|
Et videtur quod sic.
1. Quia, secundum Augustinum in fine de Civit. Dei, sexta aetas
currit ab adventu Christi usque ad finem mundi. Sed scitur quantum
praecedentes aetates duraverunt. Ergo sciri potest quantum ista aetas
durare debet per comparationem ad alias; et ita potest sciri quando
motus caeli finietur.
2. Praeterea, finis uniuscuiusque rei respondet suo principio. Sed
principium mundi scitum est per revelationem, ex qua Moyses dixit: in
principio creavit Deus caelum et terram. Ergo et finis mundi sciri
potest per revelationem in Scripturis traditam.
3. Praeterea, causa incertitudinis mundi ponitur esse, ut homo
semper sit in sollecitudinem de suo statu. Sed ad hanc sollecitudinem
habendam sufficit mortis incertitudo. Ergo non fuit necessarium,
incertum esse defectum mundi; nisi forte propter illos quorum
temporibus finis mundi erit.
4. Praeterea, dicitur aliquibus propria mors esse revelata, sicut
patet de beato Martino. Dicit autem Augustinus in epistola ad
Orosium, quod talis unusquisque in iudicio comparebit, qualis fuit in
morte: et sic eadem ratio est occultandi mortem et occultandi diem
iudicii. Ergo et dies iudicii, qua ad omnes pertinet, debuit in
Scriptura sacra, quae omnes instruit, revelatus fuisse.
5. Praeterea, signum ordinatur ad aliquid cognoscendum. In
Evangeliis autem ponuntur aliqua signa adventus domini, qui erit in
fine mundi, ut patet Matth. XXIV, 24 sq. et Luc. XXI,
9 sq. et similiter ab apostolis, ut patet I ad Tim. IV, 1,
sq. et II ad Tim. III, 2 sq., et II ad Thess. II, 3
sq. Ergo videtur quod possit sciri tempus adventus domini, et finis
mundi.
6. Praeterea, nullus hic reprehenditur vel punitur pro eo quod non
est in sua potestate. Sed aliqui reprehenduntur in Scriptura et
puniuntur pro eo quod tempora non cognoscunt; unde dominus, Matth.
XVI, 4, ad Pharisaeos: faciem caeli diiudicare nostis, signum
autem istud non potestis scire? Et Lucae XIX, 44: non
relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus
visitationis tuae; et Ierem. VIII, 7: milvus in caelo cognovit
tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus
sui; populus autem meus non cognovit iudicium domini. Ergo possibile
est sciri diem iudicii, vel tempus finis mundi.
7. Praeterea, in secundo adventu, Christus magis manifeste veniet
quam in primo; tunc enim videbit eum omnis populus, et qui eum
pupugerunt, ut habetur Apoc. I, 7. Sed primus adventus
praenuntiatus fuit in Scriptura futurus etiam quantum ad determinatum
tempus, ut patet Dan. IX, 24-27. Ergo videtur quod et
secundus adventus debuerit in Scripturis praenuntiari quantum ad certum
tempus.
8. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia in se maioris mundi
similitudinem gerit. Sed finis vitae humanae potest praesciri
determinate. Ergo et finis mundi potest praesciri.
9. Praeterea, magnum et parvum, diuturnum et breve, relative
dicuntur de uno per comparationem ad aliud. Sed tempus illud quod est
ab adventu Christi usque ad finem mundi, dicitur esse breve, ut patet
I Corinth. VII, 29: tempus breve est; et eiusdem X, 11:
nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt; et I Ioan. II,
18: novissima hora est. Ergo hoc dicitur per comparationem ad
tempus praecedens. Ergo saltem hoc videtur sciri posse, quod multo
brevius est tempus ab adventu Christi usque ad finem mundi quam a
principio mundi usque ad Christum.
10. Praeterea, Augustinus dicit in libro de civitate Dei, quod
ignis ille qui exuret faciem terrae in fine mundi, erit ex
conflagratione omnium ignium mundanorum. Sed potest sciri a
considerantibus motum caeli, usque ad quantum tempus ipsa corpora
caelestia, quae sunt nata generare calorem in istis inferioribus,
erunt in situ efficacissimo ad hoc implendum; ut sic per concursum
actionis caelestium corporum et inferiorum ignium, universalis illa
conflagratio fiat. Ergo potest sciri quando erit finis mundi.
1. Sed contra. Est quod dicitur Matth. cap. XXIV, 36: de
die illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum.
2. Praeterea, si aliquid deberet aliquibus hominibus revelari,
praecipue revelatum fuisset quaerentibus apostolis, qui doctores totius
mundi instituebantur. Eis autem de finali adventu domini quaerentibus
responsum est, Act. I, 7: non est vestrum nosse tempora vel
momenta, quae pater posuit in sua potestate. Ergo multo minus est
aliis revelatum.
3. Praeterea, credere veritati et revelationi acceptae in Scriptura
non prohibemur. Sed apostolus, II ad Thess. II, 2, prohibet
credere quocumque modo annuntiantibus, quasi instet dominus. Ergo
illi qui nituntur tempus diei domini denuntiare, sunt tamquam
seductores cavendi. Nam et ibidem subditur: nemo vos seducat ullo
modo.
4. Praeterea, Augustinus dicit in epistola ad Hesychium: quaero
utrum sic saltem possit definiri tempus adventus, ut eum adventurum
esse dicamus intra istos, verbi gratia, vel centum annos, vel
quodlibet seu maioris numeri, seu minoris annorum. Hoc autem omnino
ignorantes sumus. Ergo non potest sciri quocumque numero annorum
dato, vel decem millium, vel viginti millium, vel duorum, vel
trium, utrum infra illud tempus finis mundi futurus sit.
Respondeo. Dicendum, quod tempus determinatum finis mundi omnino
nescitur, nisi a solo Deo et ab homine Christo. Cuius ratio est,
quia duplex est modus quo possumus praescire futura: scilicet, per
cognitionem naturalem, et per revelationem. Naturali quidem
cognitione aliqua futura praenoscimus per causas quas praesentes
videmus, ex quibus futuros expectamus effectus: vel per certitudinem
scientiae, si sint causae quas de necessitate sequitur effectus, vel
per coniecturam, si sint causae ad quas sequitur effectus ut in
pluribus, sicut astrologus praescit eclypsim futuram, et medicus
mortem futuram. Hoc autem modo non potest praecognosci tempus
determinate finis mundi, quia causa motus caeli et cessationis eius non
est alia quam divina voluntas, ut prius ostensum est; quam quidem
causam naturaliter cognoscere non possumus. Alia vero quorum causa est
motus caeli vel quaecumque alia causa sensibilis, possunt naturali
cognitione praecognosci, sicut particularis destructio alicuius partis
terrae, quae prius fuit habitabilis, et postea fit inhabitabilis.
Per revelationem vero licet sciri possit, si Deus vellet revelare,
non tamen congruum esset quod revelaretur nisi homini Christo. Et hoc
propter tres rationes. Primo quidem, quia finis mundi non erit nisi
completo numero electorum; cuius completio est quasi quaedam executio
totius divinae praedestinationis; unde non competit revelationem fieri
de fine mundi nisi ei cui fit revelatio de tota praedestinatione
divina, scilicet homini Christo, per quem tota divina praedestinatio
humani generis quodammodo adimpletur. Unde dicitur Ioan. V, 20:
pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit.
Secundo, quia per hoc quod ignoratur quamdiu iste status mundi durare
debeat, utrum ad modicum vel ad magnum tempus, habentur res huius
mundi quasi statim transiturae; unde dicitur I Cor. VII, 31:
qui utuntur hoc mundo, sint tamquam non utantur; praeterit enim figura
huius mundi. Tertio, ut homines semper sint parati ad Dei iudicium
expectandum, dum omnino determinatum tempus nescitur; unde dicitur
Matth. XXIV, 42: vigilate, quia nescitis qua hora dominus
vester venturus sit. Et ideo, ut dicit Augustinus, ille qui dicit
se ignorare quando dominus sit venturus, utrum ad breve tempus vel ad
magnum evangelicae sententiae concordat. Inter duos autem qui scire se
dicunt, periculosius errat qui dicit in proxime Christum venturum,
vel finem mundi instare, quia haec potest esse occasio ut omnino
desperaretur esse futurum, si tunc non erit quando futurum esse
praedicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Augustinus, ultima aetas
mundi comparatur ultimae aetati hominis, quae determinato numero
annorum non definitur, sicut aliae aetates definiuntur; sed quandoque
tantum durat quantum omnes aliae, vel etiam amplius; unde et ista
aetas ultima mundi non potest determinato annorum vel generationum
numero definiri.
Ad secundum dicendum, quod revelatio principii mundi utilis erat ad
manifestandum Deum esse omnium causam; sed sciri tempus determinatum
finis mundi, ad nihil esset utile, sed magis nocivum; et ideo non est
simile.
Ad tertium dicendum, quod homo naturaliter non solum de se ipso
sollicitatur, sed etiam de statu communitatis cuius est pars, sicut
vel domus vel civitatis, aut etiam totius orbis; et ideo utrumque fuit
necessarium ad hominis cautelam occultari, et finem propriae vitae, et
finem totius mundi.
Ad quartum dicendum, quod revelatio finis vitae propriae, est quaedam
particularis revelatio; revelatio vero finis totius mundi dependet ex
revelatione totius divinae praedestinationis; et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod illa signa posita sunt ad manifestandum quod
quandoque mundus finietur; non autem ad manifestandum determinatum
tempus quando finietur, ponuntur enim inter illa signa, aliqua quae
quasi a mundi exordio fuerunt, sicut quod surget gens contra gentem,
et quod terraemotus erit per loca; sed instante mundi fine haec
abundantius evenient. Quae autem sit ista mensura horum signorum quae
circa finem mundi erit, manifestum nobis esse non potest.
Ad sextum dicendum, quod illa reprehensio domini pertinet ad eos qui
determinatum tempus primi adventus non cognoverunt; non autem ad eos
qui ignorant tempus determinatum secundi adventus.
Ad septimum dicendum, quod primus adventus Christi nobis viam ad
merendum parabat per fidem et alias virtutes; et ideo ex parte nostra
requirebatur primi adventus notitia, ut credendo in eum qui venerat,
per eius gratiam mereri possemus. In secundo autem adventu praemia
redduntur pro meritis; et sic ex parte nostra non requiretur quid
agamus aut quid cognoscamus, sed quid recipiamus; unde non oportet
praecognoscere determinate tempus illius adventus. Dicitur autem ille
adventus manifestus: non quia manifeste praecognoscatur, sed quia
manifestus erit cum fuerit praesens.
Ad octavum dicendum, quod corporalis hominis vita ex aliquibus
prioribus et corporalibus causis dependet, ex quibus circa finem eius
aliquid prognosticari potest; non autem ita est de toto mundo; et ideo
quantum ad hoc non est simile, licet in aliquibus homo, qui dicitur
minor mundus, similitudinem maioris mundi obtineat.
Ad nonum dicendum, quod verba illa quae videntur in Scripturis ad
brevitatem temporis pertinere, vel etiam ad finis propinquitatem, non
tam sunt ad quantitatem temporis referenda quam ad status mundi
dispositionem. Non enim legi evangelicae alius status succedit, quae
ad perfectum adduxit; sicut ipsa successit legi veteri, et lex vetus
legi naturae.
Ad decimum dicendum, quod illa conflagratio ignium mundanorum non
creditur esse futura ex aliqua naturali causa, ut sic per
considerationem caelestis motus, eius tempus possit praesciri; sed
proveniet ex imperio divinae voluntatis.
|
|