|
Et videtur quod sic.
1. Ordines enim Angelorum non sunt constituti nisi ad ea quae
Angeli faciunt. Sed ordo aliquis Angelorum institutus est ad
miracula faciendum. Dicit enim Gregorius in homilia quadam, quod
virtutes sunt per quas signa et miracula frequentius fiunt. Ergo
Angeli per gratiam miracula facere possunt.
2. Praeterea, Act. VI, 8, dicitur: Stephanus plenus gratia
et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Non autem
praemitteretur Dei gratia, nisi actus sequens ex gratia procederet.
Ergo per virtutem gratiae etiam homines miracula facere possunt.
3. Praeterea, donum gratiae non datur nisi ad id quod per habentem
gratiam fieri potest. Sed aliquibus datur donum gratiae gratis datae
ad miracula facienda; unde dicitur I ad Cor. XII, 9: alii
datur gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum. Ergo
sancti per gratiam miracula facere possunt.
4. Sed dicebatur, quod sancti dicuntur miracula facere non agendo,
sed impetrando a Deo ut fiant.- Sed contra, impetratio orationis
fit per ea quae reddunt orationem Deo acceptam. Hoc autem fit per
fidem, caritatem et alias virtutes pertinentes ad gratiam gratum
facientem. Non ergo oportet ad signa facienda dari sanctis aliquod
donum gratiae gratis datae.
5. Praeterea, in II dialogorum, Gregorius dicit, quod qui
devota mente Deo adhaerent, cum rerum necessitas exposcit, exhibere
signa modo utroque solent, ut mira quaeque aliquando ex prece faciant,
aliquando ex potestate. Quod autem aliquis ex potestate facit,
operando facit, non solum impetrando. Ergo Angeli et sancti homines
etiam agendo miracula faciunt.
6. Praeterea, triplex est rerum cursus secundum Anselmum,
naturalis, voluntarius et mirabilis. Sed in cursu rerum naturali,
Angeli tamquam medii inter Deum et corpora naturalia aliquid agunt,
ut dicit Augustinus: omnia corpora a Deo reguntur per spiritum vitae
rationalem; et Gregorius dicit: nihil in hoc mundo visibili, nisi
per creaturam invisibilem disponi potest. Similiter etiam cursum rerum
voluntarium, nam ipsi Angeli sunt medii inter nos et Deum,
illuminationes a Deo acceptas in nos deferentes. Ergo etiam in cursu
rerum mirabilium Angeli sunt medii, ita quod eis agentibus miracula
fiant.
7. Sed dicendum, quod Angeli sunt medii non sicut agentes virtute
propria, sed virtute divina.- Sed contra, quicumque operatur in
virtute alterius, aliquo modo agit id quod fit per illam virtutem. Si
ergo Angeli in virtute divina operantur ad miracula facienda, ipsi
aliquo modo agunt.
8. Praeterea, lex vetus miraculose a Deo est tradita; unde habetur
Exod. XIX, quod coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura, et
nubes densissimas operire montem. Sed lex data est per Angelos,
sicut habetur Galat. III. Ergo per Angelos miracula fiunt.
9. Praeterea, Augustinus dicit: omnis res quae habetur et non
datur, si in dando deficit, nondum habetur quomodo habenda est. Sed
potestas faciendi miracula est in Deo; et si alteri daret in eo non
deficeret. Ergo si non dedit aliis hanc potestatem, videtur quod non
habeat eam qualiter habenda est; et ita videtur quod Angelis et
hominibus Deus dederit potentiam miracula faciendi.
Sed contra, est quod dicitur in Psal. LXXI, 18: qui facit
miracula magna solus. Praeterea, sicut dicit Bernardus, ille solus
potest legem immutare vel dispensare in lege, qui legem condidit;
sicut patet in legibus humanis, quod solus imperator potest legem
immutare qui legem condidit. Sed solus Deus legem naturalis cursus
instituit. Ergo ipse solus potest miracula facere, praeter cursum
naturalem agendo.
Respondeo. Dicendum, quod Angeli supra naturalem potestatem quam
habent agendi, possunt aliquid per donum gratiae, in quantum sunt
divinae virtutis ministri. Et potest dici, quod ad miracula facienda
Angeli tripliciter operantur. Uno modo precibus impetrando; qui
modus et hominibus et Angelis potest esse communis. Alius modus est
secundum quod Angeli materiam disponunt sua naturali virtute ad hoc
quod miraculum fiat; sicut dicitur quod in resurrectione colligent
pulveres mortuorum, qui divina virtute reducentur ad vitam. Sed hic
modus proprius est Angelorum, nam humani spiritus, cum sint
corporibus uniti, in exteriora operari non possunt nisi corpore
mediante, ad quod sunt quodammodo naturaliter alligati. Tertius modus
est quod operentur etiam aliquid coagendo; quem quidem modum
Augustinus sub dubio relinquit, sic dicens: sive enim Deus ipse per
se ipsum miro modo, sive per suos ministros etiam faciat, sive etiam
per martyrum spiritus, sive per homines adhuc in corpore constitutos,
sive omnia ista per Angelos, quibus invisibiliter imperat, operetur
(ut quae per martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et
impetrantibus, non etiam operantibus fiant), sive aliis modis, qui
nullo modo comprehendi a mortalibus possunt; tamen attestantur haec
miracula fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.
Sed Gregorius, hanc quaestionem determinare videtur, dicens, quod
sancti homines etiam in carne viventes non solum orando et impetrando,
sed etiam potestative, ac per hoc, cooperando miracula faciunt; quod
probat et ratione et exemplis. Primo ratione quidem: quia si
hominibus data est potestas filios Dei fieri, non est mirum, si ex
potestate mira facere possunt. Exemplis autem: quia Petrus Ananiam
et Saphiram mentientes morti increpando tradidit, nulla oratione
praemissa, ut habetur Act. V, 1-11. Beatus etiam Benedictus
dum ad brachia cuiusdam ligati rustici oculos deflexisset, tanta se
celeritate coeperunt illigata brachiis lora dissolvere, ut dissolvi tam
concite nulla hominum festinatione potuissent. Unde concludit, quod
sancti quandoque faciunt miracula orando, quandoque ex potestate.
Qualiter autem hoc esse possit, considerandum est. Constat autem
quod Deus solo imperio miracula operatur. Videmus autem quod imperium
divinum ad inferiores rationales spiritus, scilicet humanos,
mediantibus superioribus, scilicet Angelis, pervenit, ut in legis
veteris latione apparet; et per hunc modum per spiritus angelicos vel
humanos, imperium divinum ad corporales creaturas pervenire potest, ut
per eas quodammodo naturae praesentetur divinum praeceptum; et sic
agant quodammodo spiritus humani vel angelici ut instrumentum divinae
virtutis ad miraculi perfectionem; non quasi aliqua virtute
habitualiter in eos manente, vel gratuita vel naturali, in actum
miraculi possunt quia sic quandocumque vellent, miracula facere
possent: quod tamen Gregorius non esse verum testatur; et probat per
exemplum Pauli, qui stimulum a se removeri petiit, nec impetravit;
et per exemplum Benedicti, qui detentus fuit contra suam voluntatem
per pluviam, sororis precibus, impetratam; sed virtus ad cooperandum
Deo in miraculis in sanctis intelligi potest ad modum formarum
imperfectarum, quae intentiones vocantur, quae non permanent nisi per
praesentiam agentis principalis, sicut lumen in aere et motus in
instrumento. Et talis virtus potest intelligi donum gratiae gratis
datae, quae est gratia virtutum vel curationum; ut sic haec gratia
quae datur ad operandum supernaturaliter, sit similis gratiae
prophetiae, quae datur ad supernaturaliter cognoscendum, per quam
propheta non potest quandocumque vult prophetare, sed solum cum
spiritus prophetiae cor eius tangit, ut Gregorius probat. Nec est
mirum, si per hunc modum spirituali creatura Deus instrumentaliter
utitur ad faciendum mirabiles effectus in natura corporali, cum etiam
corporali creatura utatur instrumentaliter ad spirituum
iustificationem, ut in sacramentis patet.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam verum est quod solus Deus
miracula facit per auctoritatem; verum est etiam quod potestatem
miracula faciendi creaturae communicat secundum capacitatem creaturae,
et divinae sapientiae ordinem; ita quod creatura per gratiam miracula
ministerio operetur.
|
|