|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Damascenus, in I Lib. Orth. fidei: quoniam
quidem Deus est, manifestum est nobis; quid vero sit secundum
substantiam et naturam, incomprehensibile est omnino et ignotum. Non
autem potest esse idem notum et ignotum. Ergo non est idem esse Dei
et substantia vel essentia eius.
2. Sed diceretur, quod etiam ipsum esse Dei ignotum est nobis quid
sit, sicut et eius substantia.- Sed contra: duae quaestiones
diversae sunt, an est, et quid est; ad quarum unam respondere
scimus, ad aliam vero non, ut etiam ex praedicta auctoritate patet.
Ergo id quod respondet ad an est de Deo, et quod respondet ad quid
est, non est idem; sed ad an est respondet esse; ad quid est,
substantia vel natura.
3. Sed dicendum, quod esse Dei cognoscitur non per se ipsum, sed
per similitudinem creaturae.- Sed contra: in creatura est esse et
substantia vel natura; et cum utrumque habeat a Deo, secundum
utrumque Deo assimilatur, eo quod agens agit sibi simile. Si ergo
esse Dei cognoscitur per similitudinem esse creati, oportet quod eius
substantia cognoscatur per similitudinem substantiae creatae: et sic de
Deo sciremus non solum quoniam est, sed quid est.
4. Praeterea, unumquodque dicitur differre ab altero per suam
substantiam. Per id autem quod est omnibus commune, nihil ab altero
differt; unde et philosophus dicit, quod ens non debet poni in
definitione, quia per hoc, definitum a nullo distingueretur. Ergo
nullius rei ab aliis distinctae substantia est ipsum esse, cum sit
omnibus commune. Sed Deus est res ab omnibus aliis rebus distincta.
Ergo suum esse non est sua substantia.
5. Praeterea, non sunt diversae res nisi quarum est diversum esse.
Sed esse huius rei non est diversum ab esse alterius in quantum est
esse, sed in quantum est in tali vel in tali natura. Si ergo aliquod
esse sit, quod non sit in aliqua natura, quae differat ab ipso esse,
hoc non erit diversum ab aliquo alio esse. Et ita sequitur, si divina
substantia est eius esse, quod ipse sit esse cuilibet commune.
6. Praeterea, ens cui non fit additio, est ens omnibus commune.
Sed si Deus sit ipsum suum esse, erit ens cui non fit additio. Ergo
erit commune; et ita praedicabitur de unoquoque, et erit Deus mixtus
rebus omnibus; quod est haereticum, et contra philosophum dicentem in
Lib. de causis, quod causa prima regit omnes res praeterquam quod
commisceatur cum eis.
7. Praeterea, ei quod est omnino simplex, non convenit aliquid in
concretione dictum. Esse autem huiusmodi est: sic enim videtur se
habere esse ad essentiam sicut album ad albedinem. Ergo inconvenienter
dicitur quod divina substantia sit esse.
8. Praeterea, Boetius dicit: omne quod est participat eo quod est
esse, ut sit; alio vero participat ut aliquid sit. Sed Deus est.
Ergo praeter esse suum est in eo aliquid aliud quo habet ut aliquid
sit.
9. Praeterea, Deo, qui est perfectissimus, id quod est
imperfectissimum non est attribuendum. Sed esse est imperfectissimum,
sicut prima materia: sicut enim materia prima determinatur per omnes
formas, ita esse, cum sit imperfectissimum, determinari habet per
omnia propria praedicamenta. Ergo sicut materia prima non est in
Deo, ita nec esse debet divinae substantiae attribui.
10. Praeterea, id quod significatur per modum effectus, non
convenit substantiae primae, quae non habet principium. Sed esse est
huiusmodi: nam omne ens per principia suae essentiae habet esse. Ergo
substantia Dei inconvenienter dicitur quod sit ipsum esse.
11. Praeterea, omnis propositio est per se nota, in qua idem de
ipso praedicatur. Sed si substantia Dei sit ipsum suum esse, idem
erit in subiecto et praedicato, cum dicitur, Deus est. Ergo erit
propositio per se nota: quod videtur esse falsum, cum sit
demonstrabilis. Non ergo ipsum esse Dei est substantia.
1. Sed contra. Est quod Hilarius dicit in Lib. de Trinit.:
esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas. Id autem quod est
subsistens, est rei substantia. Ergo esse Dei est eius substantia.
2. Praeterea, Rabbi Moyses dicit, quod Deus est ens non in
essentia, et vivens non in vita, et est potens non in potentia, et
sapiens non in sapientia. Ergo in Deo non est aliud essentia quam
suum esse.
3. Praeterea, unaquaeque res proprie denominatur a sua quidditate:
nomen enim proprie significat substantiam et quidditatem, ut habetur
IV Metaphys. Sed hoc nomen quid est, est inter cetera magis
proprium nomen Dei, ut patet Exod. IV. Cum ergo hoc nomen
imponatur ab hoc quod est esse, videtur quod ipsum esse Dei sit sua
substantia.
Respondeo. Dicendum quod in Deo non est aliud esse et sua
substantia. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, cum aliquae
causae effectus diversos producentes communicant in uno effectu,
praeter diversos effectus, oportet quod illud commune producant ex
virtute alicuius superioris causae cuius illud est proprius effectus.
Et hoc ideo quia, cum proprius effectus producatur ab aliqua causa
secundum suam propriam naturam vel formam, diversae causae habentes
diversas naturas et formas oportet quod habeant proprios effectus
diversos. Unde si in aliquo uno effectu conveniunt, ille non est
proprius alicuius earum, sed alicuius superioris, in cuius virtute
agunt; sicut patet quod diversa complexionata conveniunt in
calefaciendo, ut piper, et zinziber, et similia, quamvis unumquodque
eorum habeat suum proprium effectum diversum ab effectu alterius. Unde
effectum communem oportet reducere in priorem causam cuius sit
proprius, scilicet in ignem. Similiter in motibus caelestibus,
sphaerae planetarum singulae habent proprios motus, et cum hoc habent
unum communem, quem oportet esse proprium alicuius sphaerae superioris
omnes revolventis secundum motum diurnum. Omnes autem causae creatae
communicant in uno effectu qui est esse, licet singulae proprios
effectus habeant, in quibus distinguuntur. Calor enim facit calidum
esse, et aedificator facit domum esse. Conveniunt ergo in hoc quod
causant esse, sed differunt in hoc quod ignis causat ignem, et
aedificator causat domum. Oportet ergo esse aliquam causam superiorem
omnibus cuius virtute omnia causent esse, et eius esse sit proprius
effectus. Et haec causa est Deus. Proprius autem effectus
cuiuslibet causae procedit ab ipsa secundum similitudinem suae naturae.
Oportet ergo quod hoc quod est esse, sit substantia vel natura Dei.
Et propter hoc dicitur in Lib. de causis, quod intelligentia non dat
esse nisi in quantum est divina, et quod primus effectus est esse, et
non est ante ipsum creatum aliquid.
Ad primum ergo dicendum, quod ens et esse dicitur dupliciter, ut
patet V Metaph. Quandoque enim significat essentiam rei, sive actum
essendi; quandoque vero significat veritatem propositionis, etiam in
his quae esse non habent: sicut dicimus quod caecitas est, quia verum
est hominem esse caecum. Cum ergo dicat Damascenus, quod esse Dei
est nobis manifestum, accipitur esse Dei secundo modo, et non primo.
Primo enim modo est idem esse Dei quod est substantia: et sicut eius
substantia est ignota, ita et esse. Secundo autem modo scimus quoniam
Deus est, quoniam hanc propositionem in intellectu nostro concipimus
ex effectibus ipsius.
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod esse divinum, quod est eius substantia,
non est esse commune, sed est esse distinctum a quolibet alio esse.
Unde per ipsum suum esse Deus differt a quolibet alio ente.
Ad quintum dicendum, quod sicut dicitur in libro de causis, ipsum
esse Dei distinguitur et individuatur a quolibet alio esse, per hoc
ipsum quod est esse per se subsistens, et non adveniens alicui naturae
quae sit aliud ab ipso esse. Omne autem aliud esse quod non est
subsistens, oportet quod individuetur per naturam et substantiam quae
in tali esse subsistit. Et in eis verum est quod esse huius est aliud
ab esse illius, per hoc quod est alterius naturae; sicut si esset unus
calor per se existens sine materia vel subiecto, ex hoc ipso ab omni
alio calore distingueretur: licet calores in subiecto existentes non
distinguantur nisi per subiecta.
Ad sextum dicendum, quod ens commune est cui non fit additio, de
cuius tamen ratione non est ut ei additio fieri non possit; sed esse
divinum est esse cui non fit additio, et de eius ratione est ut ei
additio fieri non possit; unde divinum esse non est esse commune.
Sicut et animali communi non fit additio, in sua ratione, rationalis
differentiae; non tamen est de ratione eius quod ei additio fieri non
possit; hoc enim est de ratione animalis irrationalis, quae est
species animalis.
Ad septimum dicendum, quod modus significandi in dictionibus quae a
nobis rebus imponuntur sequitur modum intelligendi; dictiones enim
significant intellectuum conceptiones, ut dicitur in principio
Periher. Intellectus autem noster hoc modo intelligit esse quo modo
invenitur in rebus inferioribus a quibus scientiam capit, in quibus
esse non est subsistens, sed inhaerens. Ratio autem invenit quod
aliquod esse subsistens sit: et ideo licet hoc quod dicunt esse,
significetur per modum concreationis, tamen intellectus attribuens esse
Deo transcendit modum significandi, attribuens Deo id quod
significatur, non autem modum significandi.
Ad octavum dicendum, quod dictum Boetii intelligitur de illis quibus
esse competit per participationem, non per essentiam; quod enim per
essentiam suam est, si vim locutionis attendamus, magis debet dici
quod est ipsum esse, quam sit id quod est.
Ad nonum dicendum, quod hoc quod dico esse est inter omnia
perfectissimum: quod ex hoc patet quia actus est semper perfectio
potentia. Quaelibet autem forma signata non intelligitur in actu nisi
per hoc quod esse ponitur. Nam humanitas vel igneitas potest
considerari ut in potentia materiae existens, vel ut in virtute
agentis, aut etiam ut in intellectu: sed hoc quod habet esse,
efficitur actu existens. Unde patet quod hoc quod dico esse est
actualitas omnium actuum, et propter hoc est perfectio omnium
perfectionum. Nec intelligendum est, quod ei quod dico esse, aliquid
addatur quod sit eo formalius, ipsum determinans, sicut actus
potentiam: esse enim quod huiusmodi est, est aliud secundum essentiam
ab eo cui additur determinandum. Nihil autem potest addi ad esse quod
sit extraneum ab ipso, cum ab eo nihil sit extraneum nisi non-ens,
quod non potest esse nec forma nec materia. Unde non sic determinatur
esse per aliud sicut potentia per actum, sed magis sicut actus per
potentiam. Nam et in definitione formarum ponuntur propriae materiae
loco differentiae, sicut cum dicitur quod anima est actus corporis
physici organici. Et per hunc modum, hoc esse ab illo esse
distinguitur, in quantum est talis vel talis naturae. Et per hoc
dicit Dionysius, quod licet viventia sint nobiliora quam existentia,
tamen esse est nobilius quam vivere: viventia enim non tantum habent
vitam, sed cum vita simul habent et esse.
Ad decimum dicendum, quod secundum ordinem agentium est ordo finium,
ita quod primo agenti respondet finis ultimus, et proportionaliter per
ordinem alii fines aliis agentibus. Si enim considerentur rector
civitatis et dux exercitus et unus singularis miles, constat quod
rector civitatis est prior in ordine agentium, ad cuius imperium dux
exercitus ad bellum procedit; et sub eo est miles, qui secundum
ordinationem ducis exercitus manibus pugnat. Finis autem militis est
prosternere hostem; quod ulterius ordinatur ad victoriam exercitus,
quod est finis ducis; et hoc ulterius ordinatur ad bonum statum
civitatis vel regni, quod est finis rectoris et regis. Esse ergo quod
est proprius effectus et finis in operatione primi agentis oportet quod
teneat locum ultimi finis. Finis autem licet sit primum in
intentione, est tamen postremum in operatione, et est effectus aliarum
causarum. Et ideo ipsum esse creatum, quod est proprius effectus
respondens primo agenti, causatur ex aliis principiis, quamvis esse
primum causans sit primum principium.
Ad undecimum dicendum, quod aliqua propositio est per se nota de se,
quae tamen huic vel illi non est per se nota; quando scilicet
praedicatum est de ratione subiecti, et tamen ratio subiecti est alicui
ignota; sicut si aliquis nesciret quid est totum, non esset ei nota
ista propositio per se, omne totum est maius sua parte; huiusmodi enim
propositiones fiunt notae cognitis terminis, ut dicitur I
posteriorum. Haec autem propositio, Deus est, quantum est de se,
est per se nota, quia idem est in subiecto et praedicato; sed quantum
ad nos non est per se nota, quia quid est Deus nescimus: unde apud
nos demonstratione indiget, non autem apud illos qui Dei essentiam
vident.
|
|