|
Et videtur quod sic.
1. Movens enim realiter refertur ad motum; unde philosophus, V
Metaph., ponit relationem moventis et moti ut species praedicamenti
relationis. Sed Deus comparatur ad creaturam ut movens ad motum.
Ergo refertur realiter ad creaturam.
2. Sed diceretur, quod movet creaturas sine sui mutatione; et ideo
non realiter refertur ad rem motam.- Sed contra, unum, relative
oppositorum, non est causa quod alterum dicatur de eodem: non enim
propter hoc aliquid est duplum, quia est dimidium; nec ideo Deus est
pater, quia est filius. Si ergo movens et motum relative dicuntur,
non ideo relatio moventis est in aliquo, quia est in eo relatio moti.
Quod ergo Deus non movetur non impedit quin realiter referatur ut
movens ad motum.
3. Praeterea, sicut pater dat esse filio, ita creator dat esse
creaturae. Sed pater realiter refertur ad filium. Ergo et creator ad
creaturam.
4. Praeterea, ea quae proprie dicuntur de Deo et non metaphorice,
rem significatam ponunt in Deo. Sed inter ista nomina commemorat
Dionysius hoc nomen dominus. Ergo res significata per hoc nomen
dominus, realiter est in Deo. Haec autem est relatio ad creaturam.
Ergo, et cetera.
5. Praeterea, scientia realiter refertur ad scibile, ut patet V
Metaph. Sed Deus comparatur ad res creatas ut sciens ad scitum.
Ergo in Deo est aliqua relatio ad creaturam.
6. Praeterea, illud quod movetur, semper habet realem relationem ad
movens. Sed voluntas comparatur ad volitum ut ad movens motum: nam
appetibile est movens non motum; appetitus, movens motum, ut dicitur
XII Metaph. Cum ergo Deus velit res esse, videtur quod realiter
referatur ad creaturam.
7. Praeterea, si Deus ad creaturas non referatur, non videtur esse
alia ratio, nisi quia a creaturis non dependet, et quia creaturas
excedit. Sed similiter corpora caelestia a corporibus elementaribus
non dependent, et ea quasi improportionaliter excedunt. Ergo secundum
hoc sequeretur quod nulla esset realis relatio corporum superiorum ad
inferiora.
8. Praeterea, omnis denominatio est a forma. Forma autem est
aliquid inhaerens ei cuius est. Cum ergo Deus nominetur a
relationibus ad creaturam, videtur quod ipsae relationes aliquid sint
in Deo.
9. Praeterea, proportio, quaedam relatio realis est, sicut duplum
ad dimidium; sed aliqua proportio videtur esse Dei ad creaturam, cum
inter movens et motum oporteat esse proportionem. Ergo videtur quod
Deus ad creaturam realiter referatur.
10. Praeterea, cum intellectus sit rerum similitudines, et voces
sint signa rerum, ut dicit philosophus, aliter ordinantur ista apud
discipulum, et aliter apud doctorem. Doctor enim incipit a rebus in
quibus scientiam accipit in suo intellectu, cuius conceptiones voces
signant; discipulus autem incipit a vocibus per quas in conceptiones
intellectus magistri pervenit; et ab eis in rerum cognitionem.
Oportet autem quod huiusmodi quae de relationibus praedictis dicuntur,
ab aliquo doctore sint prius accepta. Ergo apud eum huiusmodi nomina
relativa consequuntur conceptiones intellectus sui, quae consequuntur
rem; et ita videtur quod huiusmodi relationes sint reales.
11. Praeterea, huiusmodi relativa quae de Deo dicuntur ex
tempore, aut sunt relativa secundum esse, aut secundum dici. Si sunt
relativa secundum dici, in neutro extremorum aliquid ponunt realiter.
Hoc autem est falsum, secundum praedicta: nam in creatura relata ad
Deum realiter existunt. Relinquitur ergo quod sunt relativa secundum
esse; et ita videtur quod in utroque extremorum aliquid ponant
realiter.
12. Praeterea, haec est natura relativorum, quod posito uno
ponitur aliud, et uno interempto aliud interimitur. Si igitur in
creatura est aliqua realis relatio, oportet quod in Deo relatio ad
creaturam sit realis.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, V de Trin.:
manifestum est Deum relative dici secundum accidens eius ad quod dici
Deus aliquid incipit relative. Ergo videtur quod istae relationes
dicantur de Deo, non secundum aliquid quod in ipso sit, sed secundum
aliquid quod extra ipsum est; et ita nihil realiter in ipso ponunt.
2. Praeterea, sicut scibile est mensura scientiae, ita Deus est
mensura omnium rerum, ut Commentator dicit, X Metaph. Sed scibile
non refertur ad scientiam per relationem quae in ipso realiter sit, sed
potius per relationem scientiae ad ipsum, ut patet per philosophum, V
Metaph. Ergo videtur quod nec Deus dicatur relative ad creaturam
propter aliquam relationem quae sit realiter in eo.
3. Praeterea, Dionysius dicit: in causis et causatis non recipimus
conversionem similitudinis: nam effectus dicitur similis causae, non
autem e contrario. Eadem autem ratio videtur de relatione
similitudinis et de aliis relationibus. Ergo videtur quod nec quantum
ad alias relationes fiat conversio a Deo ad creaturam: ut quia
creatura realiter refertur ad Deum, Deus realiter referatur ad
creaturam.
Respondeo. Dicendum quod relationes, quae dicuntur de Deo ad
creaturam, non sunt realiter in ipso. Ad cuius evidentiam sciendum
est, quod cum relatio realis consistat in ordine unius rei ad rem
aliam, ut dictum est; in illis tantum mutua realis relatio invenitur
in quibus ex utraque parte est eadem ratio ordinis unius ad alterum:
quod quidem invenitur in omnibus relationibus consequentibus
quantitatem. Nam cum quantitatis ratio sit ab omni sensibili
abstracta, eiusdem rationis est quantitas in omnibus naturalibus
corporibus. Et pari ratione qua unum habentium quantitatem realiter
refertur ad alterum, et aliud ad ipsum. Habet autem una quantitas
absolute considerata ad aliam ordinem secundum rationem mensurae et
mensurati, et secundum nomen totius et partis, et aliorum huiusmodi
quae quantitatem consequuntur. In relationibus autem quae consequuntur
actionem et passionem, sive virtutem activam et passivam, non est
semper motus ordo ex utraque parte. Oportet namque id quod semper
habet rationem patientis et moti, sive causati, ordinem habere ad
agens vel movens, cum semper effectus a causa perficiatur, et ab ea
dependeat: unde ordinatur ad ipsam sicut ad suum perfectivum. Agentia
autem, sive moventia, vel etiam causae, aliquando habent ordinem ad
patientia vel mota vel causata, in quantum scilicet in ipso effectu vel
passione vel motu inductis, attenditur quoddam bonum et perfectio
moventis vel agentis; sicut maxime patet in agentibus univocis quae per
actionem suae speciei similitudinem inducunt, et per consequens esse
perpetuum quod est possibile, conservant. Patet hoc etiam idem in
omnibus aliis quae mota movent vel agunt vel causant; nam ex ipso suo
motu ordinantur ad effectus producendos; et similiter in omnibus in
quibus quodcumque bonum causae provenit ex effectu. Quaedam vero sunt
ad quae quidem alia ordinantur, et non e converso, quia sunt omnino
extrinseca ab illo genere actionum vel virtutum quas consequitur talis
ordo; sicut patet quod scientia refertur ad scibile, quia sciens, per
actum intelligibilem, ordinem habet ad rem scitam quae est extra
animam. Ipsa vero res quae est extra animam, omnino non attingitur a
tali actu, cum actus intellectus non sit transiens in exteriorem
materiam mutandam; unde et ipsa res quae est extra animam, omnino est
extra genus intelligibile. Et propter hoc relatio quae consequitur
actum intellectus, non potest esse in ea. Et similis ratio est de
sensu et sensibili: licet enim sensibile immutet organum sensus in sua
actione, et propter hoc habeat relationem ad ipsum,- sicut et alia
agentia naturalia ad ea quae patiuntur ab eis,- alteratio tamen organi
non perficit sensum in actu, sed perficitur per actum virtutis
sensitivae: cuius sensibile quod est extra animam, omnino est expers.
Similiter homo comparatur ad columnam ut dexter, ratione virtutis
motivae quae est in homine, secundum quam competit ei dextrum et
sinistrum, ante et retro, sursum et deorsum. Et ideo huiusmodi
relationes in homine vel animali reales sunt, non autem in re quae tali
virtute caret. Similiter nummus est extra genus illius actionis per
quam fit pretium; quae est conventio inter aliquos homines facta: homo
etiam est extra genus artificialium actionum, per quas sibi imago
constituitur. Et ideo nec homo habet relationem realem ad suam
imaginem, nec nummus ad pretium, sed e contrario. Deus autem non
agit per actionem mediam, quae intelligatur a Deo procedens, et in
creaturam terminata: sed sua actio est sua substantia, et quidquid in
ea est, est omnino extra genus esse creati, per quod creatura refertur
ad Deum. Nec iterum aliquod bonum accrescit creatori ex creaturae
productione, unde sua actio est maxime liberalis, ut Avicenna dicit.
Patet etiam quod non movetur ad hoc quod agat, sed absque omni sua
mutatione mutabilia facit. Unde relinquitur quod in eo non est aliqua
relatio realis ad creaturam, licet sit relatio creaturae ad ipsum,
sicut effectus ad causam. In hoc autem deficit multipliciter Rabbi,
qui voluit probare quod non esset relatio inter Deum et creaturam,
quia cum Deus non sit corpus, non habet relationem ad tempus nec ad
locum. Consideravit enim solam relationem quae consequitur
quantitatem, non eam quae consequitur actionem et passionem.
Ad primum ergo dicendum, quod movens et agens naturale movet et agit
actione vel motu medio, qui est inter movens et motum, agens et
passum. Unde oportet quod saltem in hoc medio conveniant agens et
patiens, movens et motum. Et sic agens, in quantum est agens, non
est extraneum a genere patientis in quantum est patiens. Unde
utriusque est realis ordo unius ad alterum, et praecipue cum ipsa actio
media sit quaedam perfectio propria agentis; et per consequens id ad
quod terminatur actio, est bonum eius. Hoc autem in Deo non
contingit, ut dictum est; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod movens movetur, non est causa
quare relatio moventis in eo sit realiter, sed signum quoddam. Ex hoc
enim apparet quod aliquo modo coincidit in genus moti, ex quo et ipsum
movet motum; et iterum apparet quod ipsum ad quod movetur, sit quoddam
bonum eius, ex quo ad hoc per suum motum ordinatur.
Ad tertium dicendum, quod pater dat esse filio sui generis, cum sit
agens univocum; non autem tale esse dat Deus creaturae; et ideo non
est simile.
Ad quartum dicendum, quod hoc nomen, dominus, tria in suo intellectu
includit: scilicet, potentiam coercendi subditos, et ordinem ad
subditos qui consequitur talem potestatem, et terminationem ordinis
subditorum ad dominum; in uno enim relativo est intellectus alterius
relativi. Salvatur ergo huius significatio nominis in Deo quantum ad
primum et tertium, non autem quantum ad secundum. Unde Ambrosius
dicit, quod hoc nomen, dominus, nomen est potestatis; et Boetius
dicit, quod dominium est potestas quaedam qua servus coercetur.
Ad quintum dicendum, quod scientia Dei aliter comparatur ad res quam
scientia nostra; comparatur enim ad eas sicut et causa et mensura.
Tales enim res sunt secundum veritatem, quales Deus sua scientia eas
ordinavit. Ipsae autem res sunt causa et mensura scientiae nostrae.
Unde sicut et scientia nostra refertur ad res realiter, et non e
contrario: ita res referuntur realiter ad scientiam Dei, et non e
contrario. Vel dicendum, quod Deus intelligit res alias intelligendo
se; unde relatio divinae scientiae non est ad res directe, sed ad
ipsam divinam essentiam.
Ad sextum dicendum, quod appetibile quod movet appetitum, est finis;
ea vero quae sunt ad finem non movent appetitum nisi ratione finis.
Finis autem divinae voluntatis non est aliquid aliud quam divina
bonitas. Unde non sequitur quod res aliae comparentur ad divinam
voluntatem sicut movens ad motum.
Ad septimum dicendum, quod corpora caelestia referuntur realiter ad
inferiora secundum relationes consequentes quantitatem, propter hoc
quod est eadem ratio quantitatis in utrisque; et iterum quantum ad
relationes consequentes virtutem activam et passivam, quia movent mota
per actionem mediam quae non est eorum substantia, cum aliquod bonum
ipsorum attendatur in hoc quod sunt inferiorum causa.
Ad octavum dicendum est, quod illud a quo aliquid denominatur, non
oportet quod sit semper forma secundum rei naturam, sed sufficit quod
significetur per modum formae, grammatice loquendo. Denominatur enim
homo ab actione et ab indumento, et ab aliis huiusmodi, quae realiter
non sunt formae.
Ad nonum dicendum, quod si proportio intelligatur aliquis determinatus
excessus, nulla est Dei ad creaturam proportio. Si autem per
proportionem intelligatur habitudo sola, sic patet quod est inter
creatorem et creaturam; in creatura quidem realiter, non autem in
creatore.
Ad decimum dicendum, quod licet doctor incipiat a rebus, tamen alio
modo recipiuntur rerum conceptiones in mente doctoris quam sint in
natura rei, quia unumquodque recipitur in altero per modum
recipientis: patet enim quod conceptiones in mente doctoris sunt
immaterialiter, et materialiter in natura.
Ad undecimum dicendum, quod distinctio ista relativorum secundum esse
et secundum dici, nihil facit ad hoc quod sit relatio realis. Quaedam
enim sunt relativa secundum esse quae non sunt realia, sicut dextrum et
sinistrum in columna; et quaedam sunt relativa secundum dici, quae
tamen important relationes reales, sicut patet de scientia et sensu.
Dicuntur enim relativa secundum esse, quando nomina sunt imposita ad
significandas ipsas relationes; relativa vero secundum dici, quando
nomina sunt imposita ad significandas qualitates vel aliquid huiusmodi
principaliter, ad quae tamen consequuntur relationes. Nec quantum ad
hoc differt, utrum sint relationes reales vel rationis tantum.
Ad ultimum dicendum, quod licet posito uno relativorum ponatur aliud,
non tamen oportet quod eodem modo ponatur utrumque, sed sufficit quod
unum ponatur secundum rem, et aliud secundum rationem.
|
|