|
Et videtur quod non.
1. Ab uno enim simplici non est natum esse nisi unum: idem enim
semper facit idem, secundum philosophum. Sed a Deo procedit
multitudo. Ergo ipse non est simplex.
2. Praeterea, simplex si attingitur, totum attingitur. Sed Deus
a beatis attingitur: quia, ut dicit Augustinus, attingere mente
Deum magna est beatitudo. Si ergo sit simplex, totus attingitur a
beatis. Sed quod totum attingitur, comprehenditur. Ergo Deus a
beatis comprehenditur, quod est impossibile. Ergo Deus non est
simplex.
3. Praeterea, idem non se habet in ratione diversarum causarum.
Sed Deus se habet in ratione diversarum causarum, ut patet XI
Metaph. Ergo in eo oportet esse diversa; ergo oportet eum esse
compositum.
4. Praeterea, ubicumque est aliquid et aliquid, est compositio.
Sed in Deo est aliquid et aliquid, scilicet proprietas et essentia.
Ergo in Deo est compositio.
5. Sed dicendum, quod proprietas est idem quod essentia.- Sed
contra: affirmatio et negatio non verificantur de eodem. Sed essentia
divina est communicabilis tribus personis, proprietas autem est
incommunicabilis. Ergo proprietas et essentia non sunt idem.
6. Praeterea, de quocumque praedicantur diversa praedicamenta,
illud est compositum. Sed in divina praedicatione venit substantia et
relatio, ut dicit Boetius. Ergo Deus est compositus.
7. Praeterea, in qualibet re est substantia, virtus et operatio,
ut dicit Dionysius; ex quo videtur quod operatio sequitur virtutem et
substantiam. Sed in operationibus divinis est pluralitas. Ergo in
substantia eius invenitur multitudo et compositio.
8. Praeterea, ubicumque invenitur multitudo formarum, ibi oportet
esse compositionem. Sed in Deo invenitur multitudo formarum; quia,
sicut dicit Commentator, omnes formae sunt actu in primo motore,
sicut sunt in potentia in prima materia. Ergo in Deo est compositio.
9. Praeterea, quidquid advenit alicui rei post esse completum,
inest ei accidentaliter. Sed quaedam dicuntur de Deo ex tempore,
sicut quod sit creator et dominus. Ergo insunt ei accidentaliter.
Accidentis autem ad subiectum est aliqua compositio. Ergo in Deo est
compositio.
10. Praeterea, ubicumque sunt multae res, ibi est compositio.
Sed in Deo sunt tres personae, quae sunt tres res, ut dicit
Augustinus. Ergo in Deo est compositio.
1. Sed contra. Est quod Hilarius dicit: non humano modo ex
compositis est Deus, ut in eo aliud sit quod habet, et aliud sit ipse
qui habet.
2. Praeterea, Boetius dicit: hoc vere unum est in quo nullus est
numerus. Ubicumque autem est compositio, est aliquis numerus. Ergo
Deus est absque compositione omnino simplex.
Respondeo. Dicendum quod Deum esse simplicem modis omnibus tenendum
est. Quod quidem ad praesens tribus rationibus potest probari; quarum
prima talis est: ostensum est enim in alia disputatione, omnia entia
ab uno primo ente esse, quod quidem primum ens Deum dicimus. Quamvis
autem in uno et eodem quod quandoque invenitur in actu, quandoque in
potentia, potentia tempore prius sit actu, natura autem posterius,
simpliciter tamen oportet actum esse priorem potentia, non solum natura
sed tempore, eo quod omne ens in potentia reducitur in actum ab aliquo
ente actu. Illud ergo ens quod omnia entia fecit esse actu, et ipsum
a nullo alio est, oportet esse primum in actu, absque aliqua potentiae
permixtione. Nam si esset aliquo modo in potentia, oporteret aliud
ens prius esse per quod fieret actu. In omni autem composito
qualicumque compositione, oportet potentiam actui commisceri. In
compositis enim vel unum eorum ex quibus est compositio est in potentia
ad alterum, ut materia ad formam, subiectum ad accidens, genus ad
differentiam; vel saltem omnes partes sunt in potentia ad totum. Nam
partes ad materiam reducuntur, totum vero ad formam, ut patet in II
Physic., et sic nullum compositum potest esse actus primus. Ens
autem primum, quod Deus est, oportet esse actum purum, ut ostensum
est. Impossibile est ergo Deum compositum esse; unde oportet quod
sit omnino simplex. Secunda ratio est quia cum compositio non sit nisi
ex diversis, ipsa diversa indigent aliquo agente ad hoc quod uniantur.
Non enim diversa, inquantum huiusmodi, unita sunt. Omne autem
compositum habet esse, secundum quod ea, ex quibus componitur,
uniuntur. Oportet ergo quod omne compositum dependeat ab aliquo priore
agente. Primum ergo ens, quod Deus est, a quo sunt omnia, non
potest esse compositum. Tertia ratio est, quia oportet primum ens,
quod Deus est, esse perfectissimum, et per consequens optimum; non
enim rerum principia imperfecta sunt, ut Pythagoras et Leucippus
aestimaverunt. Optimum autem est in quo nihil est quod careat
bonitate, sicut albissimum est in quo nihil nigredinis admiscetur.
Hoc autem in nullo composito est possibile. Nam bonum quod resultat
ex compositione partium, per quod totum est bonum, non inest alicui
partium. Unde partes non sunt bonae illa bonitate quae est totius
propria. Oportet ergo id quod est optimum, esse simplicissimum, et
omni compositione carere. Et hanc rationem ponit philosophus et
Hilarius ubi dicit, quod Deus, quia lux est, non ex obscuris
coarctatur, neque quia virtus est, ex infirmis continetur.
Ad primum ergo dicendum, quod intentio Aristotelis non est quod ab
uno non possit procedere multitudo. Cum enim agens agat sibi simile,
et effectus deficiant a repraesentatione suae causae, oportet quod
illud quod in causa est unitum, in effectibus multiplicetur; sicut in
virtute solis sunt quasi unum omnes formae generabilium corporum, et
tamen in effectibus distinguuntur. Et exinde contingit quod per unam
suam virtutem res aliqua potest inducere diversos effectus, sicut ignis
per suum calorem liquefacit et coagulat, et mollificat et indurat, et
comburit et denigrat. Et homo per virtutem rationis acquirit diversas
scientias, et operatur diversarum artium opera; unde et multo amplius
Deus per unam suam simplicem virtutem potest multa creare. Sed
philosophus intendit, quod aliquid manens idem non facit diversa in
diversis temporibus, si sit agens per necessitatem naturae; nisi forte
per accidens hoc contingat ex diversitate materiae, vel alicuius
alterius accidentis. Hoc tamen non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod Deus a beatis mente attingitur totus, non
tamen totaliter, quia modus cognoscibilitatis divinae excedit modum
intellectus creati in infinitum; et ita intellectus creatus non potest
Deum ita perfecte intelligere sicut intelligibilis est, et propter hoc
non potest ipsum comprehendere.
Ad tertium dicendum, quod per unum et idem Deus in ratione diversarum
causarum se habet: quia, per hoc quod est actus primus, est agens,
et est exemplar omnium formarum, et est bonitas pura, et per
consequens omnium finis.
Ad quartum dicendum, quod proprietas et essentia in divinis non
differunt re, sed ratione tantum: ipsa enim paternitas est divina
essentia, ut post patebit.
Ad quintum dicendum, quod de eo quod est idem re et differens
ratione, nihil prohibet contradictoria praedicari, ut dicit
philosophus, sicut patet quod idem punctum re, differens ratione, est
principium et finis; et secundum quod est principium, non est finis,
et e contrario. Unde cum essentia et proprietas sint idem re et
differant ratione, nihil prohibet quin unum sit communicabile et aliud
incommunicabile.
Ad sextum dicendum, quod absoluta et relativa in divinis non differunt
secundum rem, sed solum secundum rationem, ut dictum est; et ideo ex
hoc nulla compositio relinquitur.
Ad septimum dicendum, quod operatio Dei potest considerari vel ex
parte operantis vel ex parte operati. Si ex parte operantis, sic in
Deo non est nisi una operatio, quae est sua essentia: non enim agit
res per actionem aliquam quae sit media inter Deum et suum velle, quae
sunt ipsius esse. Si vero ex parte operati, sic sunt diversae
operationes, ipsum factum, sed per suum intelligere et diversi
effectus divinae operationis. Hoc autem compositionem in ipso non
inducit.
Ad octavum dicendum, quod forma effectus invenitur aliter in agente
naturali, et aliter in agente per artem. In agente namque per
naturam, invenitur forma effectus secundum quod agens in sua natura
assimilat sibi effectum, eo quod omne agens agit sibi simile. Quod
quidem contingit dupliciter: quando enim effectus perfecte assimilatur
agenti, utpote adaequans agentis virtutem, tunc forma effectus est in
agente secundum eamdem rationem, ut patet in agentibus univocis, ut
cum ignis generat ignem; quando vero effectus non perfecte assimilatur
agenti, utpote non adaequans agentis virtutem, tunc forma effectus est
in agente non secundum eamdem rationem, sed sublimiori modo; ut patet
in agentibus aequivocis, ut cum sol generat ignem. In agentibus autem
per artem, formae effectuum praeexistunt secundum eamdem rationem, non
autem eodem modo essendi, nam in effectibus habent esse materiale, in
mente vero artificis habent esse intelligibile. Cum autem in
intellectu dicatur esse aliquid sicut id quod intelligitur, et sicut
species qua intelligitur, formae artis sunt in mente artificis sicut id
quo intelligitur. Nam ex hoc quod artifex concipit formam
artificiati, producit eam in materia. Utroque autem modo formae rerum
sunt in Deo: cum enim ipse agit res per intellectum, non est sine
actione naturae. In inferioribus autem artificibus ars agit virtute
extraneae naturae, qua utitur ut instrumento, sicut figulus igne ad
coquendum laterem. Sed ars divina non utitur exteriori natura ad
agendum, sed virtute propriae naturae facit suum effectum. Formae
ergo rerum sunt in natura divina ut in virtute operativa, non secundum
eamdem rationem, cum nullus effectus virtutem illam adaequet. Unde
sunt ibi ut unum omnes formae quae in effectibus multiplicantur; et sic
nulla provenit inde compositio. Similiter in intellectu eius sunt
multa intellecta per unum et idem, quod est sua essentia. Quod autem
per unum intelligantur multa, non inducit compositionem intelligentis;
unde nec ex hac parte sequitur compositio in Deo.
Ad nonum dicendum, quod relationes quae dicuntur de Deo ex tempore,
non sunt in ipso realiter, sed solum secundum rationem. Ibi enim est
realis relatio ubi realiter aliquid dependet ab altero, vel simpliciter
vel secundum quid. Et propter hoc scientiae est realis relatio ad
scibile, non autem e converso, sed secundum rationem tantum, ut patet
per philosophum. Et ideo cum Deus ab altero nullo dependeat, sed e
converso omnia ab ipso dependeant, in rebus aliis sunt relationes ad
Deum reales, in ipso autem ad res secundum rationem tantum, prout
intellectus non potest intelligere relationem huius ad illud, nisi e
converso intelligat relationem illius ad hoc.
Ad decimum dicendum, quod pluralitas personarum nullam compositionem
in Deo inducit. Personae enim dupliciter possunt considerari. Uno
modo secundum quod comparantur ad essentiam, cum qua sunt idem re; et
sic patet quod non relinquitur aliqua compositio. Alio vero modo
secundum quod comparantur ad invicem; et sic comparantur ut
distinctae, non adunatae. Et propter hoc nec ex hac parte potest esse
compositio, nam omnis compositio est unio.
|
|