|
Et videtur quod non.
1. Quia sicut ex verbis Augustini haberi potest, miraculum est
aliquid arduum et insolitum, supra facultatem naturae et praeter spem
admirantis apparens. Aliquando autem Deus operatur contra cursum
naturae etiam in minimis rebus, sicut cum ex aqua fecit vinum, Ioan.
II; quae tamen operatio praeter operationem causarum naturalium
fuit. Ergo non omnia quae Deus facit praeter causas naturales,
miracula dici possunt.
2. Praeterea, quod frequenter accidit, non potest insolitum dici.
Sed huiusmodi operationes divinae praeter causas naturales apostolorum
tempore frequenter fiebant: unde dicitur Act. V, 15, quod in
plateis ponebantur infirmi, et cetera. Ergo huiusmodi non erant
insolita, et ita non erant miracula.
3. Praeterea, illud quod natura potest operari non est supra
facultatem naturae. Sed quandoque divinitus fiunt praeter naturales
causas quae etiam natura facere posset, sicut patet cum dominus curavit
socrum Petri a febribus quibus tenebatur, ut dicitur Luc. IV,
38-39. Ergo non fuit supra facultatem naturae, et ita non fuit
miraculum.
4. Praeterea, mortuum reviviscere, non potest contingere per
operationem naturalis causae. Sed resuscitatio mortuorum, qua Deus
in fine omnes mortuos vivificabit, est a sanctis expectata; unde in
symbolo dicitur: expecto resurrectionem mortuorum. Ergo non omne
illud quod Deus operatur praeter causas naturales, est praeter spem
humanam, et ita non est miraculum.
5. Praeterea, creatio caeli et terrae, et etiam creatio animarum
rationalium est a Deo praeter alias causas agentes: solus enim Deus
creare potest, ut in alia quaestione, est habitum. Sed tamen haec
non possunt dici miracula: quia haec non fiunt ad gratiae ostensionem,
propter quam solam fiunt miracula, ut Augustinus dicit, sed ad
naturae institutionem. Ergo non omnia quae Deus facit praeter causas
naturales, possunt dici miracula.
6. Praeterea, iustificatio impii fit a solo Deo praeter causas
naturales; nec est miraculum, sed magis finis miraculi: ad hoc enim
miracula fiunt, ut homines convertantur ad Deum. Ergo non omnia quae
Deus facit praeter causas naturales, sunt miracula.
7. Praeterea, magis est mirum quod aliquid fiat a minus potente quam
a magis potente. Sed Deus est potentior quam natura: cum autem
natura aliquid operatur, non dicitur esse miraculum, sicut cum
operatur sanationem infirmi, vel aliquid huiusmodi. Ergo multo minus
potest dici miraculum, quando Deus illud operatur.
8. Praeterea, monstra fiunt contra naturam, nec tamen dicuntur
miracula. Ergo non omnia quae contra naturam fiunt, miracula dici
possunt.
9. Praeterea, miracula fiunt ad fidei confirmationem. Sed
incarnatio verbi non est ad confirmationem fidei tamquam fidei
argumentum, sed magis est sicut fidei obiectum. Ergo non est
miraculum: et tamen hoc solus Deus facit nulla alia causa agente:
ergo non omnia quae Deus facit praeter causas naturales, sunt
miracula.
1. Sed contra. Augustinus, dicit, quod triplex est rerum cursus:
naturalis, voluntarius et mirabilis. Ea autem quae solus Deus
operatur praeter causas naturales, non pertinent ad cursum rerum
naturalium, nec ad voluntarium, quia nec natura, nec voluntas creata
in eis operatur. Ergo pertinet ad cursum mirabilem, et ita sunt
miracula.
2. Praeterea, Richardus de s. Victore dicit, quod miraculum est
opus creatoris, manifestativum divinae virtutis. Huiusmodi autem sunt
quae a Deo praeter causas naturales fiunt. Ergo sunt miracula.
Respondeo. Dicendum, quod miraculi nomen a mirando est sumptum. Ad
admirationem autem duo concurrunt, ut potest accipi ex verbis
philosophi in principio metaphysicorum: quorum unum est, quod causa
illius quod admiramur, sit occulta; secundum est quod in eo quod
miramur, appareat aliquid per quod videatur contrarium eius debere esse
quod miramur, sicut aliquis posset mirari si videret ferrum ascendere
ad calamitam, ignorans calamitae virtutem, cum videatur quod ferrum
naturali motu debeat tendere deorsum. Hoc autem contingit dupliciter:
uno modo secundum se; alio modo quo ad nos. Quo ad nos quidem,
quando causa effectus quem miramur, non est occulta simpliciter, sed
occulta huic vel illi; nec in re quam miramur est dispositio repugnans
effectui quem miramur, secundum rei veritatem, sed solum secundum
opinionem admirantis: et ex hoc contingit quod id quod est uni mirum
vel admirabile, non est mirum vel admirabile alteri, sicut sciens
virtutem calamitae per doctrinam vel per experimentum, non miratur
praedictum effectum; ignorans autem miratur. Secundum se autem
aliquid est mirum vel admirabile, cuius causa simpliciter est occulta,
et quando in re est contraria dispositio secundum naturam effectui qui
apparet, et ista non solum possunt dici mira in actu, vel mira in
potentia, sed etiam miracula, quasi habentia in se admirationis
causam. Causa autem occultissima et remotissima a nostris sensibus est
divina, quae in rebus omnibus secretissime operatur: et ideo illa quae
sola virtute divina fiunt in rebus illis in quibus est naturalis ordo ad
contrarium effectum vel ad contrarium modum faciendi, dicuntur proprie
miracula; ea vero quae natura facit, nobis tamen vel alicui nostrum
occulta, vel etiam quae Deus facit, nec aliter nata sunt fieri nisi a
Deo, miracula dici non possunt, sed solum mira vel mirabilia. Et
ideo in definitione miraculi ponitur aliquid quod excedit naturae
ordinem, in hoc quod dicitur, supra facultatem naturae, cui ex parte
rei mirabilis respondet quod dicitur arduum. Et ponitur etiam aliquid
quod excedit nostram cognitionem, in hoc quod dicitur praeter spem
admirantis apparens; cui ex parte rei mirabilis respondet quod dicitur
insolitum. Nam per consuetudinem aliquid in nostram notitiam
familiarius venit.
Ad primum ergo dicendum, quod arduum quod ponitur in definitione
miraculi, non pertinet ad rei magnitudinem secundum se consideratam,
sed per comparationem ad facultatem naturae. Unde quod in quacumque
parva re Deus operatur quod natura operari non potest, hoc arduum
reputatur.
Ad secundum dicendum, quod insolitum dicitur miraculum, quia est
contra consuetum cursum naturae, etiam si quotidie iteraretur, sicut
transubstantiatio panis in corpus Christi frequentatur quotidie, nec
tamen desinit esse miraculum: magis enim debet dici solitum quod in
toto ordine universi communiter accidit quam quod in una sola re
contingit.
Ad tertium dicendum, quod circa ea quae Deus miraculose facit, talis
solet adhiberi distinctio, quod quaedam dicantur fieri supra naturam,
quaedam contra naturam, quaedam praeter naturam. Supra naturam
quidem, in quantum in illum effectum quem Deus facit, natura nullo
modo potest; quod quidem contingit dupliciter: vel quia ipsa forma
inducta a Deo, omnino a natura induci non potest, sicut forma
gloriae, quam inducet Deus corporibus electorum, et sicut etiam
incarnatio verbi; vel quia etsi talem formam possit in aliquam materiam
inducere, non tamen in istam: sicut ad causandum vitam natura potens
est; sed quod in hoc mortuo natura vitam causet, hoc facere non
potest. Contra naturam esse dicitur, quando in natura remanet
contraria dispositio ad effectum quem Deus facit, sicut quando
conservavit pueros illaesos in camino, remanente virtute comburendi in
igne, et quando aqua Iordanis stetit, remanente gravitate in ea, et
simile est quod virgo peperit. Praeter naturam autem dicitur Deus
facere, quando producit effectum quem natura producere potest, illo
tamen modo quo natura producere non potest, vel quia deficiunt
instrumenta quibus natura operatur (sicut cum Christus convertit aquam
in vinum, Ioan. II, 3-11, quod tamen natura aliquo modo
facere potest, dum aqua in nutrimentum vitis assumpta, suo tempore in
succum uvae per digestionem producitur), vel quia est in divino opere
maior multitudo quam natura facere consuevit, sicut patet de ranis quae
sunt productae in Aegypto; vel quantum ad tempus, sicut cum statim ad
invocationem alicuius sancti aliquis curatur, quem natura non statim,
sed successive, et alio tempore, non in isto curare posset: et sic
accidit in miraculo inducto de socru Petri. Unde patet quod omnia
huiusmodi, si accipiatur et modus et factum, facultatem naturae
excedunt.
Ad quartum dicendum, quod resurrectio mortuorum futura est praeter
spem naturae, licet non sit praeter spem gratiae: de qua duplici spe
habetur Rom. IV, 18: in spem contra spem credidit.
Ad quintum dicendum, quod caelum et terra et etiam animae rationales
non sunt secundum ordinem naturalem nata creari ab alia causa quam a
Deo: et ideo huiusmodi rerum creationes non sunt miracula.
Et similiter dicendum ad sextum de iustificatione impii.
Ad septimum dicendum, quod ea quae fiunt a natura, fiunt etiam a
Deo; sed ea quae Deus miraculose facit, non fiunt a natura, et ideo
ratio non procedit. Et praeterea, natura operans est causa manifesta
nobis. Deus autem est causa occulta; et propter hoc magis miramur
opera Dei quam opera naturae.
Ad octavum dicendum, quod monstra licet fiant contra naturam
particularem, non tamen fiunt contra naturam universalem.
Ad nonum dicendum, quod incarnatio verbi est miraculum miraculorum,
ut sancti dicunt, quia est maius omnibus miraculis, et ad istud
miraculum omnia alia ordinantur: et propter hoc non solum est inducens
ad alia credendum, sed etiam alia miracula inducunt ad hoc quod ipsum
credatur. Nihil enim prohibet unum miraculum inducere ad fidem
alterius, sicut resuscitatio Lazari inducit ad futuram resurrectionem
credendam.
|
|