|
Et videtur quod non.
1. Corpus enim substantiae incorporeae unitum esse non potest, nisi
vel quantum ad esse, vel quantum ad motum. Sed Angeli non possunt
habere unita sibi corpora quantum ad esse, quia sic essent eis
naturaliter unita: quod est contra praedicta. Ergo relinquitur quod
non possint corporibus uniri, nisi in quantum movent ea. Sed hoc non
sufficit ad rationem assumptionis; quia sic Angelus et Daemon
assumeret omne corpus quod movet, quod patet esse falsum; movit enim
Angelus linguam asinae Balaam, nec tamen dicitur eam assumpsisse.
Ergo non potest dici, quod Angelus vel Daemon corpus assumat.
2. Praeterea, si Angeli vel Daemones corpora assumant, hoc non
est propter eorum necessitatem, sed vel propter nos instruendos quantum
ad bonos, vel decipiendos quantum ad malos. Sed ad utrumque sufficit
sola imaginaria visio. Ergo non videtur quod corpora assumant.
3. Praeterea, Deus in veteri testamento patribus apparuit, sicut
et Angeli apparuisse leguntur, ut Augustinus probat. Sed non est
dicendum quod Deus corpus assumpserit, nisi per mysterium
incarnationis. Ergo nec Angeli apparentes corpora assumunt.
4. Praeterea, sicut uniri corpori naturaliter convenit animae, ita
non esse unitum naturaliter convenit Angelo. Sed anima non potest a
corpore separari cum vult. Ergo nec Angelus potest corpus assumere.
5. Praeterea, nulla substantia finita potest simul in plures
operationes. Angelus est quaedam substantia finita. Non potest ergo
simul et nobis ministrare et corpus assumere.
6. Praeterea, inter assumens et assumptum debet esse aliqua
proportio. Sed inter Angelum et corpus non est aliqua proportio, cum
sint omnino generum diversorum, et per consequens incompossibilia.
Ergo Angelus non potest assumere corpus.
7. Praeterea, si Angelus assumit corpus: aut corpus caeleste, aut
aliquod de natura quatuor elementorum. Non quidem corpus caeleste,
cum corpus caeli dividi non possit, nec a loco suo divelli; similiter
nec corpus igneum, quia sic consumeret alia corpora quibus adhaereret;
nec aereum, quia aer non est figurabilis; nec aqueum, aqua enim
figuram non retinet; similiter autem nec terrenum, cum subito
dispareant, ut patet de Angelo Tobiae. Ergo nullo modo corpus
assumunt.
8. Praeterea, omnis assumptio ad aliquam unionem terminatur. Sed
ex Angelo et corpore non potest fieri unum aliquo illorum trium modorum
unitatis quos ponit philosophus in I Physic.: non enim possunt fieri
unum continuatione, neque indivisibilitate, neque ratione. Ergo
Angelus non potest corpus assumere.
9. Praeterea, si Angeli corpus assumunt, aut corpora ab eis
assumpta habent veras species quae videntur aut non. Si quidem habent
veras species, cum ergo quandoque videantur in specie hominis, corpus
ab eis assumptum erit verum corpus humanum: quod est impossibile, nisi
dicatur quod Angelus assumit hominem; quod videtur inconveniens. Si
autem non sunt verae species, hoc etiam inconveniens videtur; non enim
decet aliqua fictio Angelos veritatis. Nullo ergo modo Angelus
corpus assumit.
10. Praeterea, sicut supra habitum est. Angeli et Daemones
virtute suae naturae non possunt facere in istis corporibus effectus
aliquos, nisi mediantibus virtutibus naturalibus. Sed virtutes
naturales non insunt rebus corporalibus ad formandum speciem humani
corporis, nisi per determinatum modum generationis, et nisi ex
determinato semine: qualiter constat quod Angeli corpus non assumunt;
et eadem ratio est de aliis formis corporum in quibus Angeli aliquando
apparent. Ergo non potest esse hoc, per hoc quod Angeli assumant
corpora.
11. Praeterea, oportet quod movens aliquid influat corpori moto.
Non potest autem influere, nisi aliquo modo contingat. Cum ergo non
possit esse contactus Angelorum ad corpora, videtur quod non possit
movere, et per consequens nec assumere.
12. Sed dicendum quod Angeli imperio solo movent corpus motu
locali.- Sed contra, movens et motum oportet esse simul, ut
probatur in VII Phys. Sed ex hoc quod Angelus aliquid imperat
voluntate sua, non est simul cum corpore quod per ipsum moveri
dicitur. Ergo solo imperio movere non potest.
13. Praeterea, motus corporalis non obedit Angelis ad nutum
quantum ad sui formationem, sicut supra habitum est. Figura autem
quaedam forma est. Ergo non potest, solo imperio Angeli, corpus
aliquod figurari ut habeat effigiem hominis aut alicuius huiusmodi, in
quo Angelus appareat.
14. Praeterea, super illud Ps. X, 4: dominus in templo sancto
suo, dicit Glossa, quod etsi Daemones exterius simulacris
praesideant, intus tamen esse non possunt; et eadem ratione nec in
aliis corporibus. Sed si corpora assumunt, oportet eos in corporibus
assumptis esse. Ergo non est dicendum, quod corpora assumant.
15. Praeterea, si assumunt aliquod corpus, aut toti corpori
uniuntur, aut alicui parti eius: si solum alicui parti, non poterunt
totum corpus movere, nisi unam partem moveant altera mediante; quod
non videtur posse contingere, nisi corpus assumptum habeat partes
organicas determinatas ad motum, quod est solum corporum animatorum.
Si autem toti corpori uniuntur immediate, oportet quod sit in qualibet
parte corporis assumpti Angelus; et constat quod totus, cum sit
impartibilis. Ergo erit in pluribus locis simul: quod est solius
Dei. Non ergo Angelus potest corpus assumere.
Sed contra est quod legitur de Angelis apparentibus Abrahae, ut
habetur in Gen. XVIII, v. 2, qui in corporibus assumptis
apparuerunt; et similiter de Angelo qui Tobiae apparuit.
Respondeo. Dicendum quod quidam eorum qui sacrae Scripturae
credunt, in qua apparitiones Angelorum leguntur, dixerunt quod
Angeli nunquam corpora assumunt, sicut patet de Rabbi Moyse, qui
hanc opinionem ponit; unde dicit, quod omnia quaecumque in sacra
Scriptura leguntur de apparitione Angelorum, contingunt in visione
prophetiae, secundum scilicet imaginariam visionem, quandoque quidem
in vigilando, quandoque vero in dormiendo. Et haec positio veritatem
Scripturae non salvat. Ex ipso enim modo loquendi quo Scriptura
utitur, datur intelligi quid significetur ut res gesta, et quid per
modum propheticae visionis. Cum enim aliqua apparitio per modum
visionis debeat intelligi, ponuntur aliqua verba ad visionem
pertinentia: sicut quod dicitur Ezech. cap. VIII, 3: elevavit
me spiritus inter caelum et terram, et adduxit me in Ierusalem in
visionibus domini. Unde patet quod illa quae fieri simpliciter
narrantur simpliciter etiam intelligi debent esse gesta. Sic autem
legitur de pluribus apparitionibus in veteri testamento. Unde
simpliciter concedendum est quod Angeli quandoque corpus assumunt,
formando corpus sensibile, exteriori sive corporali visioni subiectum;
sicut et quandoque aliquas species in imaginatione formando apparent
secundum imaginariam visionem. Hoc autem conveniens est propter tres
rationes: primo quidem et principaliter, quia omnes illae apparitiones
veteris testamenti ad illam apparitionem ordinantur in qua filius Dei
visibilis mundo apparuit, ut Augustinus dicit. Unde cum filius Dei
verum corpus assumpserit, et non phantasticum ut Manichaei
fabulantur, conveniens fuit ut etiam vera corpora assumendo, Angeli
hominibus apparerent. Secunda ratio potest sumi ex verbis Dionysii in
epistola quam scribit ad Titum; dicit enim quod ideo in divina
Scriptura res divinae nobis sub sensibilibus traduntur, inter alias
rationes, ut totus homo, quantum possibile est, ex participatione
divinorum perficiatur, non solum intellectu capiendo intelligibilem
veritatem, sed etiam in natura sensibili per sensibiles formas, quae
sunt velut quaedam imagines divinorum. Unde similiter cum Angeli
hominibus appareant ad eos perficiendos, conveniens est ut non solum
intellectum illuminent per intellectualem visionem, sed quod etiam
imaginationi provideant et exteriori sensui per imaginariam visionem,
corporum scilicet assumptorum. Unde et haec triplex visio assignatur
ab Augustino. Tertia ratio potest esse, quia etsi Angeli natura
sint nobis superiores, per gratiam tamen adipiscimur eorum aequalitatem
et societatem, sicut habetur Matth. XXII, 30: erunt sicut
Angeli in caelo. Et ideo, ut suam familiaritatem et affinitatem ad
nos ostendant, nobis suo modo per corporum assumptionem conformantur,
ut quod nostrum est accipientes, nostrum intellectum in illud assurgere
faciant quod proprium est ipsorum, sicut et filius Dei, dum ad nos
descendit, ad sua nos elevavit. Daemones autem quando in Angelos
lucis se transfigurant, quod boni Angeli ad nostrum profectum
faciunt, ipsi ad deceptionem facere moliuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod non omne corpus quod movet Angelus
assumit. Assumere enim dicitur quasi ad se sumere. Assumit ergo
Angelus corpus non ut suae naturae uniat, sicut homo assumit cibum;
neque ut uniat suae personae, sicut filius Dei assumpsit humanam
naturam; sed ad suam repraesentationem, illo modo quo intelligibilia
per sensibilia repraesentari possunt. Tunc ergo Angelus corpus
assumere dicitur quando corpus aliquod hoc modo format quod ad
repraesentationem suam est aptum; sicut patet per Dionysium in fine
caelestis hierarchiae, ubi ostendit quod per corporales formas,
Angelorum proprietates intelliguntur.
Ad secundum dicendum, quod non solum imaginaria visio est utilis ad
nostram instructionem, sed etiam corporalis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod sicut dicit Augustinus, omnes Dei
apparitiones quae in veteri testamento leguntur, factae sunt ministerio
Angelorum, qui aliquas species vel imaginarias vel corporeas formant,
per quas animum hominis videntis in Deum reducerent; sicut et
sensibilibus figuris possibile est hominem in Deum reduci. Corpora
ergo apparentia, in apparitionibus praedictis Angeli assumpserunt;
sed in eis Deus apparuisse dicitur quia ipse Deus erat finis in quem,
per repraesentationem huiusmodi corporum, Angeli mentem hominis
elevare intendebant. Et ideo in illis apparitionibus Scriptura
quandoque commemorat Deum apparuisse, quandoque Angelum.
Ad quartum dicendum, quod nulla res habet potestatem supra suum esse:
omnis enim rei virtus ab essentia eius fluit, vel essentiam
praesupponit. Et quia anima per suum esse unitur corpori ut forma,
non est in potestate eius ut ab unione corporis se absolvat; et
similiter non est in potestate Angeli quod se uniat corpori secundum
esse ut formam; sed potest corpus assumere modo praedicto, cui unitur
ut motor, et ut figuratum figurae.
Ad quintum dicendum, quod istae duae operationes, assumere corpus et
ministrare, sunt ad invicem ordinatae; et ideo nihil prohibet quin ea
Angelus simul exequatur.
Ad sextum dicendum, quod si proportio secundum commensurationem
accipiatur, non potest esse Angeli ad corpus proportio, cum eorum
magnitudines non sint unius generis, nec rationis eiusdem: nihil tamen
prohibet quin sit aliqua habitudo Angeli ad corpus, ut motoris ad
motum et figurati ad figuram; quae proportio potest dici.
Ad septimum dicendum, quod ex quolibet elemento potest Angelus corpus
assumere, vel etiam ex pluribus elementis commixtis. Magis tamen
competit quod ex aere corpus assumat, qui potest inspissari faciliter,
et sic figuram recipere et retinere et per alicuius lucidi corporis
oppositionem diversimode colorari, sicut in nubibus patet; ut quantum
ad praesens non sit differentia inter purum aerem et vaporem seu fumum,
qui in aeris naturam tendunt.
Ad octavum dicendum, quod illa divisione dividitur unum simpliciter.
Sic autem Angelus corpori non unitur, sed secundum quid, sicut motor
mobili et ut figuratum figurae, sicut supra dictum est.
Ad nonum dicendum, quod corpora illa quae Angeli assumunt, habent
quidem veras formas quantum ad id quod sensus percipere potest, quae
sunt sensibilia per se, sicut color et figura; non autem quantum ad
naturam speciei, quae est sensibile per accidens. Nec propter hoc
oportet quod sit ibi aliqua fictio, quia formas humanas non obiiciunt
oculis Angeli, ut homines esse credantur, sed ut per humanas
proprietates, Angelorum virtutes cognoscantur; sicut nec etiam
metaphoricae locutiones sunt falsae, in quibus ex aliorum
similitudinibus res aliae significantur.
Ad decimum dicendum, quod licet virtutes naturales corporum non
sufficiant ad inducendum veram speciem humani corporis nisi per debitum
modum generationis, sufficiunt tamen ad inducendum similitudinem
humanorum corporum quantum ad colorem et figuram et ad huiusmodi
accidentia exteriora, et praecipue cum ad plura horum sufficere
videatur motus localis aliquorum corporum, per quem et vapores
condensantur, et rarefiunt, et nubes diversimode figurantur.
Ad undecimum dicendum, quod Angelus movens corpus assumptum influit
ei motum, et tangit non tactu corporali sed spirituali, per suam
virtutem.
Ad duodecimum dicendum, quod imperium Angeli requirit executionem
virtutis; unde oportet quod sit quidam tactus spiritualis ad corpus
quod movet.
Ad decimumtertium dicendum, quod figura est quaedam forma quae, per
abscissionem materiae et condensationem vel rarefactionem, vel
ductionem aut aliquem motum huiusmodi, potest fieri in materia. Unde
non est eadem ratio de hac forma et aliis.
Ad decimumquartum dicendum, quod esse in aliquo corpore potest
intelligi dupliciter: uno modo ut sit infra terminos quantitatis: et
sic nihil prohibet Diabolum in aliquo corpore esse; alio modo ut sit
intra rei essentiam ut dans esse rei et operans in re, quod est solius
Dei proprium, quamvis Deus non sit pars essentiae alicuius rei.
Potest autem et secundum Glossam intelligi Daemon in simulacro non
esse sicut idololatrae putabant, ut scilicet ex simulacro et spiritu
habitante fieret unum.
Ad decimumquintum dicendum, quod Angelus est totus in toto corpore
assumpto et in qualibet parte eius, eadem ratione qua et anima: licet
enim non sit forma corporis assumpti ut anima, est tamen motor.
Movens autem et motum oportet esse simul. Et tamen non sequitur ut
sit in pluribus locis simul, comparatur enim totum corpus assumptum ad
Angelum sicut unus locus.
|
|