|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus, introducens verba Porphyrii, quod
quidam in Chaldaea tactus invidia, adiuratas spirituales potentias
precibus alligavit, ne ab alio postulata concederent. Et in 21
eiusdem Lib. dicit: non potuit primum nisi, Daemonibus dicentibus,
disci: quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo invitetur
nomine, quo cogatur. Ergo Daemones a magis coguntur ad magica
facienda.
2. Praeterea, quicumque facit aliquid contra suam voluntatem,
aliquo modo cogitur. Sed Daemones aliquando faciunt aliquid contra
suam voluntatem per magos adiurati. Est enim voluntas Daemonis semper
ad inducendum homines in peccatum, et tamen aliquis magica arte, ad
turpem amorem incitatus, eadem arte a violentia incitationis solvitur.
Ergo Daemones coguntur a magis.
3. Praeterea, de Salomone legitur, quod quosdam exorcismos fecit
quibus Daemones cogebantur ut ex obsessis corporibus recederent. Ergo
per adiurationes Daemones cogi possunt.
4. Praeterea, si Daemones advocati a mago veniunt, aut hoc est
quia alliciuntur, aut quia coguntur. Sed non semper advocati
alliciuntur: advocantur enim per quaedam quae Daemones odiunt, sicut
per virginitatem imprecantis, cum tamen ipsi ad incestos concubitus
homines deducere non morentur. Ergo videtur quod aliquando cogantur.
5. Praeterea, studium Daemonum est ut homines a Deo avertant.
Sed ipsi advocati per aliqua quae reverentiam Dei sonant, sicut per
invocationem divinae maiestatis, adveniunt. Ergo non propria
voluntate hoc faciunt, sed coacti.
6. Praeterea, si alliciantur aliquibus sensibilibus, non
alliciuntur eis sicut animalia cibis, sed sicut spiritus signis,
quaecumque delectationi congruunt, per varia genera lapidum,
herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum, ut Augustinus
dicit. Sed signis allici non videntur: eius enim allici signis est
cuius est signis uti, quod quidem est solum habentis sensum, nam
signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus facit aliquid
aliud in agnitionem venire. Ergo Daemones nullo modo alliciuntur,
sed magis coguntur.
7. Praeterea, Matth. XVII, 14, dixit quidam ad Iesum:
domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur. In
Marco autem, cap. IX, 16, dicitur: attuli filium meum ad te
habentem spiritum mutum. Dicit autem Glossa super verbo praedicto
Matth.: hunc Marcus surdum et mutum dicit quem Matthaeus nominat
lunaticum, non quod luna Daemonibus serviat, sed Daemon lunae cursum
observans homines corrumpit. Videtur ergo quod per observationem
caelestium corporum et aliorum corporalium, Daemones ad aliquid
faciendum cogantur.
8. Praeterea, cum Daemones ex superbia peccaverint, non est
probabile quod alliciantur illis quae eorum excellentiae derogare
videntur. Advocantur autem per convocationes virtutis ipsorum, et per
mendacia incredibilia quae derogant scientiae ipsorum. Unde
Augustinus dicit in X Lib. de civitate Dei, introducens verba
Porphyrii, sic dicentis: quid enim homo vitio cuilibet obnoxius
intendit minas, eosque territat falso ut eis extorqueat veritatem, nam
et caelum se collidere minatur et cetera similia, homini impossibilia,
ut illi dii, tamquam insipientissimi pueri, falsis et ridiculosis
comminationibus territi quae imperantur efficiant? Ergo Daemones non
alliciuntur sed coguntur advocati.
9. Praeterea voluntas Daemonis ad hoc tendit, ut homines in
culturam idolorum deiiciat; quod quidem praecipue fit per hoc quod
spiritus Daemonum imaginibus adsunt. Si autem propria sponte advocati
venirent, semper ad talia venirent. Non autem veniunt, nisi certis
temporibus observatis, et determinatis carminibus et ritibus,
imaginibus consecratis, vel potius execratis. Non ergo Daemones
advocantur quasi allecti, sed quasi coacti.
10. Praeterea aliquando Daemones magicis artibus advocantur, ut
homines ad turpem amorem inclinent. Hoc autem Daemones propria
voluntate facere intendunt. Non ergo esset opus ut allicerentur si
semper hoc facerent advocati. Non semper autem hoc faciunt. Ergo
quando faciunt, advocantur non ut allecti, sed quasi coacti.
1. Sed contra. Est quod dicitur Iob XLI, 24: non est
potestas super terram quae ei possit comparari scilicet Diabolo.
Maior autem potestas non cogitur a minori. Ergo per nihil terrenum
Daemones cogi possunt.
2. Praeterea, non est eiusdem invocari et cogi. Invocantur enim
maiores, ut Porphyrius dicit, sed peioribus imperatur. Daemones
autem veniunt advocati. Ergo non coguntur.
3. Sed dicendum, quod coguntur virtute divina.- Sed contra,
cogere Daemones ex virtute divina est per donum gratiae, quo
perficitur ordo caelestium potestatum. Hoc autem donum gratiae non
adest infidelibus, et hominibus sceleratis quales sunt magi. Ergo nec
etiam virtute divina Daemones cogere possunt.
4. Praeterea, facere ea quae divina virtute principaliter fiunt,
non est peccatum, sicut facere miracula. Si ergo magi virtute divina
Daemones cogerent, utendo magicis artibus non peccarent, quod patet
esse falsum. Non ergo Daemones aliquo modo magicis artibus coguntur.
Respondeo. Dicendum quod circa effectus magicarum artium multiplex
fuit opinio. Quidam enim dixerunt, sicut Alexander, quod effectus
magicarum artium fit per aliquas potentias et virtutes in rebus
inferioribus generatas ex virtutibus quorumdam inferiorum corporum, cum
observatione caelestium motuum. Unde Augustinus dicit, quod
Porphyrio videtur, herbis et lapidibus et animantibus et sonis certis
quibusdam ac vocibus et figurationibus atque figmentis quibusdam, etiam
observatis in caeli conversione motibus sidereis, fabricari in terra ab
hominibus potestates idoneas siderum variis effectibus exequendis.
Haec autem positio insufficiens videtur. Licet enim ad aliqua quae
magicis artibus fieri videntur, naturalium corporum superiorum et
inferiorum vires sufficere possint,- sicut ad quasdam corporum
transmutationes,- quaedam tamen fiunt magicis artibus ad quae nulla
vis corporalis se extendere potest. Constat vero quod locutio non est
nisi ab intellectu. Per magicas autem artes aliquae locutiones
aliquorum respondentium audiuntur; unde et oportet quod hoc fiat per
aliquem intellectum, et praecipue cum de aliquibus occultis per
huiusmodi responsa homines doceantur. Nec potest dici, quod hoc fiat
per immutationem imaginationis solius per modum praestigii: quia tunc
istae voces non ab omnibus circumstantibus audirentur, nec a
vigilantibus et habentibus sensus solutos istae voces audiri possent.
Unde relinquitur quod fiant vel ex virtute animae hominis magicis
artibus utentis, aut fiant ab aliquo exteriori intellectum habente.
Primum autem esse non potest: quod patet ex duobus: primo quidem,
quia anima hominis ex sua virtute non potest venire ad cognitionem
ignotorum nisi per aliqua sibi nota; unde ex voluntate animae hominis
non potest fieri revelatio occultorum quae fit per magicas artes, cum
ad huiusmodi occulta facienda non sufficiant principia rationis.
Secundo, quia si sua virtute huiusmodi effectus anima magi faceret,
non indigeret uti invocationibus aut aliquibus huiusmodi exterioribus
rebus. Constat autem quod huiusmodi effectus magicarum artium per
aliquos exteriores spiritus fiunt, non autem per spiritus iustos et
bonos: quod quidem ex duobus patet: primo, quia boni spiritus
familiaritatem suam sceleratis hominibus non exhiberent, quales
plerumque sunt magicarum artium executores; secundo, quia non
cooperarentur hominibus ad illicita perpetranda, quod plerumque fit per
magicas artes. Restat ergo hoc fieri per malos spiritus quos Daemones
dicimus. Huiusmodi autem Daemones possunt intelligi cogi dupliciter:
uno modo per aliquam superiorem virtutem, quae eis necessitatem
faciendi inducat; alio modo per modum allectionis, sicut homines
dicuntur ad aliquid cogi cuius concupiscentia alliciuntur. Neutro
autem modo rebus corporalibus, per se loquendo, Daemones cogi possunt
nisi supponantur habere corpora aerea naturaliter sibi unita et per
consequens habere sensibiles affectiones ad modum aliorum animalium,
sicut et Apuleius posuit Daemones esse animalia corpore aerea, anima
passiva. Sic enim cogi possent, utroque modo, corporali virtute et
corporum caelestium (ex quorum impressionibus in aliquas passiones
inducerentur) et etiam inferioribus corporibus in quibus
delectarentur, sicut Apuleius dicit: et delectantur in fumis
sacrificiorum et in aliquibus talibus. Sed huius opinionis falsitas
ostensa est in praecedentibus quaestionibus. Restat ergo quod
Daemones, per quos magicae artes complementum habent, et coguntur et
alliciuntur. Coguntur quidem a superiori; quandoque quidem ab ipso
Deo, quandoque vero a sanctis et Angelis et hominibus virtute Dei.
Nam ad ordinem potestatum pertinere dicitur Daemones arcere. Sancti
autem homines sicut dono virtutum participant, in quantum miracula
faciunt, ita dono potestatum, in quantum eiiciunt Daemones.
Coguntur etiam interdum ab ipsis superioribus Daemonibus; quae quidem
sola coactio per magicas artes fieri potest. Coguntur etiam quasi
allecti per artes magicas, non quidem rebus corporalibus propter
seipsas, sed propter aliquid aliud: primo quidem, quia per huiusmodi
res corporales sciunt facilius posse compleri effectum ad quem
invocantur; et hoc ipsi appetunt, ut scilicet eorum virtus admirabilis
habeatur; et propter hoc sub certa constellatione advocati magis
adveniunt. Secundo, inquantum huiusmodi corporalia sunt signa
aliquorum spiritualium quibus delectantur. Unde Augustinus dicit,
quod alliciuntur Daemones in his rebus, non tamquam animalia cibis,
sed quasi spiritus signis. Quia enim homines in signum subiectionis
Deo sacrificium offerunt et prostrationes faciunt, gaudent huiusmodi
reverentiae signa sibi exhiberi. Alliciuntur autem diversi Daemones
diversis signis, secundum quod diversis vitiis ipsorum magis
conveniunt. Tertio alliciuntur his corporalibus rebus, inquantum
homines per eas in peccatum adducuntur; et inde est quod alliciuntur
mendaciis, et his quae homines in errorem vel peccatum inducere
possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod Daemones dicuntur cogi per magicas
artes modis praedictis.
Ad secundum dicendum, quod in hoc ipso Daemoni satisfit, si per hoc
quod aliquod malum impedit et ad aliquod bonum cooperatur, facilius in
sui familiaritatem et admirationem homines trahit. Nam et ipsi se
transfigurant in Angelos lucis, sicut habetur II Cor. XI,
14.
Ad tertium dicendum, quod si Salomon exorcismos suos eo tempore fecit
quando erat in statu salutis, potuit esse in illis exorcismis vis
cogendi Daemones ex virtute divina. Si autem tempore illo fecit quo
idola adoravit, ut intelligatur eum per magicas artes fecisse, non
fuit in illis exorcismis vis cogendi Daemones, nisi modo praedicto.
Ad quartum dicendum, quod a virginibus advocati adveniunt, ut ex hoc
in suae divinitatis opinionem homines adducant, quasi munditiam ament.
Ad quintum dicendum, quod in hoc etiam quod ad invocationem divinae
virtutis adveniunt, volunt intelligi quod non sint a divina iustitia
omnino exclusi; non enim sic divinitatem appetunt ut summo Deo velint
aequari omnino, sed sub eo, divinitatis cultum sibi ab hominibus
exhiberi gaudent.
Ad sextum dicendum, quod Daemones non dicuntur allici signis quasi
ipsi signis utantur, sed quia homines signis uti consueverunt,
delectantur in signis quibus homines utuntur propter signatum.
Ad septimum dicendum, quod sicut Glossa ordinaria ibidem dicit,
Daemones certis periodis lunae homines magis affligunt, ut creaturas
Dei infament, in hoc scilicet quod credantur Daemonibus servire, et
per hoc homines in errorem mittant.
Ad octavum dicendum, quod licet praedicta mendacia in derogationem
virtutis Daemonum esse videantur, tamen hoc ipsum eis est
delectabile, quod homines in mendaciis confidant: quia ipse est mendax
et pater eius.
Ad nonum dicendum, quod ad imagines advocati adveniunt certis horis et
certis signis, rationibus praedictis.
Ad decimum dicendum, quod licet semper Daemones homines desiderent
pertrahere in peccata, tunc tamen magis adhuc nituntur quando magis ad
hoc inclinantur, et quando plures possunt inducere in peccatum.
|
|