|
Et videtur quod non.
1. Ratio enim cui non respondet res, est cassa et vana, sicut
Boetius dicit. Sed istae relationes non sunt in Deo secundum rem ut
ex praedictis patet. Esset ergo ratio cassa et vana, si essent in
Deo secundum rationem.
2. Praeterea, quae sunt secundum rationem tantum, non attribuuntur
rebus nisi secundum quod sunt in intellectu, sicut genus et species et
ordo. Sed huiusmodi relationes temporales non attribuuntur Deo
secundum quod est in intellectu nostro tantum: sic enim nihil esset
dictu, Deus est dominus, quoniam Deus intelligitur creaturis
praeesse; quod patet esse falsum. Ergo huiusmodi relationes non sunt
secundum rationem in Deo.
3. Praeterea, hoc nomen, dominus, relationem significat, cum sit
relativum secundum esse. Sed Deus est dominus non secundum rationem
tantum. Ergo nec huiusmodi relationes sunt in Deo secundum rationem
tantum.
4. Praeterea, nullo intellectu creato existente, Deus adhuc esset
dominus et creator. Non autem essent res rationis nullo intellectu
creato existente. Ergo dominus et creator et huiusmodi non important
relationes rationis tantum.
5. Praeterea, id quod est secundum rationem nostram tantum, non
fuit ab aeterno. Sed aliquae relationes Dei ad creaturam fuerunt ab
aeterno, sicut relationes importatae in nomine scientiae et
praedestinationis. Ergo huiusmodi relationes non sunt in Deo secundum
rationem tantum.
Sed contra, est quod nomina significant rationes, sive intellectus,
ut dicitur in principio Periher. Constat autem ista nomina relative
dici. Ergo oportet huiusmodi relationes secundum rationem esse.
Respondeo. Dicendum quod sicut realis relatio consistit in ordine rei
ad rem, ita relatio rationis consistit in ordine intellectuum; quod
quidem dupliciter potest contingere: uno modo secundum quod iste ordo
est adinventus per intellectum, et attributus ei quod relative
dicitur; et huiusmodi sunt relationes quae attribuuntur ab intellectu
rebus intellectis, prout sunt intellectae, sicut relatio generis et
speciei: has enim relationes ratio adinvenit considerando ordinem eius
quod est in intellectu ad res quae sunt extra, vel etiam ordinem
intellectuum ad invicem. Alio modo secundum quod huiusmodi relationes
consequuntur modum intelligendi, videlicet quod intellectus intelligit
aliquid in ordine ad aliud; licet illum ordinem intellectus non
adinveniat, sed magis ex quadam necessitate consequatur modum
intelligendi. Et huiusmodi relationes intellectus non attribuit ei
quod est in intellectu, sed ei quod est in re. Et hoc quidem
contingit secundum quod aliqua non habentia secundum se ordinem,
ordinate intelliguntur; licet intellectus non intelligat ea habere
ordinem, quia sic esset falsus. Ad hoc autem quod aliqua habeant
ordinem, oportet quod utrumque sit ens, et utrumque distinctum (quia
eiusdem ad seipsum non est ordo) et utrumque ordinabile ad aliud.
Quandoque autem intellectus accipit aliqua duo ut entia, quorum
alterum tantum vel neutrum est ens: sicut cum accipit duo futura, vel
unum praesens et aliud futurum, et intelligit unum cum ordine ad
aliud, dicens alterum esse prius altero; unde istae relationes sunt
rationis tantum, utpote modum intelligendi consequentes. Quandoque
vero accipit unum ut duo, et intelligit ea cum quodam ordine: sicut
cum dicitur aliquid esse idem sibi; et sic talis relatio est rationis
tantum. Quandoque vero accipit aliqua duo ut ordinabilia ad invicem,
inter quae non est ordo medius, immo alterum ipsorum essentialiter est
ordo: sicut cum dicit relationem accidere subiecto; unde talis relatio
relationis ad quodcumque aliud rationis est tantum. Quandoque vero
accipit aliquid cum ordine ad aliud, in quantum est terminus ordinis
alterius ad ipsum, licet ipsum non ordinetur ad aliud: sicut
accipiendo scibile ut terminum ordinis scientiae ad ipsum; et sic cum
quodam ordine ad scientiam, nomen scibilis relative significat; et est
relatio rationis tantum. Et similiter aliqua nomina relativa Deo
attribuit intellectus noster, in quantum accipit Deum ut terminum
relationum creaturarum ad ipsum; unde huiusmodi relationes sunt
rationis tantum.
Ad primum ergo dicendum, quod in huiusmodi relationibus aliquid
respondet ex parte rei, scilicet relatio creaturae ad Deum. Sicut
enim scibile dicitur relative, non quia ipsum referatur ad scientiam,
sed quia scientia referatur ad ipsum, ut habetur V Metaph., ita
Deus dicitur relative, quia creaturae referuntur ad ipsum.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de illis relationibus
rationis quae sunt per rationem inventae, et rebus in intellectu
existentibus attributae. Tales autem non sunt relationes istae, sed
consequentes modum intelligendi.
Ad tertium dicendum, quod sicut aliquis est idem sibi realiter, et
non solum secundum rationem, licet relatio sit secundum rationem
tantum, propter hoc quod relationis causa est realis, scilicet unitas
substantiae quam intellectus sub relatione intelligit: ita potestas
coercendi subditos est in Deo realiter, quam intellectus intelligit in
ordine ad subditos propter ordinem subditorum ad ipsum; et propter hoc
dicitur dominus realiter, licet relatio sit rationis tantum. Et eodem
modo apparet quod dominus esset, nullo existente intellectu.
Unde patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod relatio scientiae Dei ad creaturam non est
primo et per se, ut dictum est prius, sed ad essentiam creatoris, per
quam Deus omnia scit.
|
|