|
Et videtur quod non.
1. Gratiae enim gratis datae a virtutibus differunt, eo quod
virtutes sanctis omnibus sunt communes, gratiae vero gratis datae
diversis distribuuntur, secundum illud I ad Cor. XII, 4:
divisiones gratiarum sunt. Sed facere miracula est gratiae gratis
datae; unde in eodem capitulo dicitur: alii operatio virtutum, et
cetera. Ergo facere miracula non est attribuendum fidei.
2. Sed dicendum, quod attribuitur fidei tamquam merenti, gratiae
gratis datae tamquam exequenti.- Sed contra, est quod dicit Glossa
ordinaria super illud Matth. VII, 22: domine, nonne in nomine
tuo prophetavimus? etc.: prophetare, virtutes facere, Daemones
eiicere, interdum non est meriti illius qui operatur, sed invocatio
nominis Christi. Ergo videtur quod non sit fidei attribuendum.
3. Praeterea, caritas est principium et radix merendi, sine qua
fides informis mereri non potest. Si ergo fidei propter meritum
attribuitur operatio miraculorum, magis est attribuenda caritati.
4. Praeterea, cum sancti orando miracula faciant, illi virtuti
praecipue debet miraculorum operatio attribui quae facit ut oratio
exaudiatur. Hoc autem facit caritas; unde dicitur Matth.
XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram de omni
re, quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, ut in Psal.
XXXVI, 4, dicitur: delectare in domino, et dabit tibi
petitiones cordis tui; caritas enim est quae facit homines delectari in
Deo per amorem Dei, et consentire hominibus per amorem proximi.
Ergo caritati debet attribui miraculorum operatio.
5. Praeterea, dicitur Ioan. IX, 31: scimus quia peccatores
Deus non audit. Caritas autem est quae sola peccata removet, quia,
ut dicitur Prov. X, 12, universa delicta operit caritas. Ergo
caritati et non fidei debet attribui miraculorum operatio.
6. Praeterea, sancti homines non solum orando impetrant miracula
fieri, sed etiam miracula faciunt ex potestate, ut Gregorius dicit.
Hoc autem est inquantum homo Deo unitur, ut sic divina virtus homini
coassistat: quam quidem unionem caritas facit, quia qui adhaeret
Deo, scilicet per caritatem, unus spiritus est, ut dicitur I Cor.
VI, 17. Ergo caritati debet attribui miracula facere.
7. Praeterea, caritati praecipue opponitur invidia, nam caritas
congaudet bonis, de quibus invidia tristatur. Sed immutatio in malum
per fascinationem attribuitur invidiae, ut dicitur in Glossa Gal.
III, 1 (ordinaria super illud: quis fascinavit?). Ergo et
miraculorum operatio est attribuenda caritati.
8. Praeterea, intellectus non est principium operationis nisi
mediante voluntate. Fides autem est in intellectu, caritas autem in
voluntate. Ergo nec fides operatur nisi per caritatem; unde dicitur
Galat. V, 6: fides quae per dilectionem operatur. Sicut ergo
operatio actuum virtutis magis attribuitur caritati quam fidei, ita et
operatio miraculorum.
9. Praeterea, omnia alia miracula ad incarnationem Christi
ordinantur, quae est miraculum miraculorum. Sed incarnatio Christi
attribuitur caritati; unde dicitur Ioan. III, 16: sic Deus
dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Ergo et alia miracula
sunt caritati attribuenda, et non fidei.
10. Praeterea, quod Sara anus et sterilis de vetulo concepit
filium, miraculosum fuit. Hoc autem attribuitur spei, ut dicitur
Rom. IV, 18: qui contra spem in spem credidit. Ergo operari
miracula attribuendum est spei, non fidei.
11. Praeterea, miraculum est aliquod arduum et insolitum, ut
Augustinus dicit. Arduum autem est obiectum spei. Ergo spei debet
attribui operatio miraculorum.
12. Praeterea, miraculum est manifestativum divinae potentiae.
Sed sicut bonitati, quae appropriatur spiritui sancto, respondet
caritas; et veritati, quae appropriatur filio, respondet fides; ita
potestati, quae appropriatur patri, respondet spes. Ergo facere
miracula est attribuendum spei, et non fidei.
13. Praeterea, Augustinus dicit, quod mali homines interdum
faciunt miracula per publicam iustitiam. Ergo operatio miraculorum est
attribuenda iustitiae, et non fidei.
14. Praeterea, Act. VI, 8, dicitur, quod Stephanus plenus
gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Ergo
videtur quod sit attribuendum fortitudini.
15. Praeterea, Matth. XVII, 20, dicit dominus
discipulis, qui daemoniacum sanare non poterant: hoc genus
Daemoniorum non eiicitur nisi oratione et ieiunio. Sed eiicere
Daemonia inter miracula computatur: ieiunium autem est actus virtutis
abstinentiae. Ergo ad abstinentiam pertinet miracula facere.
16. Praeterea, Bernardus dicit quod cum muliere semper esse et
feminam non cognoscere, maius est quam mortuum suscitare. Hoc autem
facit castitas. Ergo castitatis est miracula facere, et non fidei.
17. Praeterea, illud quod est in derogationem fidei, non est fidei
attribuendum. Sed miracula sunt in derogationem fidei, quia infideles
imputabant ea magicae arti. Ergo fidei non debet attribui facere
miracula.
18. Praeterea, fides Petri et Andreae commendatur a Gregorio,
de hoc quod, nullis miraculis visis, crediderunt. Ergo operatio
miraculorum derogat fidei; et sic idem quod prius.
19. Praeterea, posita causa, ponitur effectus. Si ergo fides est
causa faciendi miracula, omnes qui fidem habent miracula facerent;
quod patet esse falsum. Non ergo fidei est facere miracula.
1. Sed contra. Est quod dicitur Marci XVI, 17: signa autem
eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo Daemonia
eiicient, et cetera.
2. Praeterea, Matth. XVII, 19. Dominus dicit: si
habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc
illuc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis.
3. Praeterea, si unum oppositum est causa oppositi, et reliquum
oppositum est causa reliqui. Sed incredulitas est causa impediens
miraculorum operationem: unde dicitur Marc. VI, 5, de Christo:
non poterat ibi, hoc est in patria sua, facere miracula, nisi paucos
infirmos impositis manibus curavit: et mirabatur propter incredulitatem
illorum: et Matth. XVII, 18, dicitur, dominum respondisse
discipulis quaerentibus: quare non potuimus eiicere Daemonium?
Propter incredulitatem, inquit, vestram. Ergo et fides est causa
faciendi miracula.
Respondeo. Dicendum quod homines sancti miracula faciunt dupliciter,
secundum Gregorium in II Dialog.: scilicet, oratione impetrando
ut miracula divinitus fiant, et per potestatem. Utroque autem modo
fides idoneum reddit hominem ad miracula facienda, ipsa enim meretur
proprie ut oratio exaudiatur de miraculis faciendis. Quod hac ratione
videri potest: sicut enim in rebus naturalibus videmus quod a causa
universali omnes particulares causae sumunt efficaciam agendi,- tamen
effectus determinatus et proprius attribuitur causae particulari, sicut
patet de virtutibus activis inferiorum corporum respectu virtutis
caelestis corporis, et de ordinibus inferioribus (qui etsi sequantur
motum primi orbis, habent tamen singuli proprios motus),- ita etiam
est de virtutibus quibus meremur: nam omnes habent efficaciam merendi a
caritate, quae nos unit Deo a quo meremur et voluntatem perficit per
quam meremur, singulae tamen virtutes merentur singularia quaedam
praemia eis proportionaliter respondentia; sicut humilitas meretur
exaltationem, et paupertas regnum. Unde quandoque caritate cessante,
per actum aliarum virtutum, etsi aliquis nihil mereatur ex condigno,
ex quadam tamen divina liberalitate aliqua congrua beneficia retribuit
pro huiusmodi actibus, saltem in hoc mundo: unde dicitur, quod per ea
quae sunt ex genere bona, extra caritatem facta, merentur aliqui ex
congruo interdum bonorum temporalium multiplicationem. Per hunc autem
modum fides meretur miraculorum operationem, licet radix merendi sit ex
caritate. Cuius ratio potest triplex assignari: primo quidem, quia
miracula sunt quaedam argumenta fidei, dum per ea facta quae naturam
excedunt, illorum veritas comprobatur quae naturalem transcendunt
rationem; unde Marc. ult., vers. 20, dicitur. Illi profecti
praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante
sequentibus signis. Secunda ratio est, quia fides potissime divinae
potentiae innititur, quam accipit ut rationem vel medium ad
assentiendum his quae supra naturam esse videntur: et ideo divina
potentia in operatione miraculorum praecipue fidei coassistit. Tertia
ratio est, quia miracula praeter naturales causas fiunt; fides autem
est quae non ex rationibus naturalibus et sensibilibus argumenta
assumit, sed ex rebus divinis. Unde sicut paupertas temporalium rerum
meretur divitias spirituales, et humilitas meretur caelestem
dignitatem, ita fides, quasi contemnendo ea quae naturaliter fiunt,
quodammodo miraculorum operationem meretur, quae praeter naturalem
virtutem fit. Similiter autem et per fidem homo maxime disponitur ut
ex potestate miracula faciat. Quod etiam ex tribus rationibus patet:
primo quidem, quia sicut supra dictum est, sancti ex potestate
miracula dicuntur facere, non quasi miraculorum principales auctores,
sed sicut divina instrumenta, imperium divinum, cui natura obedit in
miraculis, quodammodo ipsis rebus naturalibus praesentantes. Quod
autem divinum verbum in nobis habitet, est per fidem, quae est quaedam
participatio in nobis divinae veritatis; unde per ipsam fidem homo
disponitur ad miracula facienda. Secundo, quia sancti, qui ex
potestate miracula faciunt, operantur in virtute Dei agentis in
natura. Actio enim Dei ad totam naturam comparatur, sicut actio
animae ad corpus; corpus autem ab anima transmutatur praeter ordinem
principiorum naturalium praecipue per aliquam imaginationem fixam, ex
qua corpus calefacit per concupiscentiam vel iram, aut etiam immutatur
ad febrem vel lepram. Illud ergo facit hominem dispositum ad miracula
facienda quod dat eius apprehensioni quamdam fixionem et firmitatem.
Hoc autem facit fides firma: unde firmitas fidei praecipue operatur ad
miracula facienda. Quod patet ex hoc quod dicitur Matth. XXI,
21: si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea
facietis, sed et si monti huic dixeritis: tolle, et iacta te in
mare, fiet; et Iacob. I, 6: postulet autem in fide, nihil
haesitans. Tertio, quia cum miracula ex potestate per modum cuiusdam
imperii fiant, illud praecipue facit idoneum ad miracula facienda ex
potestate quod reddit aptum ad imperandum. Hoc autem est per quamdam
separationem et abstractionem ab illis quibus debet imperare. Unde et
Anaxagoras dicit quod intellectus erat immixtus, ad hoc quod imperet.
Fides autem animum abstrahit a rebus naturalibus et sensibilibus, et
eum in rebus intelligibilibus fundat. Unde per fidem redditur homo
aptus ad hoc quod per potestatem miracula faciat. Et inde est etiam
quod illae virtutes ad facienda miracula praecipue cooperantur, quae
animum hominis a rebus maxime corporalibus abstrahunt: sicut
continentia et abstinentia quae retrahunt ab electionibus quibus homo
sensibilibus rebus immergitur. Aliae vero virtutes quae ad disponenda
temporalia ordinant, non ita ad facienda miracula disponunt.
Ad primum ergo dicendum, quod facere miracula attribuitur gratiae
gratis datae, sicut principio proximo, fidei autem sicut disponenti ad
huiusmodi gratiam consequendam.
Ad secundum dicendum, quod licet interdum aliquis peccator miracula
faciat, non est hoc ex merito eius,- ex merito dico condigno - sed
est ex quadam congruitate, in quantum fidem constanter confitetur, in
cuius protestationem Deus miracula facit.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod caritas est maior virtus fide,
largitur ipsi fidei efficaciam merendi; fides tamen magis congruit ad
particulariter merendum miraculorum operationes: fides enim est
perfectio intellectus, cuius operatio consistit in hoc quod res
intellectae aliquo modo sunt in ipso; caritas autem est perfectio
voluntatis, cuius operatio consistit in hoc quod voluntas in ipsam rem
tendit. Unde per caritatem homo in Deo ponitur, et cum eo unum
efficitur: per fidem autem ipsa divina ponuntur in nobis: unde dicitur
Hebr. XI, 1, quod est, sperandarum substantia rerum. Et
praeterea, miracula fiunt ad confirmationem fidei, non autem ad
confirmationem caritatis.
Ad quartum dicendum, quod caritas meretur, ut dictum est, petitionum
exauditionem, sicut universale principium merendi; sed specialiter
exaudiri in miraculis faciendis meretur fides, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod sicut Glossa ibidem dicit, verbum illud
est caeci, qui nondum erat totaliter sapientia illuminatus; unde
sententiam falsam continet, nam interdum Deus peccatores audit ex sua
liberalitate, licet non ex eorum merito. Et sic oratio eorum
impetrat, licet non sit meritoria; sicut et aliquando iusti oratio
meretur sed non impetrat: nam impetratio pertinet ad id quod petitur,
et innititur soli gratiae; meritum autem pertinet ad finem quem quis
meretur, et innititur iustitiae.
Ad sextum dicendum, quod caritas unit Deo sicut hominem in Deum
trahens: per fidem vero divina ad nos trahuntur, ut dictum est prius.
Ad septimum dicendum, quod invidia in fascinatione effectum habere non
posset, nisi imaginatio fixa ad hoc cooperaretur.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa probat quod fides per caritatem
meretur; et hoc supra concessum est. Et praeterea, obiectio tenet in
illis quae propria virtute homo facit, in quibus intellectus voluntatem
dirigit, quae potentiae imperat exequenti. In his autem in quibus
virtus divina est exequens, sola fides, quae divinae potentiae
innititur, sufficit ad operandum.
Ad nonum dicendum, quod obiectio illa procedit de operatione miraculi
secundum quod est a Deo, qui ad omnia quae in creaturis operatur, ex
amore movetur. Nam divinus amor non permisit eum sine germine esse,
ut dicit Dionysius. Nos autem loquimur de operatione miraculi
secundum quod est ab homine. Unde ratio non est ad propositum.
Ad decimum dicendum, quod spei non proprie attribuitur miracula
facere; spes enim ordinatur ad aliquid consequendum, unde est solum de
aeternis. Fides autem est de aeternis et temporalibus; unde potest se
extendere ad facienda. Et propter hoc in auctoritate inducta
principalius fit mentio de spe quam de fide, cum dicitur, quod in spem
credidit.
Ad decimumprimum dicendum, quod obiectum spei est arduum
consequendum, non autem arduum faciendum.
Ad decimumsecundum dicendum, quod spei respondet divina potentia
secundum sublimitatem suae maiestatis, in cuius consecutionem spes
tendit; sed ipsi potentiae, secundum quod est mirabilium effectiva,
praecipue innititur fides.
Ad decimumtertium dicendum, quod publica iustitia est ex fide, per
quam tota Ecclesia iustificatur, secundum illud Rom. III, 22:
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi.
Ad decimumquartum dicendum, quod fortitudo in passionibus tolerandis,
et constantia confessionis erat in martyribus propter fidei firmitatem.
Ad decimumquintum dicendum, quod etiam abstinentia ad miracula
facienda cooperatur, non tamen ita principaliter sicut fides.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet feminam non cognoscere et semper
cum femina commorari, sit difficile, non tamen est miraculum, proprie
miraculo sumpto; cum ex virtute creata dependeat, scilicet libero
arbitrio.
Ad decimumseptimum dicendum, quod abusus miraculorum in his qui
miraculis detrahebant non aufert eorum efficaciam ad fidem
confirmandam, quantum ad illos qui erant bene dispositi.
Ad decimumoctavum dicendum, quod fides Petri et Andreae commendatur
propter promptitudinem credendi, quae tanto maior fuit, quanto
minoribus adminiculis indiguit ad credendum: inter quae adminicula per
se sunt miracula.
Ad decimumnonum dicendum, quod fides non est sufficiens causa ad
miracula facienda, sed dispositio quaedam. Fiunt autem miracula
secundum ordinem divinae providentiae, quae hominibus congrua remedia
pro variis causis diversimode dispensat.
|
|