|
Et videtur quod non.
1. Quia in Glossa Rom. XI, 24, dicitur: Deus omnium
naturarum conditor, nihil contra naturam facit.
2. Praeterea, alia Glossa dicit ibidem: contra legem naturae tam
Deus facere non potest quam contra se ipsum. Contra se ipsum autem
nullo modo facere potest: quia se ipsum negare non potest, ut dicitur
II Tim. cap. II, 13. Ergo nec contra naturae ordinem, qui
est lex naturae, Deus facere potest.
3. Praeterea, sicut ordo humanae iustitiae derivatur a divina
iustitia, ita ordo naturae derivatur a divina sapientia; ipsa enim est
quae disponit omnia suaviter, ut dicitur Sap. cap. VIII, 1.
Sed contra ordinem humanae iustitiae Deus facere non potest: sic enim
esset causa peccati, quod solum ordini iustitiae repugnat. Cum ergo
non minor sit Dei sapientia, quam eius iustitia, videtur quod nec
contra ordinem naturae facere possit.
4. Praeterea, quandocumque Deus operatur in creaturis per rationes
seminales, non fit aliquid contra naturae cursum. Sed non potest
Deus aliquid convenienter operari in natura praeter rationes seminales
naturae inditas. Ergo Deus non potest convenienter contra cursum
naturae facere. Probatio mediae. Augustinus enim dicit, quod
visibiles apparitiones patribus exhibitae sunt mediante ministerio
Angelorum, ex hoc quod Deus corpora regit per spiritus. Sed
similiter corpora inferiora regit per superiora, ut ipse dicit; et
similiter potest dici, quod effectus quoslibet regit per causas. Cum
ergo in causis naturalibus rationes seminales sint inditae, videtur
quod Deus convenienter non possit operari in effectibus naturalibus,
nisi rationibus seminalibus mediantibus: et sic nihil fiet ab eo contra
cursum naturae.
5. Praeterea, Deus non potest facere quod affirmatio et negatio
sint simul vera, quia cum hoc sit contra rationem entis in quantum est
ens, est etiam contra rationem creaturae; prima namque rerum
creaturarum est esse, ut dicitur in libro de causis. Praedictum autem
principium, cum sit primum inter omnia principia, in quod omnia alia
resolvuntur, ut probatur in IV Metaph., oportet quod in qualibet
necessaria propositione includatur, et quod eius oppositum includatur
in quolibet impossibili. Cum ergo ea quae sunt contra cursum naturae
sint impossibilia in natura,- sicut caecum fieri videntem, et mortuum
fieri viventem,- in huiusmodi oppositum dicti principii includetur.
Ergo ea quae sunt contra cursum naturae, Deus facere non potest.
6. Praeterea, quaedam Glossa dicit, Ephes. cap. III, 7
sq. quod Deus contra causas quas voluntate instituit, mutabili
voluntate, nihil facit. Sed causas naturales Deus voluntate sua
instituit. Ergo contra eas nihil facit nec facere potest, sicut non
potest esse mutabilis; mutabilitas enim voluntatis videtur cum aliquis
facit contra id quod prius voluntate instituit.
7. Praeterea, bonum universi est bonum ordinis, ad quem pertinet
cursus naturalium rerum. Sed Deus non potest facere contra bonum
universi, quia ex sua bonitate summa provenit quod omnia sint valde
bona secundum ordinem universi. Ergo Deus non potest facere contra
cursum naturalium rerum.
8. Praeterea, Deus non potest esse causa mali. Malum autem,
secundum Augustinum, est privatio modi, speciei et ordinis. Ergo
Deus non potest facere, contra cursum naturae, qui pertinet ad
ordinem universi.
9. Praeterea, Genes. II, 2, dicitur, quod Deus die septimo
cessavit ab omni opere quod patrarat; et hoc ideo secundum Glossam
ordinariam, quia cessavit a novis operibus condendis. Sed in operibus
sex dierum non fecit aliquid contra cursum naturae. Unde Augustinus
dicit, quod in operibus sex dierum non quaeritur quid Deus miraculose
facere possit, sed quid rerum natura patiatur, quam tunc Deus
instituit. Ergo nec postea Deus aliquid fecit contra naturae cursum.
10. Praeterea, secundum philosophum, natura est causa ordinationis
in omnibus. Sed Deus non potest facere aliquid nisi ordinatum,
quia, ut dicitur Rom. cap. XIII, 1: quae a Deo sunt,
ordinata sunt. Ergo non potest facere aliquid contra naturam.
11. Praeterea, sicuti ratio humana a Deo est, ita et natura.
Sed contra principia rationis Deus facere non potest, sicut quod
genus de specie non praedicetur, vel quod latus quadrati sit
commensurabile diametro. Ergo nec contra principia naturae Deus
facere potest.
12. Praeterea, totus naturae cursus a divina sapientia
progreditur, sicut artificiata ab arte humana, ut Augustinus dicit
super illud Ioan., cap. I, 3-4: quod factum est in ipso vita
erat. Sed artifex non facit aliquod contra artem suam nisi per
errorem, qui in Deo esse non potest. Ergo nec Deus facit aliquid
contra cursum naturae.
13. Praeterea, philosophus dicit, quod sicut agitur unumquodque,
ita natum est agi. Sed quod ita natum est agi sicut agitur, non fit
contra cursum naturae. Ergo nihil fit contra naturae cursum.
14. Praeterea, Anselmus dicit, Lib. I: cur Deus homo, quod
minimum inconveniens Deo est impossibile. Inconveniens autem est quod
cursus naturae mutetur, conveniens est autem quod servetur. Ergo
impossibile est quod Deus contra cursum naturae faceret.
15. Praeterea, sicut se habet scientia ad falsum, ita se habet
potentia ad impossibile. Sed Deus non potest scire id quod est falsum
in natura. Ergo Deus non potest facere id quod est contra cursum
naturae, quia hoc est impossibile in natura.
16. Praeterea, magis est impossibile quod est impossibile per se
quam quod est impossibile per accidens, quia quod per se est tale,
magis est tale. Sed id quod fuit non fuisse est impossibile per
accidens; quod tamen Deus facere non potest, ut Hieronymus dicit et
etiam philosophus. Ergo nec quae sunt contra cursum naturae, quae
sunt impossibilia per se, ut caecum videre, facere Deus non potest.
17. Praeterea, secundum philosophum, violentum est cuius
principium est extra, nil conferente vim passo. Sed ad ea quae sunt
contra cursum naturae, res naturales conferre non possunt. Ergo si a
Deo fiant, erunt violenta: et sic non erunt permanentia; quod
videtur inconveniens, nam caecis illuminatis divinitus permanet visum.
18. Praeterea, cum omne genus per potentiam et actum dividatur, ut
patet in III Physic., ad potentiam autem potentia passiva
pertineat, ad actum autem activa; oportet quod illa sola potentia
passiva inveniatur in natura ad quae invenitur potentia activa
naturalis, hoc enim est eiusdem generis; et hoc etiam dicit
Commentator in IX Metaph. Sed ad ea quae sunt contra cursum
naturae non invenitur aliqua potentia activa naturalis; ergo nec
potentia passiva. Sed illa respectu quorum non est potentia passiva in
creatura, dicimus non posse fieri, quamvis Deus per suam
omnipotentiam omnia facere possit. Ergo ea quae sunt contra cursum
naturae, fieri non possunt propter defectum creaturae, etsi non
propter defectum divinae potentiae.
19. Praeterea, quidquid Deus aliquando facit non esset
inconveniens, etiam si semper faceret. Esset autem inconveniens, si
Deus omnes effectus naturales crearet non mediantibus causis
naturalibus, quia tunc res naturales suis operationibus
destituerentur. Ergo inconveniens est quod aliquem effectum in istis
inferioribus faciat aliquando non mediantibus causis naturalibus. Eis
autem mediantibus non facit aliquid contra cursum naturae. Ergo Deus
nihil facit contra cursum naturae.
20. Praeterea, causa per se essentialem ordinem habet ad suum
effectum, et e converso. Sed Deus non potest alicui rei auferre quod
est sibi essentiale, ea manente, sicut quod sit homo et non sit
animal. Ergo non potest effectum aliquem producere sine causa naturali
quae ad huiusmodi effectum habet essentialem ordinem, sicut quod faciat
visum sine causis naturalibus ex quibus visus natus est causari.
21. Praeterea, inconveniens est ut maius bonum dimittatur pro
minori bono. Sed bonum universi est maius quam aliquod bonum
particulare cuiuscumque, unde Augustinus dicit, quod Deus facit bona
etiam singula, simul autem omnia valde bona propter ordinem universi.
Ergo inconveniens est quod propter salutem alicuius hominis vel
alicuius gentis, Deus mutet cursum naturae, qui pertinet ad ordinem
universi, in quo bonum eius consistit. Numquam ergo Deus facit
contra cursum naturae.
1. Sed contra. A privatione in habitum non potest fieri regressus
secundum naturam; fit autem operatione divina; unde dicitur Matth.,
XI, 5: caeci vident (...), surdi audiunt et cetera. Ergo
Deus facit aliquid contra cursum naturae.
2. Praeterea, potestas superioris non dependet a potestate
inferioris, nec secundum eam limitatur. Sed Deus est superior quam
natura. Ergo non limitatur eius potentia secundum potentiam naturae;
et sic nihil prohibet ipsum operari aliquid contra cursum naturae.
Respondeo. Dicendum quod absque omni dubio Deus in rebus creatis
potest operari praeter causas creatas, sicut et ipse operatur in
omnibus causis creatis, ut alibi ostensum est; et operando praeter
causas creatas potest operari eosdem effectus quos eisdem mediantibus
operatur, et eodem ordine, vel etiam alios, et alio ordine; et sic
potest aliquid facere contra communem et solitum cursum naturae. Cuius
veritatis manifestabitur ratio, si ea consideremus quae huic veritati
adversari videntur: quae quidem sunt tria. Primum est quorumdam
antiquorum philosophorum opinio, qui posuerunt istas res corporeas non
habere aliam causam superiorem quae sit eis causa essendi; et sic
posuerunt eorum aliqui, ut Anaxagoras, intellectum causam alicuius
motus in eis, ut segregationis. Secundum autem hanc positionem, a
nulla causa supernaturali naturales formae, quae sunt naturalium
actionum principia, possunt immutari, nec earum operationes impediri;
et sic nihil potest fieri contra cursum naturae qui ex necessitate harum
causarum corporalium ordinatur. Sed haec positio est falsa, quia
oportet illud quod est principium in entibus, esse causam essendi
omnibus aliis, sicut summe calidum est causa caliditatis omnibus
aliis, ut dicitur in II Metaphys. Et de hoc plenius alibi
tractatum est, ubi ostensum est quod nihil potest esse nisi a Deo.
Secundum autem quod praedictam veritatem impedire potest, est opinio
aliorum philosophorum, qui dixerunt, Deum esse causam omnium entium
per eius intellectum. Sed dixerunt quod Deus de entibus habet
universalem quamdam cognitionem in quantum cognoscit seipsum, et quod
ipse est principium essendi omnibus entibus, non autem propriam de
unoquoque. A scientia autem communi et universali non sequuntur
particulares effectus, nisi mediantibus particularibus conceptionibus.
Si enim sciam quod omnis fornicatio est fugienda, non fugiam hunc
actum nisi accipiam hunc actum esse fornicationem. Et secundum hoc
dicunt quidam, quod a Deo non progrediuntur effectus particulares nisi
mediantibus causis aliis per ordinem, quarum superiores sunt magis
universales, inferiores vero magis particulares; et secundum hoc Deus
nihil poterit facere contra cursum naturae. Sed ista positio est
falsa, nam cum Deus seipsum perfecte cognoscat, oportet quod
cognoscat quidquid in ipso quocumque modo est. In eo autem est
similitudo cuiuslibet causati, in quantum nihil esse potest quod eum
non imitetur; unde oportet quod de omnibus propriam cognitionem
habeat, sicut alibi plenius ostensum est. Tertium quod posset
praedictam veritatem impedire, est positio quorumdam philosophorum,
qui dixerunt, Deum ex necessitate naturae res agere; et sic oportet
quod eius operatio determinetur ad istum cursum rerum qui est secundum
naturam ordinatus; unde contra eum facere non poterit. Sed hoc etiam
patet esse falsum, nam supra omne quod ex necessitate naturae agit,
oportet aliquid esse quod naturam ad unum determinet, sicut alibi,
ostensum est; unde impossibile est quod Deus, qui est primum agens,
ex necessitate naturae agat; quod etiam in alia quaestione
multipliciter ostensum est. His ergo tribus habitis, scilicet quod
Deus sit rebus naturalibus causa essendi, et quod propriam cognitionem
et providentiam habeat de unoquoque, et quod non agat ex necessitate
naturae, sequitur quod potest praeter cursum naturae aliquid agere in
particularibus effectibus, vel quantum ad esse, in quantum aliquam
novam formam inducit rebus naturalibus quam natura inducere non potest,
sicut formam gloriae; aut huic materiae, sicut visum in caeco; vel
quantum ad operationem: in quantum retinet operationes rerum naturalium
ne agant quod natae sunt agere, sicut quod ignis non comburat, ut
patet Daniel. III, 24, vel quod aqua non fluat, ut patet de
aqua Iordanis.
Ad primum ergo dicendum, quod contra naturam particularem et Deus
facit et etiam res naturales; quod enim ignis corrumpatur contra
naturam particularem huius ignis est. Unde philosophus dicit, quod
corruptio et senium et defectus omnis contra naturam est. Contra
naturam vero universalem nulla res naturalis agit; dicitur enim natura
particularis secundum ordinem particularis causae ad particularem
effectum; natura vero universalis secundum ordinem primi agentis in
natura, quod est caelum ad omnia inferiora agentia. Cum autem nullum
inferiorum corporum agat nisi per virtutem caelestis corporis,
impossibile est quod aliquod corpus naturale agat contra naturam
universalem. Sed hoc ipsum quod aliquid agit contra naturam
particularem, est secundum naturam universalem. Sicut autem caelum
est causa universalis respectu inferiorum corporum, ita Deus est causa
universalis respectu omnium entium, respectu cuius etiam ipsum caelum
est causa particularis. Nihil enim prohibet unam et eamdem causam esse
universalem respectu inferiorum et particularem respectu superiorum,
sicut et in praedicabilibus accidit; nam animal, quod est universale
respectu hominis, est particulare respectu substantiae. Sicut ergo
per virtutem caeli potest aliquid fieri contra hanc naturam
particularem, nec tamen est hoc contra naturam simpliciter, quia hoc
est secundum naturam universalem, ita virtute Dei potest aliquid fieri
contra naturam universalem, quae est ex virtute caeli; non tamen erit
contra naturam simpliciter, quia erit secundum naturam
universalissimam, quae consideratur ex ordine Dei ad omnes creaturas.
Et ex hoc intellectu Augustinus dicit in Glossa inducta, quod Deus
nihil contra naturam facit. Unde subiungitur, quia hoc est unicuique
natura quod Deus facit.
Et ex hoc etiam patet responsio ad secundum; nam in illa Glossa
loquitur Augustinus de summa lege naturae quae attenditur secundum
ordinem Dei ad omnes creaturas.
Ad tertium dicendum, quod sicut ex dictis patet, licet Deus possit
facere contra ordinem qui est unius creaturae ad aliam, quod est quasi
naturae particularis respectu ipsius, non tamen potest facere contra
ordinem creaturae ad se ipsum. Iustitia autem hominis consistit
principaliter in debito ordine hominis ad Deum; unde contra ordinem
iustitiae Deus facere non potest. Cursus autem naturae est secundum
ordinem unius creaturae ad aliam, et ideo contra cursum naturae Deus
facere potest.
Ad quartum dicendum, quod sicut Deus potest facere praeter causas
naturales effectus in rebus corporalibus, ita potest facere praeter
ministerium Angelorum; non tamen est eadem ratio faciendi praeter
utrumque. Nam praeter causas naturales facit ut homo effectum, quem
causis visibilibus attribuere non potest, in aliquam superiorem causam
reducere cogatur, ut si ex visibili miraculo divina potentia
manifestetur. Operationes autem Angelorum non sunt visibiles; unde
eorum ministerium non impedit quin homo in divinae potentiae
considerationem adducatur. Et propter hoc Augustinus non dicit quod
praeter ministerium Angelorum non possit operari, sed quod non
operatur.
Ad quintum dicendum, quod sicut Deus non potest facere quod
affirmatio et negatio sint simul vera, ita non potest facere ea quae
sunt impossibilia in natura, in quantum praedictum impossibile in se
claudunt sicut patet quod mortuum vivificare, claudit in se
contradictionem, si ponatur a principio intrinseco naturaliter mortuus
ad vitam redire, nam de ratione mortui est quod sit privatus principio
vitae: unde Deus hoc non facit, sed facit quod mortuus ab exteriori
principio vitam iterato acquirat; quod contradictionem non includit.
Et eadem ratio est de aliis quae sunt impossibilia naturae, quae
facere potest.
Ad sextum dicendum, quod Deus non facit contra rationes naturales
mutabili voluntate, nam Deus ab aeterno praevidit et voluit se
facturum quod in tempore facit. Sic ergo instituit naturae cursum, ut
tamen praeordinaretur in aeterna sua voluntate quod praeter cursum istum
quandoque facturus erat.
Ad septimum dicendum, quod Deus faciendo praeter cursum naturae, non
removet totum ordinem universi, in quo consistit bonum ipsius, sed
ordinem alicuius particularis causae ad suum effectum.
Ad octavum dicendum, quod malum poenae est contra ordinem unius partis
universi ad aliam partem, et similiter malum cuiuslibet defectus
naturalis; sed malum culpae est contra ordinem totius universi ad finem
ultimum, eo quod voluntas, in qua est malum culpae, ab ipso ultimo
fine universi deordinatur per culpam; et ideo huiusmodi mali Deus
causa esse non potest; contra hunc enim ordinem agere non potest,
licet posset agere contra ordinem primum.
Ad nonum dicendum, quod miraculum non fit a Deo nisi in creaturis
praeexistentibus, quae alio modo in operibus sex dierum
praeextiterunt. Unde opera miraculosa materialiter in operibus sex
dierum praecesserunt, licet tunc non oportuerit aliquid miraculose
fieri contra cursum naturae, quando natura instituebatur.
Ad decimum dicendum, quod natura est causa ordinationis in omnibus
naturalibus, non autem in omnibus simpliciter.
Ad decimumprimum dicendum, quod logicus et mathematicus considerant
tantum res secundum principia formalia; unde nihil est impossibile in
logicis vel mathematicis, nisi quod est contra rei formalem rationem.
Et huiusmodi impossibile in se contradictionem claudit, et sic est per
se impossibile. Talia autem impossibilia Deus facere non potest.
Naturalis autem applicat ad determinatam materiam: unde reputat
impossibile etiam id quod est huic impossibile. Nihil autem prohibet
Deum posse facere quae sunt inferioribus agentibus impossibilia.
Ad decimumsecundum dicendum, quod ars divina non totam seipsam
explicat in creaturarum productione; et ideo secundum artem suam potest
alio modo aliquid operari quam habeat cursus naturae; unde non sequitur
quod si potest facere contra cursum naturae, possit facere contra suam
artem: nam et homo artifex potest aliud artificiatum facere per suam
artem contrario modo quam prius fecit.
Ad decimumtertium dicendum, quod philosophus loquitur de his quae in
natura aguntur: ea enim aguntur sicut apta nata sunt agi.
Ad decimumquartum dicendum, quod cursum naturae servari est
conveniens, secundum quod est a divina providentia ordinatus; unde si
ordo divinae providentiae habet quod aliquid secus agatur, non est
inconveniens.
Ad decimumquintum dicendum, quod non dicitur aliquid esse falsum
simpliciter et alicui, sicut aliquid dicitur esse impossibile
simpliciter et alicui, sed esse falsum simpliciter; unde Deus non
potest scire aliquod falsum, sicut non potest facere aliquid
impossibile: quod simpliciter est impossibile; et tamen sicut potest
facere aliquid impossibile alicui, ita potest facere aliquid ignotum
alicui.
Ad decimumsextum dicendum, quod omne per accidens reducitur ad aliquid
quod est per se: unde nihil prohibet aliquid quod est per accidens, ad
id quod est per se reductum, esse magis tale: sicut nix sua albedine
disgregat visum magis quam albedo parietis, eo quod albedo nivis est
maior albedine parietis: similiter remotio cursus Socratis est
impossibilis per hoc quod reducitur ad hoc impossibile per se,
praeteritum non fuisse, quod contradictionem implicat: unde nihil
prohibet hoc esse magis impossibile quam id quod est impossibile
alicui, quamvis non sit impossibile per accidens.
Ad decimumseptimum dicendum, quod in re qualibet naturali est
naturalis ordo et habitudo ad causas omnes superiores: et inde est quod
illa quae fiunt in corporibus inferioribus ex impressione caelestium
corporum, non sunt violenta, licet videantur esse contraria
naturalibus motibus inferiorum corporum, ut patet in fluxu et refluxu
maris, qui sequitur motum lunae. Et multo minus est violentum quod a
Deo fit in istis inferioribus.
Ad decimumoctavum dicendum, quod quanto aliqua virtus activa est
altior, tanto eamdem rem potest perducere in altiorem effectum: unde
natura potest ex terra facere aurum aliis elementis commixtis, quod ars
facere non potest; et inde est quod res aliqua est in potentia ad
diversa secundum habitudinem ad diversos agentes. Unde nihil prohibet
quin natura creata sit in potentia ad aliqua fienda per divinam
potentiam, quae inferior potentia facere non potest: et ista vocatur
potentia obedientiae, secundum quod quaelibet creatura creatori
obedit.
Ad decimumnonum dicendum, quod ordinatio cuiuslibet rei creatae ad
suam operationem est a Deo; unde si ex divina providentia praeter
rerum naturalium operationem producitur aliquis effectus, non est
inconveniens.
Ad vicesimum dicendum, quod licet Deus faciat aliquem effectum
praeter actionem causae naturalis, non tamen tollit ordinem causae ad
suum effectum; unde et in igne fornacis remanebat ordo ad comburendum,
licet non combureret tres pueros in camino.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod quando Deus agit aliquid contra
cursum naturae, non tollitur totus ordo universi, sed cursus qui est
ex ordine unius particularis rei ad aliam. Unde non est inconveniens,
si aliquando contra cursum naturae aliquid fiat ad salutem hominis,
quae consistit in ordinatione ipsius ad ultimum finem universi.
|
|