|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim II Petri, cap. III, 7, quod in fine mundi
elementa calore solventur. Quod autem dissolvitur, non manet. Ergo
elementa non manebunt.
2. Sed dicebat, quod manebunt secundum substantiam; sed non
manebunt secundum qualitates activas et passivas.- Sed contra,
manente causa, remanet effectus. Sed principia essentialia sunt causa
propriorum accidentium. Cum ergo qualitates activae et passivae sint
propria elementorum accidentia, videtur quod principiis essentialibus
manentibus, sine quibus substantia esse non potest, etiam qualitates
activae maneant.
3. Praeterea, accidens inseparabile nunquam actu a subiecto
separatur. Sed calidum est accidens inseparabile ignis. Ergo non
potest ignis remanere quin in eo calor remaneat; et eadem ratione de
aliis elementis.
4. Sed dicebat, quod divina virtute hoc fiet, quod elementa sine
qualitatibus activis et passivis remanebunt, licet hoc per naturam esse
non possit.- Sed contra, sicut in mundi principio fuit naturae
institutio, ita in mundi fine erit naturae consummatio. Sed in
principio mundi, ut Augustinus dicit, non sufficit dicere quid Deus
possit facere, sed quid habeat rerum natura. Ergo et hoc etiam in
fine mundi attendendum est.
5. Praeterea, qualitates activae et passivae sunt in omnibus
elementis. Dicit autem Glossa Bedae super auctoritate Petri,
superius inducta, quod ignis ille qui erit in fine mundi, duo elementa
ex toto assumet, duo autem alia in meliorem speciem commutabit. Non
ergo potest intelligi elementorum solutio quantum ad qualitates activas
et passivas, quia sic non tantum duo dicerentur assumenda.
6. Sed dicebat, quod in duobus elementis, scilicet igne et aqua,
praecipue vigent qualitates activae, sicut calidum et frigidum; et
ideo haec duo prae aliis assumenda dicuntur.- Sed contra, in fine
mundi elementa meliorabuntur. Sed, secundum Augustinum, agens
honorabilius est patiente. Ergo magis deberent remanere elementa in
quibus vigent qualitates activae quam in quibus vigent qualitates
passivae.
7. Praeterea, Augustinus dicit, quod ad patiendum humor et humus,
ad faciendum aer et ignis aptitudinem praebent. Ergo si propter
virtutem activam aliqua elementa assumenda dicuntur, videtur quod hoc
non debeat intelligi de igne et aqua, sed magis de igne et aere.
8. Praeterea, sicut naturales qualitates elementorum sunt calidum et
frigidum, humidum et siccum, ita grave et leve. Si ergo qualitates
illae non remanent in elementis, nec gravitas et levitas remanebit in
eis. Per naturam autem gravitatis et levitatis, elementa loca sua
naturalia sortiuntur. Si ergo qualitates elementorum non remanent post
finem mundi, non remanebit in eis situs distinctus, ut terra sit
deorsum, et ignis sursum.
9. Praeterea, elementa facta sunt propter hominem, in beatitudinem
tendentem. Sed habito fine, cessant ea quae ad finem sunt. Ergo
homine totaliter iam in beatitudine collocato (quod erit in fine
mundi), elementa cessabunt.
10. Praeterea, materia est propter formam, quam per generationem
acquirit. Elementa autem comparantur ad omnia alia corpora mixta sicut
materia. Ergo cum generatio mixtorum post finem mundi cesset, videtur
quod elementa non maneant.
11. Praeterea, Luc. XXI, 33, super illud: caelum et terra
transibunt, dicit Glossa: deposita priori forma. Cum ergo esse sit
a forma, videtur quod elementa in fine mundi esse desinant.
12. Praeterea, secundum philosophum corruptibile et incorruptibile
non sunt unius generis; et eadem ratione mutabile et immutabile. Si
ergo aliquid de mutabilitate in immutabilitatem mutetur, videtur quod
in genere suae naturae non remaneat. Elementa autem mutabuntur de
mutabilitate in immutabilitatem, ut patet per Glossam quae super illud
Matth. cap. V, 18: donec transeat caelum et terra, etc.,
dicit: donec transeat a mutabilitate ad immutabilitatem. Ergo ista
natura elementorum non remanebit.
13. Praeterea, haec dispositio, quam modo habent elementa, est
naturalis. Si ergo ista remota aliam accipient, illa erit eis
innaturalis. Sed quod est innaturale et violentum, non potest esse
perpetuum, ut patet per philosophum in Lib. caeli et mundi. Ergo
illa dispositio non posset in perpetuum remanere in elementis; sed
iterum ad hanc dispositionem reverterentur: quod videtur esse
inconveniens. Ergo ipsa elementa secundum substantiam cessabunt, non
autem eorum dispositio, substantia manente.
14. Praeterea, illud solum potest esse incorruptibile et
ingenerabile quod totam materiam suam sub forma habet ad quam est in
potentia, sicut patet de corporibus caelestibus. Hoc autem elementis
non competit: quia materia quae est sub forma unius elementi, est in
potentia ad formam alterius. Ergo elementa non possunt esse
incorruptibilia, et ita non possunt in perpetuum manere.
15. Praeterea, illud quod non habet virtutem ut sit semper, non
potest in perpetuum manere. Sed elementa, cum sint corruptibilia,
non habent virtutem ut sint semper. Ergo non possunt in perpetuum
remanere, motu caeli cessante.
16. Sed dicebat, quod elementa sunt incorruptibilia secundum
totum, licet sint corruptibilia secundum partem.- Sed contra, hoc
competit elementis per motum caeli, in quantum una pars elementi
corrumpitur, et alia generatur; sic enim ipsius elementi totalitas
conservatur. Motu ergo caeli cessante, non poterit assignari causa
incorruptionis in toto elemento.
17. Praeterea, philosophus dicit quod motus caeli est ut vita
quaedam natura existentibus omnibus; et Rabbi Moyses dicit, quod
motus caeli in universo est sicut motus cordis in animali, a quo
dependet vita totius animalis. Cessante autem motu cordis, omnes
partes animalis dissolvuntur. Ergo cessante motu caeli omnes partes
universi peribunt; et ita elementa non remanebunt.
18. Praeterea, esse cuiuslibet est a sua forma. Sed motus caeli
est causa formarum in istis inferioribus: quod patet ex hoc quod nihil
in inferioribus agit ad speciem nisi ex virtute motus caeli, ut
philosophi dicunt; ergo cessante motu caeli, elementa esse desinent
formis eorum destructis.
19. Praeterea, apud praesentiam solis elementa superiora vincunt
semper inferiora, sicut accidit in aestate propter caloris
fortificationem; sed apud solis absentiam e converso. Motu autem
caeli cessante, sol semper ex una parte praesens erit, et ex alia
parte absens. Ergo ex una parte totaliter destruentur elementa
frigida, et ex alia elementa calida, et sic elementa non remanebunt
motu caeli cessante.
1. Sed contra. Est quod ad Rom. VIII, 20 super illud:
vanitati creatura etc. dicit Glossa Ambrosii: omnia elementa, sua
cum labore explent officia: unde quiescent nobis assumptis. Quiescere
autem non est nisi existentis. Ergo elementa in fine mundi
remanebunt.
2. Praeterea, elementa facta sunt ad divinam bonitatem
manifestandam. Sed tunc maxime oportebit divinam bonitatem
manifestari, quando res ultimam consummationem accipient. Ergo in
fine mundi elementa remanebunt.
Respondeo. Dicendum quod apud omnes communiter dicitur, quod
elementa quodammodo manebunt et quodammodo transibunt. Sed in modo
manendi et transeundi est diversa opinio. Quidam enim dixerunt quod
omnia elementa manebunt quantum ad materiam, sed quaedam nobiliorem
formam accipient, scilicet aqua et ignis, quae accipient formam
caeli; ut sic tria elementa possint dici caelum, aer scilicet (qui ex
sua natura habet ut caelum quandoque in Scripturis dicatur) et aqua et
ignis, quae formam caeli assument: ut sic intelligatur verificari quod
dicitur Apoc. XXI, vers. 1: vidi caelum novum et terram novam,
sub caeli nomine tribus comprehensis, scilicet igne, aere et aqua.
Sed ista positio est impossibilis. Elementa enim non sunt in potentia
ad formam caeli, eo quod forma caeli contrarium non habet, et sub
forma caeli sit tota materia quae est in potentia ad ipsam. Sic enim
caelum esset generabile et corruptibile; quod philosophus ostendit esse
falsum. Ratio etiam, qua hoc asseritur, frivola est: quia in
Scriptura, sicut Basilius in Hexameron dicit, per extrema, media
intelliguntur, ut Genes. I, 1, cum dicitur: in principio creavit
Deus caelum et terram. Nam per creationem caeli et terrae etiam
elementa media intelliguntur. Quandoque etiam sub terrae nomine omnia
inferiora comprehenduntur, ut patet in Psalm. CXLVIII, 7:
laudate dominum de terra; et postea subditur: ignis, grando, et
cetera. Unde nihil prohibet dicere, quod per innovationem caeli et
terrae Scriptura innovationem etiam mediorum elementorum intellexit,
vel quod sub nomine terrae omnia elementa comprehendat. Et ideo alii
dicunt, quod omnia elementa manebunt secundum substantiam non solum
quantum ad materiam, sed etiam quantum ad formas substantiales. Sicut
enim, secundum opinionem Avicennae, remanent formae substantiales
elementorum in mixto, qualitatibus activis et passivis non remanentibus
in suis excellentiis, sed ad medium redactis, ita possibile erit quod
in ultimo statu mundi absque praedictis qualitatibus remaneant
elementa; cui videtur consonare quod Augustinus dicit: in illa
conflagratione mundana, elementorum corruptibilium qualitates, quae
corporibus nostris congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa
substantia eas qualitates habebit quae corporibus immortalibus mirabili
mutatione convenient. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum.
Primo quidem, quia cum qualitates activae et passivae sint per se
elementorum accidentia, oportet quod a principiis essentialibus
causentur; unde non potest esse quod principiis essentialibus
manentibus in elementis praedictis, qualitates deficiant, nisi per
violentiam; quod non potest esse diuturnum. Et ideo nec opinio
Avicennae videtur esse probabilis, quod formae elementorum actu
maneant in mixto; sed solum virtute, ut philosophus dicit; quia
oporteret quod diversorum elementorum formae, in diversis partibus
materiae conservarentur; quod non esset, nisi essent etiam situ
distinctae; et sic non esset vera commixtio, sed solum secundum
sensum; et tamen in mixto impediuntur qualitates unius elementi per
qualitates alterius; quod non potest dici in mundi consummatione ubi
omnino cessabit violentia. Secundo autem, quia cum qualitates activae
et passivae sint de integritate naturae elementorum, sequeretur quod
elementa imperfecta remanerent; unde auctoritas Augustini inducta non
loquitur de qualitatibus activis et passivis, sed de dispositionibus
eorum quae generantur et corrumpuntur et alterantur. Et ideo videtur
dicendum, quod elementa in sua substantia remanebunt, et etiam in suis
qualitatibus naturalibus; sed mutuae generationes et corruptiones et
alterationes cessabunt; per huiusmodi enim elementa ordinantur ad
completionem numeri electorum, sicut et caelum per motum suum; sed
substantiae elementorum manebunt, sicut et substantia caeli. Cum enim
universum in perpetuum remaneat, ut supra ostensum est, oportet quod
ea quae sunt de perfectione universi, primo et per se remaneant. Hoc
autem competit elementis, cum sint essentiales partes universi ipsius,
ut philosophus probat. Si enim est corpus circulare, oportet esse
centrum ipsius, quod est terra. Posita autem terra, quae est
simpliciter gravis, utpote in medio constituta, oportet ponere
contrarium eius, scilicet ignem, qui sit simpliciter levis; quia si
unum contrariorum est in una natura, et reliquum. Suppositis autem
extremis, necesse est poni et media; unde oportet ponere aerem et
aquam, quae sunt ad ignem quidem levia, ad terram autem gravia,
quorum unum est propinquius terrae. Unde ex ipso situ universi patet
quod elementa sunt essentiales partes universi. Quod patet esse
manifestum, ordine causarum et effectuum considerato. Nam sicut
caelum est universale activum eorum quae generantur, ita elementa sunt
eorumdem universalis materia. Unde ad perfectionem universi requiritur
quod elementa secundum suam substantiam maneant; et ad hoc etiam habent
ex sui natura aptitudinem. Corruptio autem aliter accidit in
corporibus mixtis et elementis; in corporibus enim mixtis inest
corruptionis activum principium, propter hoc quod sunt ex contrariis
composita; in elementis vero, quae contrarium exterius habent, ipsa
autem non sunt ex contrariis composita, non inest principium
corruptionis activum, sed passivum tantum, in quantum habent materiam
cui inest aptitudo ad aliam formam qua privantur. Et ab hoc principio
generatio et corruptio in elementis sunt motus vel mutationes
naturales; et non propter principium activum ut dicit Commentator.
Sicut ergo quia corpus caeleste principium sui motus activum habet
extra, potest esse quod eius motus cesset ipso manente, absque
violentia, ut supra dictum est; ita potest esse ut corruptio
elementorum cesset eorum substantiis manentibus, exteriori corruptivo
cessante, quod oportet reducere in motum caeli sicut in primum
generationis et corruptionis principium.
Ad primum ergo dicendum, quod illa elementorum solutio non est
referenda ad destructionem substantiae elementorum, sed ad elementorum
purgationem, quae erit per ignem, qui faciem iudicis praecedet. Post
illam autem purgationem remanebunt elementa secundum substantiam et
naturales qualitates, ut dictum est.
Unde secundum et tertium concedimus.
Ad quartum dicendum, quod in mundi principio instituta est natura
corporum secundum quod ordinatur ad generationem et corruptionem, per
quam numerus electorum completur. In mundi autem consummatione
remanebit substantia elementorum secundum quod est ad perfectionem
universi. Unde non oportet omnia inesse elementis in illo finali statu
quae oportuit habere in mundi principio.
Ad quintum dicendum, quod Glossa Bedae non est intelligenda quod hoc
modo duo elementa secundum substantiam destruantur; sed secundum statum
mutationis, quae praecipue in duobus elementis apparet: scilicet in
aere et aqua, de quibus quidam praedictam Glossam intelligunt;
quamvis secundum alios intelligatur de igne et aqua in quibus vigent
qualitates activae.
Ad sextum dicendum, quod actio magis dependet ab agente quam a
patiente, ex hoc ipso quod agens est honorabilius patiente; unde
destructio mutationis in elementis et mutuae actionis, convenientius
exprimitur per subtractionem activorum quam per subtractionem
passivorum.
Ad septimum dicendum, quod si consideretur actio et passio in
elementis secundum principia substantialia, sic verum est quod
Augustinus dicit loc. cit. quod ad patiendum humor et humus
aptitudinem praebent, ad agendum ignis et aer; quia ignis et aer
habent plus de forma, quae est actionis principium; de materia vero
terra et aqua, quae est principium patiendi. Si vero consideretur
secundum qualitates activas et passivas, quae sunt immediata principia
actionis, sic ignis et aqua sunt magis activa, aer et terra magis
passiva.
Octavum concedimus.
Ad nonum dicendum, quod elementa, quantum ad sui mutationem, facta
sunt propter hominem in beatitudinem tendentem; sed quantum ad suam
substantiam, sunt facta et propter perfectionem universi et propter
substantiam ipsius hominis, quae ex elementis constituitur.
Ad decimum dicendum, quod in mundi consummatione non cessabunt omnia
mixta, quia corpora humana remanebunt. Unde decens est, si partes
eorum remanent in corpore hominis qui est minor mundus, quod ipsa tota
remaneant in mundo maiori.
Ad decimumprimum dicendum, quod forma, quam elementa deponent, est
ipsa mutabilitas, non forma quae sit principium essendi.
Ad decimumsecundum dicendum, quod mutabilis dispositio tolletur ab
elementis, quia mutatio in eis non erit; non quod naturam mutabilem
amittant.
Ad decimumtertium dicendum, quod dispositio istorum elementorum,
secundum quam generantur et corrumpuntur et mutantur, est eis
naturalis, motu caeli manente: non autem postquam motus caeli
cessaverit.
Ad decimumquartum dicendum, quod ratio illa probat quod in elementis
est principium corruptionis materiale, non autem activum; unde non
sequitur mutatio, motu caeli subtracto, qui est principium
mutationis.
Ad decimumquintum dicendum, quod elementum sicut non habet virtutem ut
sit semper, propter hoc quod potest ab exteriori corrumpi, ita non
habet virtutem ut quandoque deficiat, nisi materialem, ut dictum est.
Ad decimumsextum dicendum, quod elementa sunt incorruptibilia secundum
totum, partibus generatis et corruptis, quamdiu motus caeli durat;
sed motu caeli cessante, erit in eis alia incorruptionis causa, quia
scilicet non possunt corrumpi nisi ab extrinseco; corruptivum autem
extrinsecum, deficiente motu caeli, cessabit.
Ad decimumseptimum dicendum, quod motus caeli est ut vita quaedam
omnibus rebus naturalibus secundum statum mutationis, qui in
consummatione mundi tolletur.
Ad decimumoctavum dicendum, quod licet eductio formarum de potentia in
actum dependeat ex motu caeli, tamen eorum conservatio dependet a
principiis altioribus, ut dictum est.
Ad decimumnonum dicendum, quod sol est causa caliditatis per motum,
ut philosophus dicit: unde cessante motu tollitur corruptionis causa in
elementis, quae est per superexcedentiam caloris.
|
|