|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim Matth. cap. XXIV, 24: surgent
pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia.
Sed haec non operabuntur nisi per virtutem Daemonum. Ergo Daemones
operantur ad miracula facienda.
2. Praeterea, subito sanare infirmum, miraculum est, sicut
miraculum fuisse dicitur quod Christus socrum Petri sanavit, ut
habetur Luc. IV, 38-40. Hoc autem etiam Daemones possunt
facere: nam medicinae adhibitae infirmo sanitatem accelerant; possunt
autem Daemones agilitate suae naturae medicinas efficaces ad sanandum,
quas bene cognoscunt, adhibere ad sanandum, et sic, ut videtur,
possunt subito sanare. Ergo possunt subito miracula facere.
3. Praeterea, facere mutos loqui est miraculum. Maius autem
miraculum videtur esse quod canis loquatur vel cantet; quod Simon
magus faciebat, ut legitur, virtute Daemonis. Ergo potest facere
miraculum.
4. Praeterea, Valerius maximus narrat quod fortunae simulacrum,
quod Romae erat via Latina, non semel sed bis ita locutum est his
verbis: rite me matronae vidistis, riteque dedicastis. Quod autem
lapides loquantur, maius est miraculum quam quod muti loquantur; quod
tamen est miraculosum. Ergo videtur quod Daemones miracula facere
possunt.
5. Praeterea, legitur in historiis, quod quaedam virgo Vestalis in
signum pudicitiae conservatae, aquam in vase perforato de Tiberi
portavit, nec tamen aqua effusa est: quod fieri non potuit nisi per
hoc quod retinebatur aqua ne flueret, aliqua non naturali virtute;
quod patet esse miraculum in Iordanis divisione et eius statione.
Ergo Daemones possunt facere miracula.
6. Praeterea, multo difficilius est hominem transformari in aliquod
animal brutum quam aquam transformari in vinum. Sed aquam transformari
in vinum, est miraculum, ut patet Ioan. II, 9. Ergo multo
fortius hominem transformari in aliquod animal brutum. Sed Daemonis
virtute homines transformantur in bruta, sicut Varro narrat, socios
Diomedis a Troia revertentes in aves fuisse conversos, quae longo
tempore post circa templum Diomedis volabant; narrat etiam quod
Cyrces famosissima maga socios Ulyssis mutavit in bestias, et quod
Arcades, quodam stagno transito, convertebantur in lupos. Ergo
Daemones possunt miracula facere.
7. Praeterea, adversitates Iob, Daemone agente, procuratae
sunt: quod patet ex hoc quod dominus dedit ei potestatem in omnia quae
erant Iob. Sed huiusmodi adversitates non sine miraculo contigerunt,
ut patet in igne de caelo descendente, et de vento domum ad
interitionem filiorum eius evertente. Ergo Daemones miracula facere
possunt.
8. Praeterea, quod Moyses virgam in serpentes mutavit, miraculum
fuit. Sed hoc similiter fecerunt magi Pharaonis, virtute Daemonum,
ut habetur Exod. VII, 8-13. Ergo videtur quod Daemones
miracula facere possunt.
9. Praeterea, operatio miraculorum magis est remota a virtute humana
quam a virtute angelica. Sed per malos homines interdum miracula
fiunt; unde ex persona reproborum dicitur Matth. cap. VII,
22: in nomine tuo prophetavimus, (...) et virtutes multas
fecimus. Ergo et per Daemones vera miracula fieri possunt.
Sed contra, tempore Antichristi Daemon maximam virtutem habebit ad
operandum, quia, ut dicitur Apoc. XX, 3, oportebit eum solvi
modico tempore, quod intelligitur tempus Antichristi. Sed tunc non
operabitur vera miracula: quod patet per hoc quod dicitur II ad
Thess. II, 9, quod adventus Antichristi erit in omni virtute et
signis et prodigiis mendacibus. Ergo Daemones vera miracula facere
non possunt.
Respondeo. Dicendum quod, sicut Angeli boni per gratiam aliquid
possunt ultra naturalem virtutem, ita Angeli mali minus possunt, ex
divina providentia eos reprimente, quam possint secundum naturalem
virtutem: quia, ut Augustinus dicit, quaedam quae Angeli mali
possent facere si permitterentur, ideo facere non possunt quia non
permittuntur (unde secundum hoc ligari dicuntur, quod impediuntur ab
illis agendis ad quae eorum naturalis virtus se extendere posset; solvi
autem, cum permittuntur agere divino iudicio quae secundum naturam
possunt). Quaedam vero non possunt etiam si permittantur, ut ibidem
dicitur, quia naturae modus eis a Deo praestitus hoc non permittit.
Ad huiusmodi autem quae sunt supra facultatem naturae ipsorum, eis a
Deo nulla datur potestas, quia,- cum operatio miraculosa sit quoddam
divinum testimonium indicativum divinae virtutis et veritatis,- si
Daemonibus, quod quorum est tota voluntas ad malum, aliqua potestas
daretur faciendi miracula, Deus falsitatis eorum testis existeret;
quod divinam bonitatem non decet. Unde ea tantum interdum opera
faciunt quae miracula hominibus videntur, quando permittuntur a Deo,
ad quae eorum naturalis virtus se potest extendere. Sicut etiam ex
supra dictis, patet, naturali virtute hos solos effectus producere
possunt per modum artis ad quos inveniuntur virtutes aliquae naturales
in corporibus, quae eis ad motum localem obediunt, ut sic ea possint
ad aliquem effectum celeriter applicare. Huiusmodi autem virtutibus
verae transmutationes corporum fieri possunt, sicut secundum naturalem
cursum rerum videmus unum ex alio generari. Possunt nihilominus,
aliqua mutatione corporali facta, quaedam quae non sunt in rerum
natura, in imaginatione facere apparere per commotionem organi
phantasiae, secundum diversitatem spirituum et humorum: ad quod etiam
aliqua corpora exteriora efficaciam habent, ut eis aliquo modo
adhibitis, videatur esse aliquid alterius formae quam sit, sicut patet
in phreneticis et mente captis. Possunt ergo Daemones mirabiliter in
nobis operari dupliciter: uno modo per veram corporis transmutationem;
alio modo per quamdam illusionem sensuum ex aliqua immutatione
imaginationis. Neutra tamen operatio est miraculosa, sed est per
modum artis, ut supra diximus; et ideo simpliciter dicitur, quod per
Daemones vera miracula fieri non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod signa et prodigia dicuntur aliqua quae
virtute naturali fieri possunt, hominibus tamen mira; vel etiam per
sensum illusionem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet, Daemonum arte, velocius
aliquem posse sanari quam per naturam si sibi relinquatur, quia hoc
etiam videmus per artem hominis fieri; non tamen videtur quod possint
subito sanare (licet aliquos alios effectus possint facere quasi
subito), quia medicinae corpori humano exhibitae operantur ad
sanitatem quasi instrumenta; natura autem est sicut agens principale;
unde debent talia adhiberi quae possint a natura moveri; et si plura
adhiberentur, non conferrent ad sanitatem, sed magis impedirent.
Unde etiam illae infirmitates ad quarum sanitatem naturae virtus nullo
modo potest, operatione Daemonum sanari non possunt. Secus autem est
de illis effectibus qui dependent ab exteriori agente, sicut a causa
principali. Sciendum autem est, quod etiam si subito sanitatem
Daemones perficerent, non esset miraculum, ex quo id agerent mediante
naturali virtute, si id agerent.
Ad tertium dicendum, quod locutio canum, et alia huiusmodi quae
Simon magus faciebat, potuerunt fieri per illusionem, et non per
effectus veritatem. Si tamen per effectus veritatem hoc fieret,
nullum sequitur inconveniens, quia non dabat cani Daemon virtutem
loquendi, sicut datur mutis per miraculum, sed ipsemet per aliquem
motum localem sonum formabat, litteratae et articulatae vocis
similitudinem et modum habentem; per hunc enim modum etiam asina
Balaam intelligitur fuisse locuta Angelo tamen bono operante.
Et similiter dicendum ad quartum de locutione simulacri; hoc enim
factum fuit Daemone, per motum aeris, sonum formante, similem
humanae locutioni.
Ad quintum dicendum, quod non est remotum quin sit in commendationem
castitatis, quod Deus verus per suos Angelos bonos huiusmodi
miraculum per retentionem aquae fecisset, quia si qua bona in
gentilibus fuerunt, a Deo fuerunt. Si autem per Daemones factum
est, nec hoc repugnat praedictis. Nam quiescere et moveri localiter,
ab eodem principio secundum genus sunt, quia per quam naturam aliquid
movetur ad locum, quiescit in loco. Unde sicut Daemones possunt
movere corpora localiter, ita possunt et a motu retinere. Nec tamen
est miraculum, sicut quando fit divinitus, quia hoc secundum naturalem
virtutem Daemonis contingit ad huiusmodi effectum determinatum.
Ad sextum dicendum, quod illae transformationes, de quibus Varro
loquitur, non fuerunt secundum veritatem, sed secundum apparentiam,
per operationem Daemonis, phantastico hominis secundum aliquam
corporalem speciem immutato, sicut dicit Augustinus.
Ad septimum dicendum, quod per aliquem motum aeris, Daemones, Deo
permittente, possunt aliquas tentationes concitare, cum etiam per
ventorum motum naturaliter fieri videamus; et per hunc modum fuerunt
adversitates Iob, operantibus Daemonibus, procuratae.
Ad octavum dicendum, quod de operatione magorum Pharaonis duplex
opinio in Glossa tangitur: una est quod non fuerit vera conversio
virgarum in serpentes, sed hoc fuerit secundum apparentiam tantum per
aliquam praestigiosam illusionem. Augustinus autem in Glossa, ibidem
posita, dicit quod fuit conversio vera virgarum in serpentes; quod ex
hoc verisimiliter probat, quia Scriptura eodem vocabulo nominat et
virgas magorum et virgam Moysi; quam constat vere in serpentem esse
conversam. Quod autem operatione Daemonum virgae in serpentes sint
conversae, miraculum non fuit; hoc enim fecerunt Daemones per aliqua
semina collecta, quae habebant vim putrefaciendi virgas, et in
serpentes convertendi. Sed quod Moyses fecit, miraculum fuit,
quia, divina virtute, absque omnis naturalis virtutis operatione, hoc
effectum est.
Ad nonum dicendum, quod homines qui sunt mali vita, quandoque sunt
annuntiatores veritatis; et ideo Deus in testimonium veritatis per eos
annuntiatae miracula facit; quod de Daemonibus dici non potest.
Ad ultimum, quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod tempore
Antichristi Diaboli potestas solvenda dicitur, in quantum ei multa
facere permittentur, quae modo non permittuntur; unde et operabitur
multa ad eorum seductionem qui hoc meruerunt non acquiescendo veritati.
Operabitur autem quaedam praestigiose, in quibus nec erit verus
effectus nec miracula. Operabitur etiam quaedam per veram corporum
immutationem, in quibus si erunt veri effectus, non tamen vera
miracula, quia erunt per causas naturales operata. Quae etiam
mendacia dicuntur quantum ad intentionem facientis, qui per huiusmodi
mirabilia opera inducit homines ad credendum mendaciis.
|
|