|
Et videtur quod sic.
1. Quod enim potest virtus inferior, multo magis potest virtus
superior. Sed virtus creaturae spiritualis est supra virtutem naturae
corporalis: unde dicitur Iob XLI, 24: non est potestas super
terram quae ei possit comparari. Ergo creatura spiritualis potest
facere illos effectus quos natura facit. Quando autem effectus
naturalis fit non a causa naturali, sed occulta, est miraculum. Ergo
creatura spiritualis potest facere miracula.
2. Praeterea, quanto aliquid est magis actu, tanto est magis
activum, eo quod unumquodque agit in quantum actu est. Sed formae
quae sunt creaturae rationales, sunt magis actuales quam formae quae
sunt in creatura corporali, eo quod sunt magis immateriales. Ergo
sunt magis activae. Sed formae quae sunt in natura corporali,
producunt sui similes in natura. Ergo multo magis possunt hoc facere
formae quae sunt in mente creaturae spiritualis; et sic poterit
creatura rationalis facere effectus naturales praeter causas naturales:
quod est miraculosum.
3. Praeterea, intellectus Angeli est propinquior divino intellectui
quam intellectus humanus. Sed in intellectu humano sunt aliquae formae
activae, quae scilicet sunt in intellectu practico, ut formae artis.
Ergo multo fortius in intellectu Angeli sunt formae activae: nam
ideas intellectus divini constat esse maxime activas.
4. Sed dices, quod formae activae quae sunt in intellectu Angeli,
applicantur ad effectum mediante corporali agente, sicut etiam formae
intellectus humani.- Sed contra, omnis virtus quae non potest exire
in actum nisi mediante instrumento corporali, frustra datur alicui,
nisi detur ei organum corporale: frustra enim potentia motiva esset
data animali, nisi darentur ei instrumenta motus. Sed Angelo non est
naturaliter corpus unitum. Ergo virtus sua non requirit ad sui operis
executionem corporeum activum.
5. Praeterea, omnis virtus quae excedit proportionem sui organi,
potest habere aliquam actionem praeter illud organum: quia enim oculus
non adaequat virtutem totius animae, efficit anima multas operationes
non per oculum. Sed corpus non potest esse proportionatum ad totam
virtutem Angeli. Ergo potest Angelus effectus aliquod facere non
mediantibus corporibus; et sic videtur quod virtute naturae suae possit
miracula facere.
6. Praeterea, plus excedit virtus Angeli omnem virtutem corpoream
quam corpus caeli excedat elementaria corpora. Sed ex virtute
caelestis corporis fiunt aliqui effectus in istis inferioribus absque
actionibus qualitatum activarum et passivarum, quae sunt propriae
virtutes elementorum. Ergo multo fortius ex virtute Angeli possunt
aliqui effectus in rebus naturalibus produci, non mediantibus
virtutibus corporum naturalium.
7. Praeterea, secundum Augustinum omnia corpora a Deo per spiritum
vitae rationalem reguntur: et hoc idem dicit Gregorius: et sic
videtur quod motus caeli et totius naturae sit ab Angelis, sicut motus
humani corporis est ab anima. Sed ab anima imprimuntur formae in
corpus praeter virtutes naturales corporis activas: ex sola enim
imaginatione aliquis calescit et infrigidatur, et incurrit quandoque
febrem vel etiam lepram, ut medici dicunt. Ergo multo fortius ex sola
conceptione Angeli moventis caelum, praeter actionem causarum
naturalium, possunt sequi aliqui effectus in istis inferioribus; et
sic potest Angelus facere miraculum.
8. Sed dices, quod hoc accidit ex eo quod anima est forma corporis:
non autem Angelus est forma corporalis creaturae.- Sed contra,
quidquid provenit ex anima per eius operationem, provenit ex ea in
quantum est motor, non in quantum est forma: non enim per operationem
anima est forma corporis, sed motor. Praedictae autem impressiones
quae fiunt in corpus ab anima, sequuntur impressionem animae aliquid
imaginantis. Ergo non sunt ab anima in quantum est forma, sed in
quantum est motor.
9. Praeterea, ex hoc Deus mirabilia facere potest, quia eius
virtus est infinita. Sed in libro de causis, dicitur quod virtus
intelligentiae est infinita, praecipue ad inferius; quod etiam probari
potest ex hoc quod movet motum caeli, ut ostensum est, qui natus est
esse sempiternus: sempiternum enim motum movere non potest nisi virtus
infinita, ut probatur in VII Phys. Ergo videtur quod Angeli
possint miracula facere etiam naturali virtute.
10. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod virtus omnis
unita plus est infinita quam virtus multiplicata; et ibidem
Commentator dicit, quod quanto virtus intelligentiae magis aggregatur
et unitur, magnificatur et vehementior fit et efficit operationes
mirabiles. Loquitur autem ibi Commentator de naturali virtute
intelligentiae: nam virtutem gratiae non cognovit. Ergo Angelus sua
virtute naturali mirabilia facere potest.
11. Sed dicendum, quod Angelus potest mirabilia facere non virtute
propria, sed virtute naturalibus rebus a Deo indita, applicando
huiusmodi res ad effectum quem intendit.- Sed contra, applicatio
huiusmodi seminum naturalium, in quibus existunt activae virtutes
naturae, ad effectum aliquem, esse non potest nisi per motum localem.
Sed eiusdem rationis esse videtur quod corpora obediant vel non
obediant substantiae spirituali ad motum localem et alios motus, nam
quilibet motus naturalis habet proprium et determinatum motorem. Ergo
si possunt Angeli suo imperio applicare huiusmodi semina ad effectum
naturae per motum localem, poterunt etiam per motum alterationis vel
generationis formam aliquam in materia inducere ex solo imperio: quod
est mirabilia facere.
12. Praeterea, eiusdem virtutis secundum genus est imprimere formam
in materia et impedire ne imprimatur: sicut enim virtute corporis forma
ignis inducitur in materia, ita virtute alicuius corporis talis formae
inductio impeditur. Sed virtute spiritualis creaturae impeditur ne ab
agente naturali forma in materia imprimatur: dicitur enim esse expertum
quod virtute alicuius scripti aliquis, in igne positus, non fuit
combustus: quod planum est non fuisse operationis divinae, quae pro
meritis, sine aliquibus scriptis, poenas a sanctis suis repellit: et
sic remanet quod fuerit factum Daemonis virtute. Ergo videtur quod
pari ratione fieri possit quod spiritualis creatura ex solo imperio
formam in materia inducere possit absque corporali agente. Et
nihilominus hoc ipsum miraculosum videtur quod homo in igne positus non
comburatur, sicut patet in miraculo trium puerorum.
13. Praeterea, nobilior est forma quae est in imaginatione et in
sensu, quam forma quae est in materia corporali, quanto est magis
immaterialis. Sed spiritualis creatura in phantasiam et sensum potest
imprimere aliquam formam, ut videatur aliquid aliter quam sit: unde
dicit Augustinus: nec sane Daemones naturas creant; sed specie tenus
quae a Deo vero sunt creata, commutant; et postea subiungit, quod
hoc fit per immutationem phantasiae. Ergo multo fortius potest
imprimere formam in materiam corporalem; et sic idem quod prius.
14. Sed dicendum, quod immutatio phantasiae a Daemone non fit per
hoc quod novae formae imprimantur, sed per compositionem et divisionem
formarum praeexistentium.- Sed contra, anima est nobilior quam
natura corporalis. Si ergo Daemon per suam virtutem potest facere
illud quod est propria operatio animae sensitivae, scilicet componere
et dividere imagines, videtur quod multo fortius possit facere sua
virtute operationes naturae corporeae; et sic idem quod prius.
15. Praeterea, sicut se habet virtus ad virtutem, ita se habet
operatio ad operationem. Sed virtus Angeli non dependet a virtute
creaturae corporalis. Ergo nec eius operatio ab operatione creaturae
corporalis; et sic praeter naturales causas potest miraculose operari.
16. Praeterea, sicut facere aliquid ex nihilo est infinitae
virtutis propter infinitam distantiam entis ad nihil, ita reducere
aliquid in actum de potentia, subest virtuti finitae. Inter virtutes
autem finitas maxima est virtus Angeli. Ergo Angelus sua virtute
potest educere in actum omnes formas quae sunt in potentia materiae,
absque actione alicuius causae naturalis; et sic idem quod prius.
17. Praeterea, omne agens non impeditum agit et patitur. Sed
Angelus agens in ista corporalia nullo modo patitur ab eis. Ergo non
impeditur quin sua actione possit miracula facere praeter causas
naturales agendo.
1. Sed contra. Ex hoc Deus miracula facit quod natura est ei
subiecta. Non est autem subiecta Angelis: non enim Angelis subiecit
Deus orbem terrae, ut dicitur ad Hebr. II. Ergo Angeli sua
naturali virtute miracula facere non possunt.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod non est putandum Angelis
transgressoribus ad nutum servire corporalium rerum materiam. Serviret
autem eis, si ex virtute suae naturae creatura spiritualis miracula
facere posset. Ergo miracula facere non possunt.
Respondeo. Dicendum, quod Augustinus in II Lib. de Trinitate,
postquam quaestionem istam pertractaverat diligenter, concludit in
fine: mihi omnino utile est ut meminerim virium mearum, fratresque
meos admoneam ut meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana
progrediatur infirmitas; quemadmodum enim hoc faciant Angeli, vel
potius quemadmodum Deus hoc faciat per Angelos suos, nec oculorum
acie penetrare, nec fiducia rationis enucleare, nec provectu mentis
comprehendere valeo; ut tam certus loquar ad omnia quae requiri de his
rebus possunt, quam si essem Angelus aut propheta aut apostolus.
Unde et hac moderatione adhibita, absque assertione et sententiae
melioris praeiudicio, procedendum est, quantum ratio et auctoritas
poterit adiuvare. Sciendum est ergo, quod circa hanc quaestionem
inveniuntur philosophi dissensisse: Avicenna namque posuit, quod
substantia spiritualis quae caelos movet, non solum mediante caelesti
motu effectus in inferioribus corporibus causat, sed etiam praeter
omnem corporis actionem, volens quod materia corporalis multo magis
obediat conceptioni et imperio praedicto spiritualis substantiae quam
contrariis agentibus in natura, vel cuicumque corpori agenti. Et ex
hac causa provenire dicit, quod quandoque inusitatae permutationes
fiunt aeris, et infirmitatum curationes, quae nos miracula
appellamus. Et ponit exemplum de anima quae corpus movet; ad cuius
imaginationem, absque omni alio corporali agente, transmutatur corpus
et ad calorem et ad frigus, et quandoque ad febrem vel lepram. Haec
autem positio satis convenit principiis ab eo suppositis; ponit enim
quod agentia naturalia solummodo disponunt materiam; formae autem
substantiales sunt a substantia spirituali, quam appellat datorem
formarum; unde materia ex naturali ordine obedit spirituali substantiae
ad recipiendum ab ea formam; et ideo non est mirum, si etiam praeter
ordinem corporalium agentium, aliquas formas solo imperio in materiam
imprimat. Si enim materia obedit substantiae separatae ad receptionem
formae substantialis, non erit inconveniens si obediat ad recipiendum
etiam dispositiones ad formam; hoc enim patet esse minoris virtutis.
Sed secundum opinionem Aristotelis et sequentium eum, hoc non potest
stare; probat enim Aristoteles duplici ratione, quod formae non
imprimuntur in materiam ab aliqua substantia separata, sed reducuntur
in actum de potentia materiae per actionem formae in materia
existentis. Quorum primam ponit in VII Metaph., quia secundum
quod ibi probatur, id quod fit proprie est compositum, non forma vel
materia; compositum enim est quod proprie habet esse. Omne autem
agens agit sibi simile; unde oportet quod id quod est faciens res
naturales actu existere per generationem, sit compositum, non forma
sine materia, hoc est substantia separata. Alia probatio ponitur in
VIII Phys.: quia cum idem semper natum sit idem facere; quod
autem generatur vel corrumpitur vel alteratur, aut augetur vel
diminuitur, non semper eodem modo se habet,- oportet quod illud quod
est generans et movens secundum huiusmodi motus, non sit semper eodem
modo se habens, sed aliter et aliter. Hoc autem non potest esse
substantia separata, quia omnis talis substantia est immobilis: omne
enim quod movetur, corpus est, ut in VI Physic. probatur. Unde
id quod est immediata causa reducens formam de potentia in actum, per
generationem et alterationem, est corpus aliter et aliter se habens,
secundum quod accedit et recedit per motum localem. Et inde est quod
substantia separata suo imperio in corpore causat immediate motum
localem, et eo mediante causat alios motus, quibus mobile acquirit
aliquam formam. Et hoc rationabiliter accidit: nam motus localis est
primus et perfectissimus motuum, utpote qui non variat rem quantum ad
rei intrinseca, sed solum quantum ad exteriorem locum; et ideo per
primum motum suum, scilicet localem, corporalis natura a spirituali
movetur. Secundum hoc ergo corporalis creatura obedit imperio
spiritualis secundum naturalem ordinem ad motum localem, non autem ad
alicuius formae receptionem; quod quidem intelligendum est de natura
spirituali creata cuius virtus et essentia est limitata secundum
determinatum genus, non de substantia spirituali increata, cuius
virtus est infinita, non limitata ad aliquod genus secundum regulam
alicuius generis. Et huic opinioni quantum ad hoc consentit fides;
unde Augustinus dicit, quod Angelis non servit ad nutum materia
corporalis. In hoc tamen differt sententia fidei a positione
philosophorum; philosophi enim praedicti ponunt substantias separatas
movere suo imperio caelestia corpora motu locali; motum autem localem
in istis inferioribus non causari immediate a substantia separata, sed
ab aliis moventibus naturaliter aut voluntarie aut violenter. Unde et
Alexander, Commentator, omnes effectus qui attribuuntur a nobis
Angelis vel Daemonibus in istis inferioribus, attribuit impressioni
corporum caelestium; quod non videtur sufficienter esse dictum. Nam
huiusmodi effectus non fiunt aliquo determinato cursu, sicuti ea quae
fiunt per actionem naturalem superiorum vel inferiorum corporum. Et
praeterea aliqui effectus inveniuntur in quos nullo modo corpora
caelestia possent, sicut quod virgae converterentur statim in
serpentes, et multa huiusmodi. Fidei autem sententia est, quod non
solum corpora caelestia suo imperio moveant localiter, sed etiam alia
corpora, Deo ordinante et permittente. Movent ergo localiter suo
imperio corpora in quibus est vis activa naturalis ad aliquem effectum
producendum, quae Augustinus, appellat naturae semina; et sic
operatio eorum non erit per modum miraculi, sed per modum artis. In
miraculis enim producuntur effectus absque actionibus naturalibus, a
causa supernaturali. Producere autem aliquem effectum quem vel natura
producere non potest, vel non ita convenienter, mediante actione
principiorum naturalium, artis est. Unde philosophus dicit in II
Phys., quod ars imitatur naturam, et quaedam perficit quae natura
facere non potest, in quibusdam etiam naturam iuvat; sicut medicus
iuvat naturam ad sanandum, alterando et digerendo per appositionem
eorum quae ad hoc naturalem virtutem habent. In effectibus autem
huiusmodi producendis ars Angeli boni vel mali efficacior est et
meliores effectus facit quam ars humana; et hoc propter duo: primo,
quia cum effectus corporales in inferioribus maxime dependeant a
caelestibus corporibus tunc praecipue ars potest sortiri effectum,
quando virtus caelestis corporis ad hoc cooperatur. Unde in operibus
agriculturae et medicinae valet consideratio motus et situs solis et
lunae et aliarum stellarum, quarum virtutes, situs et motus multo
certius cognoscunt Angeli naturali cognitione quam homines. Unde
horas eligere possunt melius, in quibus virtus caelestis corporis ad
effectus intentos magis cooperetur. Et haec videtur esse ratio quare
nigromantici in invocationibus Daemonum situs stellarum observant.
Secunda ratio est, quia virtutes activas et passivas in corporibus
inferioribus melius noverunt quam homines, et facilius et celerius
applicare possunt ad effectum, utpote qui imperio suo corpora localiter
movent; unde etiam medici mirabiliores effectus in sanando faciunt,
quia plura de virtutibus rerum naturalium sciunt. Tertia ratio potest
esse, quia cum instrumentum agat non solum in virtute sua, sed in
virtute moventis,- (inde etiam corpus caeleste aliquem effectum habet
ex virtute substantiae spiritualis moventis, sicut quod est causa
vitae, ut patet in animalibus ex putrefactione generatis, et calor
naturalis, in quantum est instrumentum animae vegetabilis, agit ad
speciem carnis),- non est inconveniens ponere quod ipsa corpora
naturalia, in quantum sunt mota a spirituali substantia, sortiantur
maiorem effectum; quod videri potest ex hoc quod Gen. VI, 4,
dicitur: gigantes erant super terram in diebus illis; postquam enim
ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti
sunt potentes a saeculo viri famosi; et Glossa quaedam ibidem dicit,
quod non est incredibile, a quibusdam Daemonibus, qui mulieribus sunt
incubi, huiusmodi homines, scilicet gigantes, esse procreatos. Sic
ergo patet quod Angeli boni vel mali virtute naturali miracula facere
non possunt; sed quosdam mirabiles effectus, in quibus eorum operatio
est per modum artis.
Ad primum ergo dicendum, quod licet naturalis potestas Angeli vel
Daemonis sit maior quam naturalis potestas corporis, non tamen est ad
hoc quod immediate formam in materia inducat, sed mediante corpore;
unde hoc facit nobilius quam corpus, quia primum movens principalius
est in agendo quam secundum.
Ad secundum dicendum, quod formae rerum naturalium in mente angelica
existentes sunt magis actuales quam formae quae sunt in materia; et
propter hoc sunt immediatum principium perfectioris operationis, quae
est intelligere; operationis vero quae est actio materiam transmutans,
non sunt immediatum principium; sed mediante voluntate, et voluntas
mediante virtute, et virtus immediate movet motum localem; quo motu
mediante, est causa aliorum motuum, et est causa aliqua inductionis
formae in materia.
Ad tertium dicendum, quod formae etiam quae sunt in intellectu
humano, non sunt activae rerum artificialium, nisi mediante voluntate
et virtute motiva et organis naturalibus et instrumentis
artificialibus.
Ad quartum dicendum, quod virtus cui potest aliquod organum adhiberi,
quod sibi respondeat quantum ad omnem operationem, debet habere organum
coniunctum, sicut virtus visiva oculum. Nullum autem corpus poterat
hoc modo Angelo respondere, quod eius virtutem adaequaret; et ideo
non habuit Angelus corporeum organum naturaliter coniunctum. Unde et
philosophi qui posuerunt substantias separatas non habere effectus in
istis inferioribus nisi mediante caelo, posuerunt aliquam substantiam
spiritualem uniri caelo ut proprio instrumento, quam animam caeli
dicebant. Aliam vero non unitam dicebant intelligentiam, a qua
movetur anima caeli, sicut desiderans a desiderato.
Ad quintum dicendum, quod Angelus etsi caelum moveat, potest tamen
habere actionem in haec inferiora absque motu caeli movendo alia
corpora, et absque omni corpore intelligendo; licet forma in materia
absque corporali agente imprimere non possit.
Ad sextum dicendum, quod caelum cum sit agens corporeum, potest esse
immediatum alterans et movens ad formam; non est autem simile de
Angelis.
Ad septimum dicendum, quod anima, naturali ordine suo imperio, movet
corpus localiter, nam vis eius appetitiva est imperans motum, et
corpus obedit ad nutum; quod etiam est per virtutes motivas quae sunt
organis affixae et fluunt ab anima in corpus, quod est ab anima
formatum. Aliae vero alterationes, ut calefactionis,
infrigidationis, et similium, sequuntur ab anima mediante motu
locali. Patet etiam quod ex ipsa imaginatione sequitur passio per quam
aliquo modo variatur motus cordis et spirituum; ex quibus vel retractis
ad cor vel diffusis in membra, sequitur aliqua alteratio in corpore;
quae etiam potest esse infirmitatis causa, praecipue si sit materia
disposita.
Et per hoc patet solutio ad octavum.
Ad nonum dicendum, quod virtus Angeli dicitur infinita inferius, in
quantum non est virtus in materia recepta, et per hoc non limitatur ab
inferiori recipiente; non tamen est infinita superius, ut supra
dicitur, quia a Deo recipitur in Angelo esse finitum; et ideo eius
substantia determinatur ad aliquod genus, et per consequens eius virtus
determinatur ad aliquem modum agendi; quod de Deo dici non potest.
Ad decimum dicendum, quod licet Angelus faciat res mirabiles per
modum artis, ut supra dictum est, non tamen facit miracula.
Ad undecimum dicendum, quod licet motus locales inferiorum corporum
sint a determinatis motoribus naturalibus, sicut et alii motus, tamen
corporalis creatura naturali ordine obedit spirituali ad motum localem,
non ad alios motus, ratione supradicta; et praecipue si virtus eius
non est determinata ad aliquod corpus sicut est virtus animae ad corpus
sibi coniunctum.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut substantia spiritualis creata non
potest suo imperio imprimere formam in materia, ita non potest suo
imperio impedire quin imprimatur ab agente naturali; et si hoc
aliquando faciat, facit per appositionem alicuius impedimenti
naturalis, quamvis sensus humanos lateat; et praecipue cum possit
flammam ignis localiter movere, ut combustibili non tantum
appropinquet.
Ad decimumtertium dicendum, quod creatura spiritualis separata potest
immutare phantasiam naturali virtute, non per imperium inducendo formas
in organo phantasiae, sed per aliquam commotionem spirituum et
humorum; patet enim quod aliqua transmutatione in his facta,
phantasmata apparent, ut in phreneticis et dormientibus. Et ad hanc
phantasiae immutationem etiam quaedam res naturales dicuntur efficaciam
habere, quibus nigromantici uti dicuntur ad visus illudendos.
Et per hoc patet responsio ad decimumquartum.
Ad decimumquintum dicendum, quod sicut virtus Angeli est supra
virtutem corporis caelestis, ita et operatio, ut dictum est; non
tamen ad hoc quod immediate formam in materia solo imperio inducat.
Ad decimumsextum dicendum, quod finita virtus potest de potentia in
actum aliquid adducere, non tamen quaelibet finita, nec quolibet
modo; quaelibet enim virtus finita habet determinatum modum agendi.
Ad decimumseptimum dicendum, quod etsi nihil impediat agens aliquod,
non potest id ad quod virtus sua non se extendit; sicut ignis non
potest infrigidare, etiam si nihil exterius impediat. Unde non
sequitur, quod si Angeli non possunt imperio suo formam in materia
inducere, quod ab extrinseco impediantur, sed quia ad hoc virtus eorum
naturalis non se extendit.
|
|