|
Et videtur quod sic.
1. Potentiae enim naturales sunt determinatae ad unum; unde virtus
ignis, cum sit naturalis potentia, se habet tantum ad calefaciendum,
non autem ad non calefaciendum. Sed in illa mundi consummatione
remanebit virtus ignis et aliorum elementorum, ut prius dictum est,
art. praec. Ergo impossibile est quin ignis et alia elementa agant.
2. Praeterea, sicut dicit philosophus, ad hoc quod fiat mutua actio
et passio, requiritur quod agens et patiens sint similia secundum
materiam, et dissimilia secundum formam. Hoc autem erit in elementis
cessante motu caeli, quia eorum substantiae manebunt, principiis
essentialibus non mutatis. Ergo erit actio et passio in elementis,
motu caeli cessante.
3. Praeterea, causa actionis et passionis in elementis est ex hoc
quod in materia elementi semper est appetitus ad aliam formam, licet
materia per unam formam sit perfecta. Sed iste appetitus in materia
remanebit, etiam motu caeli cessante, non enim una forma elementi
poterit totam potentiam materiae implere. Ergo in illa mundi
consummatione remanebit actio et passio in elementis.
4. Praeterea, illud quod est de perfectione elementi non aufertur
ei. Hoc autem est de perfectione uniuscuiusque entis, quod agat sibi
simile: diffusio enim ipsius esse derivatur a primo bono in omnia
entia. Ergo videtur quod elementa in illa consummatione agent sibi
simile; et sic erit in eis actio et passio.
5. Praeterea, sicut proprium est ignis esse calidum, ita etiam
proprium eius est calefacere; sicut enim calor derivatur a principiis
essentialibus ignis, ita calefactio derivatur a calore. Si ergo in
illa rerum consummatione ignis et eius calor remanebit, videtur quod
etiam calefactio remanebit.
6. Praeterea, omnia corpora naturalia se tangentia aliquo modo se
alterant, ut patet in I de Generat. Sed elementa in illo statu
mundi se tangent. Ergo se invicem alterabunt, et ita erit ibi actio
et passio.
7. Praeterea, in illa mundi consummatione erit lux lunae sicut lux
solis, et lux solis erit septempliciter. Sed modo sol et luna sua
luce illuminant corpora inferiora. Ergo multo fortius tunc
illuminabunt; et ita remanebit aliqua actio et passio in istis
inferioribus, nam medium illuminatum illuminabit ultimum.
8. Praeterea, sancti videbunt visu corporeo res huius mundi. Sed
visio non potest esse sine actione et passione, quia visus patitur a
visibili. Ergo erit actio et passio etiam motu caeli cessante.
1. Sed contra. Remota causa, removetur effectus. Sed motus caeli
est causa actionis et passionis in istis inferioribus, secundum
doctrinam philosophi. Ergo remoto motu caeli, removebitur actio et
passio in istis inferioribus.
2. Praeterea, actio et passio in rebus corporalibus sine motu esse
non potest. Remoto autem primo motu, qui est motus caeli, ut
probatur in VIII Physic., oportet posteriores motus cessare.
Remoto ergo motu caeli, non erit actio et passio in istis
inferioribus.
Respondeo. Dicendum quod, sicut habetur in libro de causis, quando
causa prima retrahit actionem suam a causato, oportet etiam quod causa
secunda retrahat actionem suam ab eodem, eo quod causa secunda habet
hoc ipsum quod agit, per actionem causae primae, in cuius virtute
agit. Cum autem omne agens agat secundum quod est in actu, oportet
secundum hoc accipere ordinem causarum agentium, secundum quod est ordo
earum in actualitate. Corpora autem inferiora minus habent de
actualitate quam corpora caelestia, nam in corporibus inferioribus non
est tota potentialitas completa per actum, eo quod materia substans uni
formae remanet in potentia ad formam aliam; quod non est in corporibus
caelestibus, nam materia corporis caelestis non est in potentia ad
aliam formam; unde sua potentialitas tota est terminata per formam quam
habet. Substantiae vero separatae sunt perfectiores in actualitate
quam etiam corpora caelestia, quia non sunt compositae ex materia et
forma, sed sunt formae quaedam subsistentes; quae tamen deficiunt ab
actualitate Dei, qui est suum esse, quod de aliis substantiis
separatis non contingit; sicut etiam videmus quod elementa etiam se
superant invicem secundum gradum actualitatis, eo quod aqua habet plus
de specie quam terra, aer quam aqua, et ignis quam aer; ita etiam est
in corporibus caelestibus, et in substantiis separatis. Elementa ergo
agunt in virtute corporum caelestium et corpora caelestia agunt in
virtute substantiarum separatarum; unde cessante actione substantiae
separatae, oportet quod cesset actio corporis caelestis; et ea
cessante oportet quod cesset actio corporis elementaris. Sed sciendum
quod corpus habet duplicem actionem: unam quidem secundum proprietatem
corporis, ut scilicet agat per motum (hoc enim proprium est corporis,
ut motum moveat et agat); aliam autem actionem habet, secundum quod
attingit ad ordinem substantiarum separatarum, et participat aliquid de
modo ipsarum; sicut naturae inferiores consueverunt aliquid participare
de proprietate naturae superioris, ut apparet in quibusdam animalibus,
quae participant aliquam similitudinem prudentiae, quae propria est
hominum. Haec autem est actio corporis, quae non est ad
transmutationem materiae, sed ad quamdam diffusionem similitudinis
formae in medio secundum similitudinem spiritualis intentionis quae
recipitur de re in sensu vel intellectu, et hoc modo sol illuminat
aerem, et color speciem suam multiplicat in medio. Uterque autem
modus actionis in istis inferioribus causatur ex corporibus
caelestibus. Nam et ignis suo calore transmutat materiam, ex virtute
corporis caelestis; et corpora visibilia multiplicant suas species in
medio, virtute luminis, cuius fons est in caelesti corpore. Unde si
actio utraque corporis caelestis cessaret, nulla actio in istis
inferioribus remaneret. Sed cessante motu caeli, cessabit prima
actio, sed non secunda; et ideo cessante motu caeli, erit quidem
actio in istis inferioribus illuminationis et immutationis medii a
sensibilibus; non autem erit actio per quam transmutatur materia, quam
sequitur generatio et corruptio.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus ignis semper est determinata ad
calefaciendum, praesuppositis tamen causis prioribus quae ad actionem
ignis requiruntur.
Ad secundum dicendum, quod similitudo secundum materiam et
contrarietas formae non sufficit in istis inferioribus ad passionem et
actionem, nisi motu caeli praesupposito, in cuius virtute agunt omnes
inferiores activae potentiae.
Ad tertium dicendum, quod materia non sufficit ad actionem, nisi
principium activum ponatur. Unde appetitus materiae non sufficienter
probat actionem in elementis, motu caeli subtracto, a quo est primum
principium actionis.
Ad quartum dicendum, quod inferiora nunquam attingunt ad gradum
perfectionis superiorum. Hoc autem est de ratione perfectionis supremi
agentis, quod sua perfectio sibi sufficiat ad agendum alio agente
remoto; unde hoc inferioribus agentibus attribui non potest.
Ad quintum dicendum, quod ignis est proprium calefacere, supposito
quod habeat aliquam actionem; sed eius actio dependet ab alio, ut
dictum est.
Et similiter ad sextum dicendum, quod tactus non sufficit in elementis
ad agendum, nisi motu caeli supposito.
Alia duo concedimus: nam procedunt de actionibus quibus materia non
transmutatur, sed species quodammodo multiplicatur per modum
intentionis spiritualis.
|
|