|
Et videtur quod sic.
1. In quolibet enim animali est corpus naturaliter spiritui unitum.
Sed Angeli et Daemones sunt animalia: dicit enim Gregorius in
homilia Epiphaniae, quod Iudaeis, tamquam ratione utentibus,
rationale animal, id est Angelus annuntiare debuit. De Daemonibus
vero dicit Augustinus: Daemones aerea sunt animalia, quia corporum
aereorum natura vigent. Ergo Angeli et Daemones habent corpora
naturaliter sibi unita.
2. Praeterea, Origenes dicit in periarchon, quod nulla substantia
spiritualis sine corpore esse potest, nisi solus Deus. Cum ergo
Angeli et Daemones sint substantiae creatae, videtur quod habeant
corpora naturaliter sibi unita.
3. Praeterea, phantasia et irascibilis et concupiscibilis sunt vires
organis utentes. Haec autem sunt in Daemonibus, et eadem ratione in
Angelis: dicit enim Dionysius, quod malum Daemonis est furor
irascibilis, concupiscentia amoris, phantasia proterva. Ergo habent
corpora naturaliter sibi unita.
4. Praeterea, aut Angeli sunt compositi ex materia et forma, aut
non. Si sunt compositi ex materia et forma, oportet eos esse
corpora; cum enim materia in se considerata sit una, quia non
diversificatur nisi per formas, oportet quod omnium diversorum materiam
habentium intelligantur diversae formae, in diversis partibus materiae
receptae, nam secundum idem materia diversas formas recipere non
potest. Diversitas autem partium intelligi non potest in materia sine
eius divisione, nec divisio sine dimensione, quia sine quantitate
substantia indivisibilis est, ut dicitur in Lib. I Phys. Ergo
oportet quod omnia habentia materiam habeant dimensionem, et per
consequens corpora. Si autem non sunt compositi ex materia et forma,
aut sunt formae per se stantes, aut formae corporibus unitae. Si sunt
formae per se stantes, oportet, quod non habeant esse ab alio
causatum; cum enim forma sit essendi principium in quantum huiusmodi,
illud quod est forma tantum, non habet esse causatum, sed solum est
aliis causa essendi. Si autem sunt formae corporibus unitae, oportet
quod habeant corpora naturaliter sibi unita: unio enim formae et
materiae est naturalis. Relinquitur ergo quod oportet unum istorum
trium ponere, scilicet quod Angeli vel sint corpora, vel sint
substantiae increatae, vel habeant corpora naturaliter unita. Sed
prima duo sunt impossibilia. Ergo tertium est ponendum.
5. Praeterea, forma, in quantum huiusmodi, est secundum quam
aliquid formatur. Id ergo quod est forma tantum, est formans nullo
modo formatum; quod est solius Dei, qui est species prima, a qua
omnia sunt speciosa, ut dicit Augustinus, VIII de Civit. Dei.
Ergo Angeli non sunt formae tantum, et ita sunt corporibus unitae.
6. Praeterea, sicut anima non potest operari aliquem effectum in
exterioribus corporibus nisi mediantibus corporeis instrumentis, ita
nec Angelus nisi corporalibus aliquibus virtutibus, quibus utitur
velut instrumentis. Sed anima ad exercendas suas operationes habet
corporea organa naturaliter sibi unita. Ergo et Angeli.
7. Praeterea, primus motus in corporibus est quo movetur corpus a
substantia incorporea. Primus autem motus est moventis se ipsum, ut
habetur in VIII Physic.: quia quod per se est, prius est eo quod
per aliud est. Ergo quod immediate movetur a substantia incorporea,
movetur sicut motum ex se. Sed hoc non potest esse, nisi substantia
incorporea movens sit corpori naturaliter unita. Cum ergo Angeli et
Daemones moveant immediate corpora, ut supra dictum est, videtur quod
habeant corpora naturaliter sibi unita.
8. Praeterea, nobilius habet vitam quod vivit et vivificat, quam
quod vivit tantum, sicut perfectius est lux in eo quod lucet et
illuminat, quam in eo quod tantum lucet. Sed anima humana vivit, et
vivificat corpus naturaliter sibi unitum. Ergo et Angelus non minus
nobiliter vivit quam anima.
9. Praeterea, omnis motus corporis diversimode moti, est motus
moventis se ipsum, quia quod movetur uno motu tantum, non videtur esse
movens se ipsum, ut dicitur in VIII Phys. Sed corpus caeleste
movetur diversis motibus; unde planetae ab astrologis quandoque
dicuntur recti, quandoque retrogradi, quandoque stationarii. Ergo
motus superiorum corporum est mobilium moventium seipsa; et sic corpora
illa sunt composita ex substantia corporali et spirituali. Sed illa
spiritualis substantia non est anima humana, nec est Deus. Ergo est
Angelus. Angelus ergo habet corpus naturaliter sibi unitum.
10. Praeterea, nihil agit ultra suam speciem. Sed corpora
caelestia causant vitam in istis inferioribus, ut patet in animalibus
ex putrefactione generatis per virtutem caelestium corporum. Cum ergo
substantia vivens sit nobilior non vivente, ut dicit Augustinus,
videtur quod corpora caelestia habeant vitam et ita habeant substantias
spirituales sibi naturaliter unitas; et sic idem quod prius.
11. Praeterea, primum mobile est corpus caeleste. Sed philosophus
probat, quod omnia mota reducuntur ad primum mobile, quod ex se
movetur. Ergo caelum est ex se motum. Ergo est compositum ex corpore
moto et movente immobili, quod est substantia spiritualis; et sic idem
quod prius.
12. Praeterea, secundum Dionysium, supremum inferioris naturae
semper attingit ad infimum naturae superioris, divina sapientia res
taliter ordinante. Sed supremum in natura corporali est corpus
caeleste, cum sit nobilissimum corporum. Ergo attingit ad naturam
spiritualem et ei unitur; et sic idem quod prius.
13. Praeterea, corpus caeli est nobilius corpore humano, sicut
perpetuum corruptibili. Sed corpus humanum est unitum naturaliter
substantiae spirituali. Ergo multo magis corpus caeleste, cum
nobilioris corporis sit nobilior forma; et sic idem quod prius.
14. Praeterea, invenimus quaedam animalia ex terra formata, sicut
homines et bestias; quaedam ex aquis, ut pisces et volatilia, ut
patet Gen. I. Ergo et quaedam erunt aerea, quaedam ignea, et
caelestia. Haec autem non sunt alia quam Angeli et Daemones, quia
cum illa sint nobiliora corpora, oportet in eis esse nobiliora
animalia. Ergo Angeli et Daemones sunt animalia, et ita habent
corpora naturaliter unita.
15. Praeterea, hoc idem videtur per Platonem, qui in Timaeo
ponit esse quoddam animal terrena soliditate firmatum, quoddam vero
liquoribus accommodatum, quoddam autem aeri vagum, aliud divinitate
plenum; quod non potest intelligi nisi Angelus. Ergo Angelus est
animal; et sic idem quod prius.
16. Praeterea, nihil movetur nisi corpus, ut probatur in VI
Physic. Sed Angelus movetur. Ergo vel est corpus, vel habet
corpus naturaliter sibi unitum.
17. Praeterea, verbum Dei est nobilius quolibet Angelo. Sed
verbum Dei est corpori unitum. Ergo non est contra dignitatem
Angeli, si ponatur corpori naturaliter unitus.
18. Praeterea, Porphyrius dicit in praedicabilibus, quod mortale
additum in definitione hominis, separat nos a diis per quod non possunt
nisi Angeli intelligi. Ergo Angeli sunt animalia, et sic habent
corpora naturaliter unita.
1. Sed contra. Damascenus dicit, quod Angelus est substantia
intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea.
2. Praeterea, in libro de causis, dicitur, quod intelligentia est
substantia quae non dividitur; et dicit ibi Commentator, quod neque
est magnitudo neque super magnitudinem delata. Sed Angelus est
intelligentia; quod patet per Dionysium, qui vocat Angelos divinas
mentes et divinos intellectus. Ergo Angelus nec est corpus, nec
corpori unitus.
3. Praeterea, differentiae dividentes Angelum ab anima, sunt
unibile et non unibile corpori. Si ergo Angelus esset unitus
corpori, in nullo ab anima differret; quod est inconveniens.
4. Praeterea, invenitur quaedam substantia spiritualis quae dependet
a corpore quantum ad principium et quantum ad finem, sicut anima
vegetabilis et sensibilis; quaedam autem quae dependet a corpore
quantum ad principium et non quantum ad finem, sicut anima humana.
Ergo erit quaedam quae non indiget corpore neque quantum ad principium
neque quantum ad finem; et huiusmodi non potest esse alia quam Angelus
vel Daemon. Quod autem sit aliqua quae indigeat corpore quantum ad
finem et non quantum ad principium, non est possibile.
5. Praeterea, quaedam forma est quae nec est anima nec spiritus,
sicut forma lapidis; quaedam etiam est quae est anima, sed non
spiritus, sicut forma bruti; quaedam quae est anima et spiritus,
sicut forma hominis. Quaedam ergo erit quae erit spiritus et non
anima: et huiusmodi est Angelus; et sic non est corpori unitus
naturaliter, quod est de ratione animae.
Respondeo. Dicendum quod circa substantias incorporeas ponendas,
antiqui diversimode processerunt. Quidam namque antiqui philosophi
dixerunt, nullam substantiam incorpoream esse, sed omnes substantias
esse corpora; in quo etiam errore se quandoque fuisse Augustinus
confitetur. Haec autem positio est etiam per philosophos improbata:
Aristoteles autem hac via improbavit eam, quod oportet esse aliquam
virtutem moventem infinitam; alias motum perpetuum movere non posset.
Ostendit iterum quod omnis virtus in magnitudine est virtus finita.
Unde relinquitur quod oporteat esse aliquam virtutem penitus
incorpoream, quae continuitatem motus causet. Iterum hoc probavit
alio modo, quia actus est prius potentia, et natura et tempore,
simpliciter loquendo; quamvis in uno aliquo quod de potentia exit in
actum, potentia tempore praecedat: sed quia oportet quod in actum
reducatur per aliquod ens actu, oportet quod actus sit simpliciter
prior potentia etiam tempore. Unde cum omne corpus sit in potentia,
quod ipsius mobilitas ostendit, oportet ante omnia corpora esse
substantiam immobilem sempiternam. Tertia autem ratio potest sumi ad
hoc ex sententiis Platonicorum: oportet enim ante esse determinatum et
particulatum, praeexistere aliquid non particulatum, sicut si ignis
natura particulariter, et quodammodo participative, invenitur in
ferro, oportet prius inveniri igneam naturam in eo quod est per
essentiam ignis; unde, cum esse et reliquae perfectiones et formae
inveniantur in corporibus quasi particulariter, per hoc quod sunt in
materia receptae, oportet praeexistere aliquam substantiam
incorpoream, quae non particulariter, sed cum quadam universali
plenitudine perfectionem essendi in se habeat. Quod autem posuerunt
sola corpora esse substantias, ex hoc decepti fuerunt quod
imaginationem transcendere intellectu non valentes (quae solum est
corporum) ad substantias incorporeas cognoscendas (quae solo
intellectu capiuntur) pertingere non valuerunt. Alii vero fuerunt
substantiam incorpoream ponentes; sed eam dixerunt esse corpori
unitam, nec aliquam substantiam incorpoream inveniri quae non sit
corporis forma. Unde ponebant ipsum Deum esse animam mundi, sicut de
Varrone dicit Augustinum in VII libro de civitate Dei quod Deus
est anima, motu et ratione mundum gubernans. Unde dicebat, quod
totus mundus est Deus propter animam et non propter corpus, sicut et
homo dicitur propter animam sapiens, et non propter corpus. Et
propter hoc gentiles toti mundo et omnibus partibus eius divinitatis
cultum exibebant. Sed haec etiam positio per ipsos philosophos est
improbata multipliciter. Primo quidem, quia virtus unita alicui
corpori ut forma, habet determinatam actionem, ex eo quod tali corpori
unitur; unde, cum oporteat esse aliquod agens universale influentiam
habens per omnia corpora, eo quod primum movens non potest esse
corpus, ut supra ostensum est, relinquitur quod oportet esse aliquod
incorporeum, quod nulli corpori est unitum; unde Anaxagoras posuit
intellectum immixtum, ut imperet, sicut dicitur in VIII
Physic.; imperium enim est alicuius praeeminentis his quibus
imperat, et eis non subditi nec ad ea obligati. Secundo, quia si
quaelibet substantia incorporea est corpori unita ut forma, oportet
primum quod movetur, movere seipsum ad modum animalis, quasi
compositum ex substantia corporali et spirituali. Movens autem
seipsum, movet se per voluntatem, in quantum aliquid appetit:
appetitus enim est movens motum, appetibile autem est movens non
motum. Oportet ergo supra substantiam corpoream coniunctam corpori,
esse aliquid aliud superius quod moveat eam, sicut appetibile movet
appetitum; et hoc oportet esse intellectuale bonum, quia hoc est
appetibile, quia est simpliciter bonum; sensibile autem appetibile
appetitur, quia est hic et nunc bonum. Intellectuale autem bonum
oportet esse incorporeum, quia nisi esset absque materia, non
intelligeretur; et ex hoc ipso oportet ipsum esse intelligens:
substantia enim quaelibet est intelligens ex hoc quod est a materia
immunis. Oportet ergo supra substantiam coniunctam corpori, esse
aliam substantiam superiorem incorpoream vel intellectualem corpori non
unitam. Et haec est probatio Aristotelis in XI Metaph.: non enim
potest dici, quod movens seipsum, nihil desideret extra se, quia
nunquam moveretur: motus enim est ad acquirendum aliquid extrinsecum
aliquo modo. Tertio, quia cum movens seipsum possit moveri et non
moveri, ut dicitur in VII Phys., si aliquid motum ex se continue
movetur, oportet quod stabiliatur in movendo ab aliquo exteriori, quod
est omnino immobile. Caelum autem, cuius animam dicebant Deum,
videmus continue moveri; unde oportet supra illam substantiam quae est
anima mundi, si qua est, esse aliam superiorem substantiam, quae
nulli corpori est coniuncta, quae est per seipsam subsistens. Illi
autem qui posuerunt omnem substantiam corpori unitam, ex hoc videntur
fuisse decepti quod materiam credebant causam subsistentiae et
individuationis in omnibus entibus, sicut est in rebus corporalibus;
unde substantias incorporeas non credebant posse subsistere nisi in
corpore, sicut etiam per modum obiectionis tangitur in Comment.
Lib. de causis. His opinionibus abiectis, Plato et Aristoteles
posuerunt aliquas substantias esse incorporeas; et earum quasdam esse
corpori coniunctas, quasdam vero nulli corpori coniunctas. Plato
namque posuit duas substantias separatas, scilicet Deum patrem totius
universitatis in supremo gradu; et postmodum mentem ipsius, quam
vocabat paternum intellectum, in qua erant rerum omnium rationes vel
ideae, ut Macrobius narrat. Substantias autem incorporeas corporibus
unitas ponebat multiplices: quasdam quidem coniunctas caelestibus
corporibus, quas Platonici deos appellabant; quasdam autem coniunctas
corporibus aeris, quas dicebant esse Daemones. Unde Augustinus in
VIII de civitate Dei, introducit hanc definitionem Daemonum ab
Apuleio datam: Daemones sunt animalia mente rationalia, animo
passiva, corpore aerea, tempore aeterna. Et omnibus praedictis
substantiis incorporeis, ratione suae sempiternitatis, gentiles
Platonici dicebant cultum divinitatis exhibendum. Ponebant etiam
ulterius substantias incorporeas grossioribus terrae corporibus unitas,
terrenis scilicet et aqueis, quae sunt animae hominum et aliorum
animalium. Aristoteles autem in duobus cum Platone concordat, et in
duobus differt. Concordat quidem in ponendo supremam substantiam nec
corpoream nec corpori unitam; et iterum in ponendo caelestia corpora
esse animata. Differt autem in hoc quod ponebat plures substantias
incorporeas corpori non unitas, scilicet secundum numerum caelestium
motuum; et iterum in hoc quod non ponit esse aliqua animalia aerea;
quod rationabilius posuit. Quod patet ex tribus. Primo quidem, quia
corpus mixtum nobilius est corpore elementari, et maxime quantum ad
formam: quia elementa mixtorum corporum materia sunt. Unde oportet
quod substantiae incorporeae, quae sunt nobilissimae formae,
corporibus mixtis uniantur, et non puris elementis. Nullum autem
corpus mixtum esse potest, in quo terra et aqua non magis abundent
secundum materiae quantitatem, cum etiam superiora elementa magis
habeant de virtute activa, utpote magis formalia. Si autem haec in
quantitate excederent, non servaretur aliqua proportio debita
mixtionis, quia superiora omnino vincerent inferiora. Et ideo non
potest esse quod substantiae incorporeae uniantur ut formae corporibus
aereis, sed corporibus mixtis, in quibus materialiter superabundet
terra et aqua. Secundo, quia corpus homogeneum et uniforme oportet
quod habeat eamdem formam in toto et in partibus. Totum autem aeris
corpus videmus esse unius naturae; unde oportet, si substantiae
aliquae spirituales aliquibus partibus aeris sunt unitae, quod etiam
toti aeri uniantur: et sic totus aer erit animal, quod
irrationabiliter dici videtur; quamvis et hoc quidam antiqui ponerent,
ut dicitur in I de anima, qui dicebant aerem totum esse plenum diis.
Tertio, quia si substantia spiritualis non habet in se aliam potentiam
quam intellectum et voluntatem, frustra corpori unitur, cum hae
operationes absque corpore compleantur: omnis enim forma corporis
corporaliter aliquam actionem efficit. Si autem habent alias
potentias, quod videntur Platonici sensisse de Daemonibus, dicentes
eos esse animo passivos,- cum autem passio non sit nisi in parte
animae sensitiva, ut probatur in VII Phys.,- oportet quod tales
substantiae corporibus organicis uniantur, ut actiones talium
potentiarum per determinata organa exequantur. Tale autem non potest
esse corpus aereum, eo quod non est figurabile. Unde patet quod
substantiae spirituales non possunt aereis corporibus naturaliter esse
unitae. Utrum autem aliquae substantiae incorporeae sint caelestibus
corporibus unitae ut formae, Augustinus sub dubio relinquit.
Hieronymus autem asserere videtur (super illud Eccle. I: lustrans
universa per circuitum spiritus), et etiam Origenes. Quod tamen a
pluribus modernorum reprobatum videtur, propter hoc quod cum numerus
beatorum ex solis hominibus et Angelis secundum Scripturam divinam
constituatur, non possent illae substantiae spirituales nec inter
hominum animas computari, nec inter Angelos, qui sunt incorporei.
Sed tamen Augustinus hoc etiam sub dubio relinquit sic dicens: nec
illud quidem certum habetur, utrum ad eamdem societatem, scilicet
Angelorum, pertineat sol, luna et cuncta sidera; quamvis nonnullis
lucida esse corpora non cum sensu vel intelligentia videantur. Sed in
hoc certissime, a doctrina tam Platonis quam Aristotelis, doctrina
fidei discordat, quod ponimus multas substantias penitus corporibus non
unitas, plures quam aliquis eorum ponat. Quae quidem positio etiam
rationabilior videtur propter tria. Primo quidem, quia sicut corpora
superiora digniora sunt inferioribus, ita substantiae incorporeae
corporibus sunt etiam digniores; corpora autem superiora in tantum
inferiora excedunt, quod terra habet comparationem ad caelum sicut
punctum ad sphaeram, ut astrologi probant. Unde et substantiae
incorporeae sicut Dionysius dicit, omnem multitudinem materialium
specierum transcendunt; quod significatur Daniel. VII, 10, cum
dicitur: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena
millia assistebant ei. Quod quidem affluentiae divinae bonitatis
concordat, ut scilicet ea quae nobiliora sunt illa copiosius in esse
producat. Et cum superiora ab inferioribus non dependeant, nec ad ea
limitentur eorum virtutes, non oportet illa solum in superioribus
ponere quae per inferiores effectus manifestantur. Secundo autem quia
rerum naturalium ordine, inter naturas distantes multi gradus medii
inveniuntur, sicut inter animalia et plantas inveniuntur quaedam
animalia imperfecta, quae et cum plantis communicant quantum ad
fixionem, et cum animalibus quantum ad sensum. Cum ergo substantia
suprema, quae Deus est, a corporum natura maxime distet, rationabile
videtur quod multi gradus naturarum inter utraque inveniantur, et non
solum illae substantiae quae sunt principia motuum. Tertio, quia cum
Deus non solum universalem providentiam de rebus corporalibus habeat,
sed etiam ad res singulas eius providentia se extendat, in quibus
interdum, ut dictum est, praeter ordinem causarum universalium
operatur,- non solum oportet ponere substantias incorporeas Deo
deservientes in universalibus causis naturae, quae sunt motus corporum
caelestium, sed etiam in aliis quae Deus particulariter in singulis
operatur, et praecipue quantum ad homines, quorum mentes caelestibus
motibus non subiiciuntur. Sic ergo, fidei veritatem sequendo,
dicimus Angelos et Daemones non habere corpora naturaliter unita, sed
omnino incorporeos, sicut dicit Dionysius.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus in pluribus locis suorum
librorum, quantum ad corpora Angelorum et Daemonum, absque
assertione utitur Platonicorum sententia. Unde et XXI de Civit.
Dei utramque opinionem prosequitur de poena Daemonum tractans, et
eorum scilicet qui dicebant Daemones aerea corpora habere, et eorum
qui dicebant eos esse penitus incorporeos. Gregorius vero Angelum
animal appellat, large sumpto animalis vocabulo pro quolibet vivente.
Ad secundum dicendum, quod Origenes in pluribus Platonicorum
opinionem sectatur; unde huius opinionis fuisse videtur quod omnes
substantiae creatae incorporeae sint corporibus unitae, quamvis etiam
hoc non asserat, sed sub dubitatione proponat, aliam etiam opinionem
tangens.
Ad tertium dicendum, quod Dionysius absque dubio Angelos et
Daemones incorporeos esse voluit. Utitur autem metaphorice nomine
furoris et concupiscentiae pro voluntate inordinata, et nomine
phantasiae pro intellectu errante in eligendo, secundum quod malus
omnis est ignorans, ut philosophus dicit in III Ethicorum, et
Proverb. XIV, 22, dicitur: errant qui operantur malum.
Ad quartum dicendum, quod si Angeli ponantur ex materia et forma
compositi, non propter hoc oportet quod sint corporei ex ratione
praedicta, nisi ponatur quod sit eadem materia Angelorum et corporum.
Posset autem dici, quod esset alia materia corporum divisa, non
quidem dimensionis divisione, sed per ordinem ad alterius generis
formam, nam potentia actui proportionatur. Magis tamen credimus,
quod non sint Angeli ex materia et forma compositi, sed sint formae
tantum per se stantes. Nec oportet quod propter hoc non sint creati:
forma enim est principium essendi ut quo aliquid est, cum tamen et esse
formae et esse materiae in composito sit ab uno agente. Si ergo sit
aliqua substantia creata quae sit forma tantum, potest habere
principium essendi efficiens, non formale.
Ad quintum dicendum, quod secundum philosophum, etiam in causis
formalibus prius et posterius invenitur; unde nihil prohibet unam
formam per alterius formae participationem formari; et sic ipse Deus,
qui est esse tantum, est quodammodo species omnium formarum
subsistentium quae esse participant et non sunt suum esse.
Ad sextum dicendum, quod virtus Angeli, secundum naturae ordinem,
est superior, et per consequens universalior quam virtus animae
humanae: unde non poterat habere corporeum organum sibi sufficienter
respondens ad actiones quibus in exteriora corpora agit; ideo non
debuit aliquibus corporeis organis alligari, sicut anima per unionem
ligatur.
Ad septimum dicendum, quod movens seipsum est primum inter mota,
ratione moventis immobilis; unde si movens immobile moveat sive corpus
sibi naturaliter unitum, sive non, eadem prioritatis ratio manet.
Ad octavum dicendum, quod anima unita corpori vivificat corpus non
solum effective, sed formaliter: sic autem corpus vivificare minus est
quam per se vivere tantum, simpliciter loquendo. Nam anima hoc modo
corpus vivificare potest, in quantum habet esse infimum, quod sibi et
corpori potest esse commune in composito ex utroque. Esse autem
Angeli cum sit altius, non potest hoc modo communicari corpori. Unde
vivit tantum, et non vivificat formaliter.
Ad nonum dicendum, quod retrogradatio quae videtur in planetis, et
statio et directio non provenit ex difformitate motus unius et eiusdem
mobilis, sed ex diversis motibus diversorum mobilium, vel ponendo
eccentricos et epicyclos secundum Ptolomaeum vel ponendo diversitatem
motuum secundum diversitates polorum, sicut alii posuerunt. Et tamen
si etiam difformiter moverentur caelestia corpora, per hoc non magis
ostenderetur quod moverentur a motore voluntario coniuncto quam quod a
separato.
Ad decimum dicendum, quod corpora caelestia etiamsi non sint animata,
moventur a substantia vivente separata, cuius virtute agunt, sicut
instrumentum virtute principalis agentis; et ex hoc causant in
inferioribus vitam.
Ad undecimum dicendum, quod philosophus demonstrationes suas ad duas
conclusiones sub disiunctione terminat, scilicet: quod mobilia vel
reducuntur statim ad movens immobile, vel ad movens seipsum, cuius una
pars est movens immobile; quamvis ipse magis secundam partem
praeeligere videatur. Si quis tamen primam partem eligat, nullum
inconveniens ex suis demonstrationibus sequetur.
Ad duodecimum dicendum, quod id quod est supremum in corporibus,
attingit ad infimum spiritualis naturae per aliquam participationem
proprietatum eius sicut per hoc quod est incorruptibile, non autem per
hoc quod ei uniatur.
Ad decimumtertium dicendum, quod corpus humanum quantum ad materiam
ignobilius est caelesti corpore, sed corpus humanum formam habet
nobiliorem, si corpora caelestia sunt inanimata. Nobiliorem tamen
dico secundum se, non tamen secundum quod corpus format. Perfectiori
enim modo forma caeli perficit materiam, cui praebet esse
incorruptibile, quam anima rationalis corpus. Hoc autem ideo est,
quia substantia spiritualis quae movet caelum, est altioris dignitatis
quam ut corpori uniatur.
Ad decimumquartum dicendum, quod aerea corpora esse non possunt,
rationibus praedictis.
Et per hoc patet responsio ad decimumquintum quod procedit de opinione
Platonis.
Ad decimumsextum dicendum, quod Angelus non movetur commensurando se
spatio, sicut corpora moventur, sed aequivoce motus dicitur de motu
Angelorum et de motu corporum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod verbum Dei non unitur corpori ut
forma, quia sic fieret una natura ex verbo et carne: quod est
haereticum.
Ad decimumoctavum dicendum, quod Porphyrius in hoc opinionem
Platonis sequitur, quod deos nominat Daemones, quos ponebant
animalia, et etiam corpora caelestia.
|
|