|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Gen. VIII, 22: cunctis diebus terrae,
sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies
non requiescent. Haec autem omnia ex motu caeli proveniunt. Ergo
motus caeli non requiescet quamdiu terra erit. Terra autem in aeternum
stat, ut dicitur Eccle. I, 4. Ergo et motus caeli in aeternum
erit.
2. Sed diceretur quod intelligitur de terra prout servit homini
secundum praesentem statum, quo per seminationem et messem homo fructus
ex ea colligit ad sustentationem vitae animalis, non autem prout terra
serviet homini iam glorificato, in aeternum durans ad maiorem bonorum
iucunditatem.- Sed contra dicitur Ierem. XXXI, 35: haec
dicit dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum
in lumine noctis; qui turbat mare, et sonant fluctus eius: dominus
exercituum nomen eius. Si defecerint leges istae coram me, tunc et
semen Israel deficiet ut non sit coram me gens semper. Non autem
intelligitur de Israel carnali, qui iam per sui dispersionem gens dici
non potest. Unde oportet quod intelligatur de Israel spirituali, qui
tunc maxime coram Deo gens erit, cum per essentiam Deum videbit.
Ergo in statu beatitudinis leges praemissae, quae motum caeli
sequuntur non cessabunt; et sic neque per consequens motus caeli.
3. Praeterea, quaecumque necessitatem ex priori necessario habent,
sunt necessaria absolute, ut patet per philosophum in II Physic.,
sicut mors animalis, quae necessaria est propter materiae
necessitatem. Operationes autem rerum incorruptibilium, inter quas
motum caeli oportet ponere, sunt propter substantias eorum quorum sunt
operationes, et sic necessitatem ex priori habere videntur; cum e
converso sit in corruptibilibus, quorum substantiae sunt propter earum
operationes; unde ex posteriori necessitatem habent, ut Commentator
ibidem dicit. Ergo motus caeli necessitate absoluta necessarius est,
et ita nunquam cessabit.
4. Praeterea, finis motus caeli est ut caelum per motum assimiletur
Deo in quantum exit de potentia in actum per situum renovationem, quos
successive actualiter acquirit; unumquodque enim secundum hoc Deo,
qui est purus actus, assimilatur, quod actu est. Iste autem finis
cessaret cessante motu. Cum motus ergo non cesset nisi obtento fine
propter quem est, nunquam motus caeli cessabit.
5. Sed dicebatur, quod motus caeli non est propter hunc finem, sed
ad complendum numerum electorum, quo completo, motus caeli
quiescet.- Sed contra, nihil est propter se vilius, eo quod finis
est nobilior his quae sunt ad finem, cum finis sit causa bonitatis in
his quae sunt ad finem. Sed caelum, cum sit incorruptibile, est
nobilius quam generabilia et corruptibilia. Ergo non potest dici,
quod motus caeli sit propter aliquam generationem in istis
inferioribus, per quam tamen numerus electorum posset compleri.
6. Sed dicebatur, quod motus caeli non est propter generationem
electorum sicut propter generalem finem, sed sicut propter finem
secundarium.- Sed contra, habito fine secundario, non quiescit quod
propter finem motus movetur. Si ergo generatio, per quam completur
numerus electorum est secundarius finis motus caeli, eo habito non
quiescet adhuc caelum.
7. Praeterea, omne quod est in potentia, est imperfectum, nisi ad
actum reducatur. Deus autem in mundi consummatione non dimittet
aliquid imperfectum. Cum ergo potentia quae est in caelo ad ubi, non
reducatur in actum nisi per motum, videtur quod motus caeli etiam in
mundi consummatione non quiescet.
8. Praeterea, si causae alicuius effectus sunt incorruptibiles et
semper eodem modo se habentes, et effectus ipse est sempiternus. Sed
omnes causae motus caeli sunt incorruptibiles et semper eodem modo se
habentes; sive accipiamus causam moventem, sive ipsum mobile. Ergo
motus caeli in sempiternum durabit.
9. Praeterea, illud quod est sempiternitatis susceptivum, nunquam a
Deo sua sempiternitate privabitur, ut patet in Angelo, anima
rationali, et substantia caeli. Sed motus caeli est susceptivus
sempiternitatis (solum enim motum circularem contingit esse
perpetuum), ut probatur in VIII Physic.; ergo motus caeli in
perpetuum durabit, sicut et alia quae nata sunt esse sempiterna.
10. Praeterea, si motus caeli quiescet, aut quiescet in instanti
aut in tempore. Si in instanti, contingit simul idem quiescere et
moveri: quia cum in toto tempore praecedenti moveretur, oportet dicere
quod in quolibet ipsius temporis in quo natum est moveri caelum,
moveretur. In instanti autem signato in quo datum est caelum
quiescere, natum est caelum moveri, cum motus et quies circa idem
sint: hoc autem instans est aliquid temporis praecedentis, cum sit
terminus eius. Ergo in eo moveretur. Et datum erat quod in eo
quiescebat. Ergo simul in eodem instanti quiescet et movebitur; quod
est impossibile. Si autem quiescit in tempore, ergo tempus erit post
motum caeli. Sed tempus non est sine motu caeli, ergo motus caeli
erit postquam esse desierit, quod est impossibile.
11. Praeterea, si motus caeli aliquando deficiat, oportet quod
tempus deficiat, quod est numerus eius, ut patet in IV Physic.
Sed impossibile est tempus deficere, ergo impossibile est motum caeli
deficere. Probatio mediae. Omne quod semper est in sui principio et
sui fine, nunquam coepit esse, nec unquam deficiet, eo quod
unumquodque est post suum principium et ante finem suum. Sed nihil est
accipere temporis nisi instans, quod est principium futuri et finis
praeteriti; et sic tempus semper est in sui principio et fine. Ergo
tempus nunquam deficiet.
12. Praeterea, motus caeli est naturalis caelo, sicut et motus
gravium et levium est eis naturalis, ut patet in I caeli et Mun.
Hoc autem differt, quod corpora elementaria non moventur naturaliter
nisi cum sunt extra suum ubi, caelum autem movetur etiam in suo ubi
existens; ex quibus accidi potest quod sicut se habet corpus elementare
ad motum suum naturalem, cum est extra suum ubi, ita se habet caelum
ad motum suum naturalem, cum est in suo ubi. Corpus enim elementare,
cum est extra suum ubi, non quiescit nisi per violentiam. Ergo et
caelum non potest quiescere nisi quies sit violenta; quod quidem est
inconveniens. Cum enim nullum violentum possit esse perpetuum,
sequeretur quod illa quies caeli non esset perpetua; sed quandoque
iterum caelum moveri inciperet; quod est fabulosum. Ergo non est
dicendum, quod motus caeli aliquando quiescat.
13. Praeterea, eorum quae sibi succedunt, oportet esse aliquem
ordinem et proportionem. Finiti autem ad infinitum non est aliqua
proportio. Ergo inconvenienter dicitur, quod caelum finito tempore
sit motum, et postmodum infinito tempore quiescat: quod tamen oportet
dicere, si motus caeli incepit et finietur, et nunquam reincipiat.
14. Praeterea, quanto aliquid Deo assimilatur secundum nobiliorem
actum, tanto nobilior est assimilatio; sicut nobilior est assimilatio
hominis ad Deum quae est secundum animam rationalem, quam animalis
bruti, quae est secundum animam sensibilem. Actus autem secundus
nobilior est quam actus primus, sicut consideratio quam scientia.
Ergo assimilatio qua caelum assimilatur Deo secundum actum secundum,
qui est causare inferiora, est nobilior quam assimilatio secundum
claritatem, quae est actus primus. Si ergo in mundi consummatione
partes principales mundi meliorabuntur, videtur quod caelum non desinet
moveri, aliqua maiori claritate repletum.
15. Praeterea, magnitudo et motus et tempus se consequuntur quantum
ad divisionem et finitatem vel infinitatem, ut probatur in VI Phys.
Sed in magnitudine circulari non est principium neque finis. Ergo nec
in motu circulari poterit esse aliquis finis; et sic, cum motus caeli
sit circularis, videtur quod nunquam finietur.
16. Sed dicebat, quod licet motus circularis nunquam secundum suam
naturam finiatur, tamen divina voluntate finietur.- Sed contra est
quod Augustinus dicit: cum de mundi institutione agitur, non
quaeritur quid Deus possit facere, sed quod rerum natura patiatur ut
fiat. Consummatio autem mundi, eius institutioni respondet, sicut
finis principio. Ergo nec in his quae pertinent ad finem mundi,
recurrendum est ad Dei voluntatem, sed ad rerum naturam.
17. Praeterea, sol per suam praesentiam lumen et diem in istis
inferioribus causat, per absentiam vero tenebras et noctem. Sed non
potest esse sol praesens utrique hemisphaerio, nisi per motum. Ergo
si motus caeli quiescat, semper sua praesentia in una parte mundi
causabit diem, et in alia noctem, cui sol semper erit absens; et sic
illa pars non erit meliorata, sed deteriorata, in mundi
consummatione.
18. Praeterea, illud quod aequaliter se habet ad duo, aut utrique
adhaeret aut neutri. Sed sol aequaliter se habet quantum est de sua
natura ad quodlibet ubi caeli. Ergo vel erit in quolibet, aut in
nullo. Sed non potest esse in nullo, quia omne corpus sensibile
alicubi est. Ergo oportet quod sit in quolibet. Sed hoc non potest
esse, nisi per motus successionem. Ergo semper movebitur.
19. Praeterea, in mundi consummatione a nullo tolletur sua
perfectio quod tunc remanebit, quia res quae remanebunt in illo statu
non deteriorabuntur, sed meliorabuntur. Motus autem est perfectio
ipsius caeli; quod patet ex hoc quia motus est entelechia mobilis in
quantum huiusmodi, ut dicitur in II Phys.: et iterum, ut dicitur
in II caeli et mundi, caelum per motum perfectam bonitatem
consequitur. Ergo in mundi consummatione caelum motu non carebit.
20. Praeterea, corpus aliquod nunquam attinget ad gradum naturae
spiritualis. Hoc autem ad naturam spiritualem pertinet quod bonitatem
perfectam sine motu habeat, ut patet in II caeli et mundi. Nunquam
ergo caelum, si moveri desinat, perfectam bonitatem habebit; quod est
contra rationem consummationis mundi.
21. Praeterea, nihil tollitur nisi per suum contrarium. Motui
autem caeli nihil est contrarium, ut probatur in I caeli et mundi.
Ergo motus caeli nunquam quiescet.
1. Sed contra. Est quod dicitur Apoc. X, vers. 5: Angelus
quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam et
iuravit per viventem in saecula saeculorum (...): quia tempus
amplius non erit. Tempus autem erit quamdiu motus caeli erit. Ergo
motus caeli aliquando esse desinet.
2. Praeterea, dicitur Iob XIV, 12: homo, cum dormierit,
non resurget, donec atteratur caelum; non evigilabit, nec consurget
de somno suo. Caelum autem non potest intelligi quod atteratur
secundum substantiam, quia semper remanebit, ut prius probatum est.
Ergo quando resurrectio mortuorum erit, caelum atteretur quantum ad
motum, qui cessabit.
3. Praeterea, Rom. VIII, 22, super illud: omnis creatura
ingemiscit, et parturit usque adhuc, dicit Glossa Ambrosii: omnia
elementa cum labore sua explent officia, sicut sol et luna non sine
labore statuta sibi implent spatia; quod est causa nostri: unde
quiescent nobis assumptis. Ergo in resurrectione sanctorum motus
corporum caelestium quiescent.
4. Praeterea, Isidorus dicit: post iudicium sol laboris sui
mercedem recipiet, et non veniet ad occasum nec sol nec luna; quod non
potest esse, si caelum moveatur, ergo tunc caelum non movebitur.
Respondeo. Dicendum quod secundum documenta sanctorum ponimus motum
caeli quandoque cessaturum; quamvis hoc magis fide teneatur quam
ratione demonstrari possit. Ut autem manifestum esse possit in quo
huius quaestionis pendeat difficultas, attendendum est quod motus caeli
non hoc modo est naturalis caelesti corpori sicut motus elementaris
corporis est sibi naturalis; habet enim huiusmodi motus in mobili
principium, non solum materiale et receptivum, sed etiam formale et
activum. Formam enim ipsius elementaris corporis sequitur talis
motus, sicut et aliae naturales proprietates ex essentialibus
principiis consequuntur; unde in eis generans dicitur esse movens in
quantum dat formam quam consequitur motus. Sic autem in corpore
caelesti dici non potest. Cum enim natura semper in unum tendat
determinate, non se habens ad multa, impossibile est quod aliqua
natura inclinet ad motum secundum se ipsum, eo quod in quolibet motu
difformitas quaedam est, in quantum non eodem modo se habet quod
movetur; uniformitas vero mobilis est contra motus rationem. Unde
natura nunquam inclinat ad motum propter movere, sed propter aliquid
determinatum quod ex motu consequitur; sicut natura gravis inclinat ad
quietem in medio, et per consequens inclinat ad motum qui est deorsum,
secundum quod tali motu in talem locum pervenitur. Caelum autem non
pervenit suo motu in aliquod ubi, ad quod per suam naturam inclinetur,
quia quodlibet ubi est principium et finis motus; unde non potest esse
suus motus naturalis quasi sequens aliquam inclinationem naturalis
virtutis inhaerentis, sicut sursum ferri est motus naturalis ignis.
Dicitur autem motus circularis esse naturalis caelo, in quantum in sua
natura habet aptitudinem ad talem motum; et sic in seipso habet
principium talis motus passivum; activum autem principium motus est
aliqua substantia separata, ut Deus vel intelligentia vel anima, ut
quidam ponunt; quantum enim ad praesentem quaestionem nihil differt.
Ratio ergo permanentiae motus non potest sumi ex natura aliqua
caelestis corporis, ex qua tantum est aptitudo ad motum; sed oportet
eam sumere ex principio activo separato. Et quia agens omne propter
finem agit, oportet considerare quis est finis motus caeli; si namque
fini eius congruat quod motus aliquando terminetur, caelum quandoque
quiescet; si autem fini eius non competat quies, motus eius erit
sempiternus; non enim potest esse quod motus deficiat ex mutatione
causae moventis, cum voluntas Dei sit immutabilis sicut etiam natura;
et per eam immobilitatem consequantur, si quae sunt causae mediae
moventes. In hac autem consideratione tria oportet vitare: quorum
primum est, ne dicamus caelum moveri propter ipsum motum; sicut
dicebatur caelum esse propter ipsum esse, in quo Deo assimilatur.
Motus enim, ex ipsa sui ratione, repugnat ne possit poni finis, eo
quod motus est in aliud tendens; unde non habet rationem finis, sed
magis eius quod est ad finem. Cui etiam attestatur quod est actus
imperfectus, ut dicitur in III de anima. Finis autem est ultima
perfectio. Secundum est, ut non ponatur motus caeli esse propter
aliquid vilius; nam cum finis sit unde ratio sumitur, oportet finem
praeeminere his quae sunt ad finem. Potest autem contingere quod
vilior sit terminus operationis rei nobilioris; non autem ut sit finis
intentionis: sicut securitas rustici est terminus quidam, ad quem
operatio regis gubernantis terminatur; non tamen regimen regis est
ordinatum ad huius rustici securitatem sicut in finem sed in aliquid
melius, scilicet in bonum commune. Unde non potest dici, quod
generatio istorum inferiorum sit finis motus caeli, etsi sit effectus
vel terminus, quia et caelum his inferioribus praeeminet, et motus
eius motibus et mutationibus horum. Tertium est, ut non ponatur finis
motus caeli aliquid infinitum, quia, ut dicitur in II Metaphys.,
qui ponit infinitum in causa finali destruit finem et naturam boni.
Pertingere enim quod infinitum est, impossibile est. Nihil autem
movetur ad id quod impossibile est ipsum consequi, ut dicitur in I
caeli et mundi. Unde non potest dici, quod finis motus caeli sit ut
consequatur in actu ubi ad quod est in potentia, licet hoc Avicenna
dicere videatur. Hoc enim impossibile est consequi, cum infinitum
sit; quia dum in uno ubi fit in actu, erit in potentia ad aliud ubi,
in quo prius actu existebat. Oportet ergo finem motus caeli ponere
aliquid quod caelum per motum consequi possit, quod sit aliud a motu,
et eo nobilius. Hoc autem dupliciter potest poni. Uno modo ut
ponatur finis motus caeli aliquid in ipso caelo, quod simul cum motu
existit; et secundum hoc a quibusdam philosophis ponitur, quod
similitudo ad Deum in causando est finis motus caeli; quod quidem fit
ipso motu durante; unde secundum hoc non convenit quod motus caeli
deficiat, quia deficiente motu, finis ex motu proveniens cessaret.
Alio modo potest poni finis motus caeli aliquid extra caelum, ad quod
pervenitur per motum caeli; quo cessante illud potest remanere: et
haec est nostra positio. Ponimus enim quod motus caeli est propter
implendum numerum electorum. Anima namque rationalis quolibet corpore
nobilior est, et ipso caelo. Unde nullum est inconveniens, si
ponatur finis motus caeli multiplicatio rationalium animarum: non autem
in infinitum, quia hoc per motum caeli provenire non posset; et sic
moveretur ad aliquid quod consequi non potest; unde relinquitur quod
determinata multitudo animarum rationalium sit finis motus caeli. Unde
ea habita motus caeli cessabit. Licet autem utraque positionum
praedictarum possit rationabiliter sustineri, tamen secunda, quae
fidei est, videtur esse probabilior propter tres rationes. Primo
quidem, quia nihil differt dicere finem alicuius esse assimilationem ad
Deum secundum aliquid, et illud secundum quod assimilatio attenditur;
sicut supra dictum est, quod finis rerum posset dici vel ipsa
assimilatio divinae bonitatis, vel esse rerum, secundum quod res Deo
assimilantur. Idem ergo est dictu, finem motus caeli esse assimilari
Deo in causando et causare. Causare autem non potest esse finis, cum
sit operatio habens operatum et tendens in aliud: huiusmodi enim
operationibus meliora sunt operata, ut dicitur in principio Ethic.;
unde huiusmodi factiones non possunt esse fines agentium, cum non sint
perfectiones facientium, sed magis factorum; unde et ipsa facta sunt
magis fines, ut patet IX Metaph., et in I Ethic. Ipsa autem
operata non sunt fines, cum sint viliora caelo, ut supra dictum est.
Unde relinquitur non convenienter dici, quod finis motus caeli sit
assimilari ad Deum in causando. Secundo vero, quia cum caelum
moveatur in ipso existente sola aptitudine ad motum, principio vero
activo existente extra, ut dictum est; movetur et agit sicut
instrumentum haec est enim dispositio instrumenti, ut patet in
artificialibus, nam in securi est sola aptitudo ad talem motum;
principium autem motus in artifice est. Unde et secundum philosophos,
quod movet motum, movet ut instrumentum. In actione autem quae est
per instrumentum, non potest esse finis aliquis in ipso instrumento
nisi per accidens, in quantum instrumentum accipitur ut artificiatum et
non ut instrumentum; unde non est probabile quod finis motus caeli sit
aliqua perfectio ipsius, sed magis aliquid extra ipsum. Tertio, quia
si similitudo ad Deum in causando est finis motus caeli, praecipue
attenditur haec similitudo secundum causalitatem eius quod a Deo
immediate causatur, scilicet animae rationalis, ad cuius causalitatem
concurrit caelum et per motum suum materiam disponendo. Et ideo
probabilius est quod finis motus caeli sit numerus electorum quam
assimilatio ad Deum in causalitate generationis et corruptionis,
secundum quod philosophi ponunt. Et ideo concedimus quod motus caeli
completo numero electorum finietur.
Ad primum ergo dicendum, quod loquitur de duratione terrae secundum
quod est transmutationi subiecta; sic enim in ea seminatur et metitur.
Tali autem statu terrae durante motus caeli non cessabit.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas illa non est intelligenda de
Israel carnali, sed de Israel spirituali; non tamen secundum quod
est in patria coram Deo, contemplando ipsum per speciem, sed secundum
quod est in via coram Deo per fidem; ut sic idem sit quod dicitur
hic, et quod dominus discipulis loquens ait, Matth. XXVIII,
20: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Ad tertium dicendum, quod haec praepositio propter denotat causam;
unde quandoque denotat causam finalem, quae est posterior in esse;
quandoque autem materialem vel efficientem, quae sunt prior. Cum
autem dicitur in rebus incorruptibilibus, actus sunt propter agentia,
ly propter non denotat causam finalem, sed causam efficientem, ex qua
est necessitas ibi, et non ex fine. Motus ergo caeli si comparetur ad
ipsum mobile, non habet ex eo necessitatem sicut ex causa efficiente,
ut ostensum est; habet autem hanc necessitatem ex movente. Quod,
quia est voluntarie movens, secundum hoc necessitatem in motu inducit
secundum quod determinatum est per ordinem sapientiae divinae, et non
ad moveri semper.
Ad quartum dicendum, quod assimilari Deo secundum hoc quod actu
acquirit successive diversos situs ad quos prius erat in potentia, non
potest esse finis motus caeli: tum quia hoc infinitum est, ut supra
ostensum est; tum quia sicut ex una parte per motum acceditur ad
divinam similitudinem, per hoc quod situs qui erant in potentia, fiunt
actu; ita ab alia parte receditur a divina similitudine per hoc quod
situs qui erant in actu, fiunt in potentia.
Ad quintum dicendum, quod licet generabilia et corruptibilia sint
viliora caelo, tamen animae rationales sunt corpore caeli nobiliores,
quae tamen a Deo producuntur ad esse in materia disposita per motum
caeli.
Ad sextum dicendum, quod completio numeri electorum, secundum
doctrinam fidei non ponitur secundarius finis motus caeli, sed
principalis, licet non ultimus, quia finis ultimus uniuscuiusque rei
est bonitas divina, in quantum creaturae quoquomodo ad eam pertingunt
vel per similitudinem vel per debitum famulatum.
Ad septimum dicendum, quod res non dicitur esse imperfecta, quacumque
potentia in ipsa non reducta ad actum, sed solum quando per reductionem
in actum res suum consequitur complementum. Non enim homo qui est in
potentia ut sit in India, imperfectus erit, si ibi non fuerit; sed
imperfectus dicitur, si scientia vel virtute careat, qua natus est
perfici. Caelum autem non perficitur per locum, sicut corpora
inferiora, quae in proprio ubi conservantur. Unde licet potentia qua
potest esse in aliquo ubi, nunquam reducatur ad actum, non tamen
sequitur quod sit imperfectum. Nam si secundum se consideretur, non
maior est sibi perfectio quod sit in uno situ quam in alio, sed
indifferenter se habet ad omnia ubi, cum ad quodlibet moveatur
naturaliter. Ipsa autem indifferentia magis inducit ad quietem quam ad
perpetuitatem motus, nisi consideretur voluntas moventis et intendentis
finem; sicut etiam quidam philosophi assignaverunt causam quietis
terrae in medio, propter indifferentiam eius, respectu cuiuslibet
partis circumferentiae caeli.
Ad octavum dicendum, quod licet causae motus caeli omnes sint
sempiternae, tamen movens, ex quo necessitas eius dependet, movet per
voluntatem et non est necessarium quod semper moveat, sed secundum quod
exigit ratio finis.
Ad nonum dicendum, quod alio modo caelum est secundum suam naturam
capax sempiternitatis motus et sui esse. Nam suum esse dependet ex
principiis suae naturae, ex quibus consequitur necessitas essendi, cum
non sit in eis possibilitas ad non esse, ut prius ostensum est; suus
autem motus in natura eius non habet nisi aptitudinem; necessitatem
vero habet ex movente. Unde etiam secundum Commentatorem,
sempiternitas essendi in caelo est ex principiis suae naturae, non
autem sempiternitas motus, sed ab extrinseco. Unde etiam secundum eos
qui dicunt motum nunquam deficere, causa durationis motus caeli et eius
sempiternitatis, est voluntas divina; quamvis eius immobilitas non de
necessitate concludere possit sempiternitatem motus caeli, ut ipsi
volunt. Non enim est mobilis voluntas, si velit quod diversa sibi
invicem succedant secundum quod exigit finis quem immobiliter vult. Et
ideo potius est inquirenda ratio sempiternitatis motus ex fine quam ex
immobilitate moventis.
Ad decimum dicendum, quod motus caeli terminabitur in instanti, in
quo quidem neque erit motus neque quies, sed terminus motus et
principium quietis. Quies autem sequens non erit in tempore; nam
quies non mensuratur a tempore primo, sed secundario, ut dicitur in
IV Phys.; unde si sit quies alicuius corporis, quae nulli motui
subiiciatur, non mensurabitur tempore. Quamvis, si in hoc fiat vis,
possit dici, quod erit post motum in caelo immobilitas quaedam, etsi
non quies.
Ad undecimum dicendum, quod sicut motus caeli deficiet, ita et tempus
deficiet, ut per auctoritatem Apocalypsis inductam apparet. Ultimum
autem nunc totius temporis erit quidem finis praeteriti non autem
principium futuri. Quod enim nunc simul sit et finis praeteriti et
principium futuri, habet in quantum sequitur motum circularem
continuum, cuius quodlibet signum indivisibile est principium et finis
respectu diversorum. Unde si motus cesset, sicut erit aliquod ultimum
indivisibile in motu, ita et in tempore.
Ad duodecimum dicendum, quod motus caeli, ut dictum est, non est
naturalis propter activam inclinationem formalis principii in corpore
caelesti ad talem motum, sicut est in elementis; unde non sequitur,
si caelum quiescit, quod eius quies sit violenta.
Ad decimumtertium dicendum, quod si motus caeli non esset propter
aliquid aliud tunc oporteret attendere proportionem eius ad quietem
sequentem, si non sempiternus poneretur; sed quia est ordinatus ad
alium finem; eius proportio attenditur in ordine ad finem, et non in
ordine ad quietem sequentem: ut intelligamus quod Deus ex nihilo
universas creaturas in esse producens, primam universi perfectionem,
quae consistit in partibus essentialibus universi, et diversis
speciebus, per seipsum instituit. Ad ultimam vero perfectionem, quae
erit ex consummatione ordinis beatorum, ordinavit diversos motus et
operationes creaturarum: quosdam quidem naturales, sicut motum caeli
et operationes elementorum, per quas materia praeparatur ad
susceptionem animae rationalis; quosdam vero voluntarios, sicut
Angelorum ministeria, qui mittuntur propter eos qui haereditatem
capiunt salutis. Unde hac consummatione habita, et immutabiliter
permanente, quae ad eam ordinabuntur, in perpetuum cessabunt.
Ad decimumquartum dicendum, quod obiectio illa procedit de actu
secundo, qui est operatio manens in operante, quae est finis
operantis, et per consequens excellentior quam forma operantis. Actus
autem secundus, qui est actio tendens in aliquod factum, non est finis
agentis, nec nobilior quam eius forma; nisi ipsa facta sint nobiliora
facientibus, sicut artificiata sunt nobiliora artificialibus
instrumentis, ut eorum fines.
Ad decimumquintum dicendum, quod licet in circulari magnitudine non
sit principium vel finis in actu, potest tamen designari principium vel
finis in ea per inclinationem vel terminationem motus alicuius.
Ad decimumsextum dicendum, quod in mundi principio natura
instituebatur: et ideo in his quae ad principium spectant, non oportet
naturae proprietatem praetermittere; in mundi autem fine naturae
operatio consequitur finem a Deo sibi institutum: unde oportet ibi
recurrere ad voluntatem Dei, quae talem finem instituit.
Ad decimumseptimum dicendum, quod licet caelo quiescente semper sit
futurus sol ex una parte terrae non tamen ex alia parte terrae erunt
omnino tenebrae et obscuritas, propter claritatem quae a Deo elementis
tradetur. Unde habetur Apoc. XXI, 23, quod civitas non eget
sole neque luna nam claritas Dei illuminavit eam. Si tamen sit
amplior claritas ex illa parte terrae quae fuit inhabitata a sanctis,
nullum inconveniens sequitur.
Ad decimumoctavum dicendum, quod quamvis caelum aequaliter se habeat
ad quemlibet situm sibi possibilem, non tamen motus est propter
acquisitionem situs, sed propter aliquid aliud: unde in quocumque situ
remaneat, impleto eo ad quod erat, nihil differt.
Ad decimumnonum dicendum, quod motus etsi sit actus mobilis, est
tamen actus imperfectus. Unde per hoc quod motus aufertur, non potest
concludi quod simpliciter perfectio auferatur, et praecipue si per
motum mobili nihil acquiratur. Quod autem philosophus dicit, quod
acquirit perfectam bonitatem per motum, loquitur secundum primam
dictarum opinionum de fine motus caeli, qui competit ad sempiternitatem
motus.
Ad vicesimum dicendum, quod perfectio spiritualis naturae est ut
possit esse causa aliorum sine suo motu; quod caelum nunquam acquiret.
Nec tamen propter hoc deteriorabitur, cum finis suus non sit in
causando alia, ut dictum est.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod motus caeli non quiescet propter
aliquod contrarium, sed propter voluntatem moventis tantum.
|
|