|
Et videtur quod non.
1. Aliquae enim relationes inveniuntur in quibus ex nulla parte
relatio aliquid realiter ponit, sicut Avicenna dicit de relatione quae
est inter ens et non ens. Sed nulla extrema relationis magis ad
invicem distant quam Deus et creatura. Ergo ista relatio non ponit
aliquid realiter ex parte neutra.
2. Praeterea, omne illud negandum est ad quod sequitur processus in
infinitum. Sed si in creatura relatio ad Deum sit res aliqua, erit
procedere in infinitum: relatio enim illa aliquid creatum erit, si est
res quaedam; et ita erit alia relatio ipsius ad Deum pari ratione, et
sic in infinitum. Non ergo ponendum est quod in creatura ad Deum
relatio sit res aliqua.
3. Praeterea, nihil refertur nisi ad determinatum et unum; unde
duplum non refertur ad quodlibet, sed ad dimidium, et pater ad
filium, et sic de aliis. Oportet ergo secundum differentiam eorum
quae referuntur, esse differentias eorum ad quae fit relatio. Sed
Deus est unum ens simpliciter. Ergo non potest ad ipsum fieri relatio
omnium creaturarum, aliqua relatione reali.
4. Praeterea, secundum hoc, creatura refertur ad Deum secundum
quod ab ipso procedit. Sed creatura procedit a Deo secundum ipsam
substantiam. Ergo secundum suam substantiam refertur ad Deum, et non
secundum aliquam relationem supervenientem.
5. Praeterea, relatio est aliquid medium inter extrema relationis.
Sed nihil potest esse realiter medium inter Deum et creaturam
immediate a Deo creatam. Ergo relatio ad Deum non est aliqua res in
creatura.
6. Praeterea, philosophus dicit, quod si omnia apparentia essent
vera, res sequeretur opinionem nostram et sensum. Sed constat quod
omnes creaturae sequuntur aestimationem, sive scientiam, sui
creatoris. Ergo creaturae omnes substantialiter referuntur ad Deum,
et non per aliquam relationem inhaerentem.
7. Praeterea, inter quae est maior distantia, minus videtur esse
relatio. Sed est maior distantia creaturae ad Deum quam unius
creaturae ad aliam. Non est autem relatio creaturae ad creaturam res
aliqua, ut videtur, nam cum non sit substantia, oportet quod sit
accidens; et ita, quod subiecto insit, et quod ab eo removeri non
possit sine mutatione subiecti: cuius contrarium supra de relatione est
dictum. Ergo nec relatio creaturae ad Deum est res aliqua.
8. Praeterea, sicut ens creatum distat a non ente in infinitum, ita
etiam a Deo in infinitum distat. Sed inter ens creatum et non ens
purum, non est aliqua relatio, ut Avicenna dicit. Ergo nec inter
ens creatum et ens increatum.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit: quod temporaliter dici
incipit Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici,
non tamen secundum accidens Dei, quod ei aliquid acciderit; sed plane
secundum accidens eius ad quod Deus incipit dici relative. Sed
accidens res aliqua in subiecto est. Ergo relatio ad Deum est res
aliqua in creatura.
2. Praeterea, omne quod refertur ad aliquid per sui mutationem
realiter refertur ad ipsum. Sed creatura refertur ad Deum per sui
mutationem. Ergo realiter refertur ad Deum.
Respondeo. Dicendum quod relatio ad Deum est aliqua res in
creatura. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sicut dicit
Commentator in XI Metaph., quia relatio est debilioris esse inter
omnia praedicamenta, ideo putaverunt quidam eam esse ex secundis
intellectibus. Prima enim intellecta sunt res extra animam, in quae
primo intellectus intelligenda fertur. Secunda autem intellecta
dicuntur intentiones consequentes modum intelligendi: hoc enim secundo
intellectus intelligit in quantum reflectitur supra se ipsum,
intelligens se intelligere et modum quo intelligit. Secundum ergo hanc
positionem sequeretur quod relatio non sit in rebus extra animam, sed
in solo intellectu, sicut intentio generis et speciei, et secundarum
substantiarum. Hoc autem esse non potest. In nullo enim
praedicamento ponitur aliquid nisi res extra animam existens. Nam ens
rationis dividitur contra ens divisum per decem praedicamenta ut patet
V Metaph. Si autem relatio non esset in rebus extra animam non
poneretur ad aliquid unum genus praedicamenti. Et praeterea perfectio
et bonum quae sunt in rebus extra animam, non solum attenditur secundum
aliquid absolute inhaerens rebus, sed etiam secundum ordinem unius rei
ad aliam, sicut etiam in ordine partium exercitus, bonum exercitus
consistit: huic enim ordini comparat philosophus ordinem universi.
Oportet ergo in ipsis rebus ordinem quemdam esse; hic autem ordo
relatio quaedam est. Unde oportet in rebus ipsis relationes quasdam
esse, secundum quas unum ad alterum ordinatur. Ordinatur autem una
res ad aliam vel secundum quantitatem, vel secundum virtutem activam
seu passivam. Ex his enim solum duobus attenditur aliquid in uno,
respectu extrinseci. Mensuratur enim aliquid non solum a quantitate
intrinseca, sed etiam ab extrinseca. Per virtutem etiam activam
unumquodque agit in alterum et per passivam patitur ab altero; per
substantiam autem et qualitatem ordinatur aliquid ad seipsum tantum,
non ad alterum, nisi per accidens; scilicet secundum quod qualitas,-
vel forma substantialis aut materia,- habet rationem virtutis activae
vel passivae, et secundum quod in eis consideratur aliqua ratio
quantitatis, prout unum in substantia facit idem, et unum in qualitate
simile, et numerus, sive multitudo, dissimile et diversum in eisdem,
et dissimile secundum quod aliquid magis vel minus altero consideratur:
sic enim albius aliquid altero dicitur. Et propter hoc philosophus in
V Metaph. species assignans relationis, quasdam ponit ex quantitate
causatas, quasdam vero ex actione et passione. Sic ergo oportet quod
res habentes ordinem ad aliquid, realiter referantur ad ipsum, et quod
in eis aliqua res sit relatio. Omnes autem creaturae ordinantur ad
Deum et sicut ad principium et sicut ad finem, nam ordo qui est
partium universi ad invicem, est per ordinem qui est totius universi ad
Deum; sicut ordo qui est inter partes exercitus, est propter ordinem
exercitus ad ducem, ut patet XII Metaph. Unde oportet quod
creaturae realiter referantur ad Deum, et quod ipsa relatio sit res
quaedam in creatura.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod aliqua relatio est inter
creaturas ad invicem quae in neutro extremorum aliquid ponat, non est
propter creaturarum distantiam, sed propter hoc quod aliqua relatio non
attenditur secundum ordinem aliquem qui sit in rebus, sed secundum
ordinem qui est in intellectu tantum; quod non potest dici de ordine
creaturarum ad Deum.
Ad secundum dicendum, quod relationes ipsae non referuntur ad aliud
per aliam relationem sed per se ipsas, quia essentialiter relationes
sunt. Non autem est simile de his quae habent substantiam absolutam;
unde non sequitur processus in infinitum.
Ad tertium dicendum, quod philosophus ibidem concludit, quod si omnia
referantur ad optimum, oportet infinitum specie esse optimum. Et sic
ad id quod est infinitum specie, nihil prohibet infinita referri.
Tale autem est Deus, cum perfectio suae substantiae ad nullum genus
determinetur, ut supra habitum est. Et propter hoc nihil prohibet
infinitas creaturas ad Deum referri.
Ad quartum dicendum, quod creatura refertur ad Deum secundum suam
substantiam, sicut secundum causam relationis; secundum vero
relationem ipsam formaliter; sicut aliquid dicitur simile secundum
qualitatem causaliter, secundum similitudinem formaliter: ex hoc enim
creatura similis denominatur.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur creatura immediate a Deo
procedere, excluditur causa media creans, non tamen excluditur mediata
realis habitudo, quae naturaliter sequitur ad productionem creaturae;
sicut aequalitas sequitur productionem quantitatis indeterminate, ita
habitudo realis naturaliter sequitur ad productionem substantiae
creatae.
Ad sextum dicendum, quod creaturae sequuntur Dei scientiam sicut
effectus causam, non sicut propriam rationem essendi, ut sic nihil
aliud sit creaturam esse quam a Deo sciri. Hoc autem modo ponebant,
dicentes omnia apparentia esse vera, et rem sequi opinionem et sensum,
ut scilicet unicuique hoc esset esse quod ab alio sentiri vel opinari.
Ad septimum dicendum, quod ipsa relatio quae nihil est aliud quam ordo
unius creaturae ad aliam, aliud habet in quantum est accidens et aliud
in quantum est relatio vel ordo. In quantum enim accidens est, habet
quod sit in subiecto, non autem in quantum est relatio vel ordo; sed
solum quod ad aliud sit quasi in aliud transiens, et quodammodo rei
relatae assistens. Et ita relatio est aliquid inhaerens, licet non ex
hoc ipso quod est relatio; sicut et actio ex hoc quod est actio,
consideratur ut ab agente; in quantum vero est accidens, consideratur
ut in subiecto agente. Et ideo nihil prohibet quod esse desinat
huiusmodi accidens sine mutatione eius in quo est, quia sua ratio non
perficitur prout est in ipso subiecto, sed prout transit in aliud; quo
sublato, ratio huius accidentis tollitur quidem quantum ad actum, sed
manet quantum ad causam; sicut et subtracta materia, tollitur
calefactio, licet maneat calefactionis causa.
Ad octavum dicendum, quod ens creatum non habet ordinem ad non ens,
habet autem ordinem ad ens increatum; et ideo non est simile.
|
|