aliter dicendum, quod ex infinitate temporis non
ostenditur habere infinitatem nisi illud quod tempore mensuratur vel per
se, sicut motus, vel per accidens, sicut esse rerum quae motui
subiacent, quae aliqua periodo motus durant, ultra quam durare non
possunt. Esse autem corporis caelestis nullo modo attingitur nec a
tempore nec a motu, cum sit omnino invariabile. Unde ex hoc quod
caelum est tempore infinito, esse eius nullam infinitatem habet, sicut
omnino extra continuitatem temporis existens; propter quod a theologis
dicitur mensurari aevo. Unde non requiritur in caelo aliqua virtus
infinita ad hoc quod sit semper.
Ad secundum dicendum, quod sicut una pars exercitus ordinatur et ad
aliam et ad ducem, ita corporalis creatura ordinatur et ad perfectionem
spiritualis creaturae iuvandam, et ad divinam bonitatem
repraesentandam; quod semper faciet, licet primum cesset.
Ad tertium dicendum, quod esse non dicitur accidens quod sit in genere
accidentis, si loquamur de esse substantiae (est enim actus
essentiae), sed per quamdam similitudinem: quia non est pars
essentiae, sicut nec accidens. Si tamen esset in genere accidentis,
nihil prohiberet quin in infinitum duraret: per se enim accidentia ex
necessitate suis substantiis insunt; unde et nihil prohibet ea in
perpetuum inesse. Sed accidentia quae per accidens insunt subiectis,
nullo modo in perpetuum durant secundum naturam. Huiusmodi autem esse
non potest ipsum esse rei substantiale, cum sit essentiae actus.
Ad quartum dicendum, quod antequam res essent, non erat aliqua natura
cuius proprietas esset ipsa sempiternitas, sicut est aliqua natura
rebus iam creatis. Et praeterea hoc ipsum potuit esse ad aliquam
perfectionem creaturae spiritualis quod res non semper fuerint, quia
per hoc Deus expresse rerum causa ostenditur. Nulla autem utilitas
sequeretur si omnia in nihilum redigerentur. Et ideo non est simile de
principio et fine.
Ad quintum dicendum, quod illa quae semper durabunt, habent virtutem
ut sint semper: hanc tamen virtutem non semper habuerunt, et ideo non
semper fuerunt.
Ad sextum dicendum, quod licet Deus, de iustitia, creaturae contra
se peccanti posset esse subtrahere, et eam in nihilum redigere, tamen
convenientior iustitia est ut eam in esse reservet ad poenam: et hoc
propter duo. Primo, quia illa iustitia non haberet aliquid
misericordiae admixtum, cum nihil remaneret cui posset misericordia
adhiberi: dicitur autem in Psal. XXIV, 10, quod universae
viae domini misericordia et veritas. Secundo, quia ista iustitia
congruentius respondet culpae in duobus. In uno quidem, quia in culpa
voluntas contra Deum agit, non autem natura quae ordinem sibi a Deo
inditum servat; et ideo talis debet esse poena quae voluntatem
affligat, naturae nocendo, qua voluntas abutitur. Si autem creatura
omnino in nihilum redigeretur, esset tantum nocumentum naturae, et non
afflictio voluntatis. In altero vero, quia cum in peccato duo sint,
scilicet aversio ab incommutabili bono et conversio ad bonum
commutabile, conversio post se aversionem trahit: nullus enim peccans
intendit a Deo averti, sed quaerit frui temporali bono, cum quo simul
Deo frui non potest. Unde cum poena damni aversioni culpae
respondeat, conversioni vero eius poena sensus pro actuali culpa,
conveniens est ut poena damni non sit sine poena sensus. Si autem in
nihilum creatura redigeretur, esset quidem poena damni aeterna, sed
non remaneret poena sensus.
Ad septimum dicendum, quod iudicium de quo propheta mentionem facit,
praedictam consecutionem, congruentiam vel operationem poenae ad culpam
importat. Furor enim a quo liberari petit, misericordiae
temperamentum excludit.
Ad octavum dicendum, quod aliquid dicitur melius vel propter
praesentiam magis boni, et sic melius est damnato esse quam non esse;
vel propter absentiam mali: quia etiam carere malo, in rationem boni
cadit, secundum philosophum. Et secundum hoc intelligitur verbum
domini inductum.
Ad nonum dicendum, quod formae et accidentia etsi non habeant materiam
partem sui ex qua sint, habent tamen materiam in qua sunt et de cuius
potentia educuntur; unde et cum esse desinunt, non omnino
annihilantur, sed remanent in potentia materiae, sicut prius.
Ad decimum dicendum, quod sicut creaturae sunt ex nihilo, ita in
nihilum sunt redigibiles, si Deo placeret.
Ad undecimum et duodecimum dicendum, quod auctoritates illae non sunt
intelligendae hoc modo quod substantia mundi pereat, sed figura, ut
apostolus dicit I ad Cor. VII, 31.
|
|