|
Et videtur quod non.
1. Cuicumque enim competit habere virtutem ad aliquod opus, competit
ei habere ea sine quibus illud opus haberi non potest; alias talis
virtus frustra ei adesset. Sed huiusmodi opera viventium corporum sine
corporeis organis exerceri non possunt. Cum ergo Angelus non habeat
corporea organa naturaliter sibi unita, videtur quod non possit
praedicta opera exercere.
2. Praeterea, anima est nobilior quam natura. Sed Angelus non
potest opus naturae facere nisi mediante virtute naturali. Ergo multo
minus potest facere opera animae per corpus assumptum quod anima caret.
3. Praeterea, inter omnes operationes animae, quae per organa
complentur, actus sensuum sunt propinquiores intellectuali operationi,
quae est propria Angeli. Sed Angelus per corpus assumptum non potest
sentire vel imaginari. Ergo multo minus potest opera alia animae
facere.
4. Praeterea, locutio non fit sine voce. Vox autem est sonus ab
ore animalis prolatus. Cum ergo Angelus utens corpore assumpto non
sit animal, videtur quod loqui non possit per corpus assumptum, et
multo minus alia facere: nam locutio propinquissima sibi videtur, cum
sit intellectus signum.
5. Praeterea, ultima operatio animae vegetabilis in uno et eodem
individuo est generatio: prius enim nutritur et augetur animal quam
generet. Sed non potest dici quod Angelus, vel corpus assumptum ab
ipso, nutriatur vel motu augmenti moveatur. Ergo non potest esse quod
corpus assumptum generet.
6. Sed dicendum, quod Angelus vel Daemon per corpus assumptum
generare potest, non quidem semine ex corpore assumpto deciso, sed
semine hominis in muliere transfuso, sicut et adhibendo alia propria
semina quosdam veros effectus naturales causat.- Sed contra: semen
animalis praecipue ad generationem operatur per calorem naturalem. Si
autem Daemon semen portaret per aliquam magnam distantiam, impossibile
videtur quin calor naturalis evaporaret. Ergo non posset fieri
generatio hominis per modum praedictum.
7. Praeterea, secundum hoc, ex tali semine homo non generaretur
nisi secundum virtutem humani seminis. Ergo illi qui dicuntur a
Daemonibus generari, non essent maioris staturae et robustiores aliis
qui communiter per semen humanum generantur; cum tamen dicatur Genes.
VI, 4, quod cum ingressi essent filii Dei ad filias hominum
illaeque genuerunt, nati sunt gigantes, potentes a saeculo, viri
famosi.
8. Praeterea, comestio ad nutrimentum ordinatur. Si ergo Angeli
in corporibus assumptis non nutriuntur, videtur quod nec etiam
comedant.
9. Praeterea, ad ostendendum veritatem corporis humani resurgentis,
Christus post resurrectionem comedere voluit. Si autem Angeli vel
Daemones in corporibus assumptis comedere possent, non esset comestio
efficax argumentum resurrectionis, quod patet esse falsum. Non ergo
Angeli vel Daemones per corpus assumptum comedere possunt.
1. Sed contra. Est quod dicitur Gen. capit. XVIII, 9, de
Angelis qui apparuerunt Abrahae: cum comedissent, dixerunt ad eum:
ubi est Sara uxor tua? Ergo et comedunt et loquuntur Angeli in
corporibus assumptis.
2. Praeterea, Genes. VI, 2, super illud: videntes filii
Dei, etc., dicit Glossa Hieron.: verbum Hebraicum Eloim
utriusque numeri est: Deum enim et deos significat. Ideo aquila
filios deorum dicere ausus est deos, sanctos vel Angelos intelligens.
Ergo videtur quod Angeli generent.
3. Praeterea, sicut per artem hominis nihil fit frustra, ita nec
per artem Angeli. Frustra autem assumerent corpora disposita ad modum
organici corporis, nisi illis organis uterentur. Ergo videtur quod
exerceant in corporibus assumptis opera organis convenientia, sicut
quod videant per oculos, et audiant per aures, et sic de aliis.
Respondeo. Dicendum quod actio aliqua ex duobus naturalem speciem
accipere videtur: scilicet ex agente et termino. Calefactio enim ab
infrigidatione differt, quia una earum ex calore procedit et ad calorem
terminatur; alia vero a frigore et ad frigus. Proprie tamen actio,
sicut et motus, a termino speciem habet; a principio autem habet
proprie quod sit naturalis. Motus enim et actiones naturales dicuntur
quae sunt a principio intrinseco. Considerandum est ergo, quod in
operationibus animae, quaedam sunt quae non sunt solum ab anima sicut a
principio, sed etiam terminantur ad animam et ad corpus animatum; et
huiusmodi actiones Angelis in corporibus assumptis attribui non possunt
neque secundum similitudinem speciei neque secundum naturalitatem
actionis sicut sentire, augeri, nutrire et similia. Sensus enim est
secundum motum a rebus ad animam; similiter nutrimentum et augmentum
est per hoc quod aliquid generatur et additur corpori viventi. Quaedam
vero actiones sunt animae quae quidem sunt ab anima sicut a principio,
terminantur tamen ad aliquem exteriorem effectum; et si quidem talis
effectus per solam corporis divisionem vel motum localem produci
possit, talis actio attribuetur Angelo per corpus assumptum quantum ad
similitudinem speciei in effectu, non tamen erit vere naturalis actio,
sed similitudo talis actionis; sicut patet in locutione, quae formatur
per motum organorum et aeris, et comestione, quae perficitur per
divisionem cibi et traiectionem in partes interiores. Unde locutio
quae attribuitur Angelis in corporibus assumptis, non est vere
naturalis locutio, sed quaedam similitudinaria per similitudinem
effectus; et similiter dicendum est de comestione. Unde et Tobiae
XII, 18, dicit Angelus: cum essem vobiscum (...) videbar
quidem vobiscum manducare et bibere; sed ego cibo invisibili et potu
(...) utor. Si autem talis effectus requirat transmutationem
secundum formam, tunc non poterit fieri per Angelum; nisi forte
mediante naturali actu, sicut patet de generatione.
Ad primum ergo dicendum, quod huiusmodi operationes non naturaliter
Angelus exercet, et ideo non oportet quod habeat naturaliter organa
unita.
Ad secundum dicendum, quod veras operationes animae Angelus non
facit, sed similitudinarias, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod iam dictum est, quare sensus non potest
Angelis in corporibus assumptis attribui.
Ad quartum dicendum, quod vera locutio attribui non potest Angelo in
corpore assumpto, sed solum similitudinaria, ut dictum est, ubi
supra.
Ad quintum dicendum, quod Angelis bonis generare nunquam
attribuitur; sed de Daemonibus est duplex opinio: quidam enim
dicunt, quod Daemones etiam nullo modo generare possunt in corporibus
assumptis, propter rationes in obiiciendo inductas. Quibusdam vero
videtur quod generare possunt, non quidem per semen a corpore assumpto
decisum, vel per virtutem suae naturae, sed per semen hominis
adhibitum ad generationem, per hoc quod unus et idem Daemon sit ad
virum succubus, et semen ab eo receptum in mulierem transfundit, ad
quam fit incubus. Et hoc satis rationabiliter sustineri potest, cum
etiam alias res naturales causent, propria semina adhibendo, ut
Augustinus dicit.
Ad sextum dicendum, quod circa evaporationem seminis potest Daemon
remedium adhibere, tum per velocitatem motus, tum adhibendo aliqua
fomenta, per quae calor naturalis conservetur in semine.
Ad septimum dicendum, quod procul dubio generatio, praedicto modo
facta, virtute humani seminis fit. Unde homo sic genitus, non esset
filius Daemonis, sed viri cuius fuit semen. Et tamen possibile est
quod per talem modum homines fortiores generentur et maiores, quia
Daemones volentes in suis effectibus mirabiles videri, observando
determinatum situm stellarum, et viri et mulieris dispositionem,
possunt ad hoc cooperari. Et praecipue si semina, quibus utuntur
sicut instrumentis, per talem usum aliquod augmentum virtutis
consequantur.
Ad octavum dicendum, quod comestio attribuitur Angelis in corporis
assumptis, non quantum ad finem, qui est nutritio, sed simpliciter
quantum ad comestionis actum; et similiter etiam Christo post
resurrectionem cuius, corpori non erat tunc aliquid addibile. In hoc
tamen differt, quod comestio Christi fuit vere naturalis comestio,
utpote eius existens qui animam vegetabilem habebat; et sic potuit esse
argumentum veritatis naturae. In utraque tamen comestione cibus non
est conversus in carnem et sanguinem, sed resolutus in materiam
praeiacentem.
Et per hoc patet responsio ad nonum.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod comestio
et locutio qualiter Angelis sit attribuenda, dictum est, in corp.
art.
Ad secundum dicendum, quod per filios Dei intelligit quidem filios
Seth, qui erant Dei filii per gratiam, et Angelorum per
imitationem. Filii autem hominum dicebantur filii Cain, qui a Deo
recesserant, carnaliter viventes.
Ad tertium dicendum, quod instrumenta sensuum assumunt Angeli, non
ad utendum, sed ad signandum. Unde etsi per ea non sentiant, non
tamen frustra assumunt.
|
|