|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Damascenus: substantia in divinis significat communem
speciem similium specie personarum; hypostasis autem demonstrat
individuum, scilicet patrem et filium et spiritum sanctum, Petrum et
Paulum. Comparatur ergo Deus ad patrem et filium et spiritum sanctum
sicut species ad individua. Sed ubicumque est invenire speciem et
individuum, ibi est invenire genus: quia species constituitur ex
genere et differentia. Ergo videtur quod Deus sit in aliquo genere.
2. Praeterea, quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt penitus
eadem. Sed Deus non est idem rebus aliis. Ergo aliquo modo differt
ab eis. Omne autem quod ab alio differt, aliqua differentia ab eo
differt. Ergo in Deo est aliqua differentia, qua differt a rebus
aliis. Non autem accidentalis, cum in Deo nullum sit accidens, ut
Boetius dicit in Lib. de Trin. Omnis autem substantialis
differentia est alicuius generis divisiva. Ergo Deus est in aliquo
genere.
3. Praeterea, idem dicitur genere et specie et numero, ut habetur
I Topic., cap. VI. Ergo et diversum similiter: nam si
multipliciter dicitur unum oppositorum, et reliquum. Aut ergo Deus
est diversus a creatura numero tantum vel numero et specie tantum; et
sic, sequitur quod, cum creatura in genere conveniat, et sic erit in
genere. Si autem genere a creatura differat, oportebit etiam quod sit
in aliquo alio genere quam creatura: nam diversitas ex multitudine
causatur, et sic diversitas generis multitudinem generum requirit.
Ergo quolibet modo dicatur, oportet quod Deus sit in genere.
4. Praeterea, cuicumque convenit ratio generis substantiae, est in
genere. Sed ratio substantiae est per se existere, quod maxime
convenit Deo. Ergo Deus est in genere substantiae.
5. Praeterea, omne quod definitur, oportet quod sit in genere.
Sed Deus definitur: dicitur enim quod est actus purus. Ergo Deus
est in aliquo genere.
6. Praeterea, omne quod praedicatur de alio in eo quod quid, et est
in plus, vel se habet ad ipsum sicut species, vel sicut genus. Sed
omnia quae praedicantur de Deo, praedicantur in eo quod quid: nam
omnia praedicamenta, cum in divinam praedicationem venerint, in
substantiam vertuntur, ut dicit Boetius: patet etiam quod non soli
Deo conveniunt, sed etiam aliis; et ita sunt in plus. Ergo vel
comparantur ad Deum sicut species ad individuum vel sicut genus ad
speciem; et utrolibet modo oportet Deum esse in genere.
7. Praeterea, unumquodque mensuratur minimo sui generis, ut dicitur
X Metaph. Sed, sicut dicit Commentator ibidem, id quo mensurantur
omnes substantiae, est Deus. Ergo Deus est in eodem genere cum
aliis substantiis.
1. Sed contra. Omne quod est in genere, addit aliquid supra
genus, et per consequens est compositum. Sed Deus est omnino
simplex. Ergo non est in genere.
2. Praeterea, omne quod est in genere, potest definiri, vel sub
aliquo definito comprehendi. Sed Deus cum sit infinitus, non est
huiusmodi. Ergo non est in genere.
Respondeo. Dicendum quod Deus non est in genere: quod quidem ad
praesens tribus rationibus ostendi potest: primo quidem, quia nihil
ponitur in genere secundum esse suum, sed ratione quidditatis suae;
quod ex hoc patet, quia esse uniuscuiusque est ei proprium, et
distinctum ab esse cuiuslibet alterius rei; sed ratio substantiae
potest esse communis: propter hoc etiam philosophus dicit, quod ens
non est genus. Deus autem est ipsum suum esse: unde non potest esse
in genere. Secunda ratio est, quia quamvis materia non sit genus,
nec forma sit differentia, tamen ratio generis sumitur ex materia, et
ratio differentiae sumitur ex forma: sicut patet quod in homine natura
sensibilis ex qua sumitur ratio animalis, est materialis respectu
rationis, ex qua sumitur differentia rationalis. Nam animal est quod
habet naturam sensitivam; rationale autem quod rationem habet. Unde
in omni eo quod est in genere, oportet esse compositionem materiae et
formae, vel actus et potentiae; quod quidem in Deo esse non potest,
qui est actus purus, ut ostensum est. Unde relinquitur quod non
potest esse in genere. Tertia ratio est, quia, cum Deus sit
simpliciter perfectus, comprehendit in se perfectionem omnium generum:
haec enim est ratio simpliciter perfecti, ut dicitur V Metaph. Quod
autem est in aliquo genere, determinatur ad ea quae sunt illius
generis; et ita Deus non potest esse in aliquo genere: sic enim non
esset infinitae essentiae, nec absolutae perfectionis, sed eius
essentia et perfectio limitaretur sub ratione alicuius generis
determinati. Ex hoc ulterius patet quod Deus non est species, nec
individuum, nec habet differentiam, nec definitionem: nam omnis
definitio est ex genere et specie; unde nec de ipso demonstratio fieri
potest nisi per effectum, cum demonstrationis propter quid medium sit
definitio.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur similitudinarie,
et non secundum proprietatem: habet enim nomen Dei, quod est Deus,
similitudinem ad speciem in hoc quod de pluribus numero distinctis
substantialiter praedicatur; non tamen species proprie dici potest,
quia species non est aliquid unum numero pluribus commune, sed ratione
solum; substantia vero divina una numero, est communis tribus
personis: unde pater et filius et spiritus sanctus sunt unus Deus,
non autem Petrus et Paulus et Marcus sunt unus homo.
Ad secundum dicendum, quod differens et diversum differunt, ut
philosophus dicit. Nam diversum absolute dicitur quod non est idem;
differens vero dicitur ad aliquid: nam omne differens aliquo differt.
Si ergo proprie accipiamus hoc nomen differens, sic propositio ista
est falsa: quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt eadem. Si
autem hoc nomen differens large sumatur, sic est vera; et sic ista est
concedenda, quod Deus a rebus aliis differat. Non tamen sequitur
quod aliqua differentia differat, sed quod differat ab aliis per suam
substantiam: hoc enim necesse est in primis et simplicibus dici. Homo
enim differt ab asino, rationali differentia; rationale autem ulterius
non differt ab asino aliqua differentia (quia sic esset abire in
infinitum), sed se ipso.
Ad tertium dicendum, quod Deus dicitur diversus genere ab aliis
creaturis, non quasi in alio genere existens, sed omnino existens
extra genus.
Ad quartum dicendum, quod ens per se non est definitio substantiae,
ut Avicenna dicit. Ens enim non potest esse alicuius genus, ut
probat philosophus, cum nihil possit addi ad ens quod non participet
ipsum; differentia vero non debet participare genus. Sed si
substantia possit habere definitionem, non obstante quod est genus
generalissimum, erit eius definitio: quod substantia est res cuius
quidditati debetur esse non in aliquo. Et sic non conveniet definitio
substantiae Deo, qui non habet quidditatem suam praeter suum esse.
Unde Deus non est in genere substantiae, sed est supra omnem
substantiam.
Ad quintum dicendum, quod Deus definiri non potest. Omne enim quod
definitur, in intellectu definientis comprehenditur; Deus autem est
incomprehensibilis ab intellectu; unde cum dicitur quod Deus est actus
purus, haec non est definitio eius.
Ad sextum dicendum, quod ad rationem generis requiritur quod univoce
praedicetur. Nihil autem de Deo potest et creaturis univoce
praedicari, ut infra patebit. Unde licet ea quae de Deo dicuntur,
praedicentur de ipso substantialiter, nihilominus tamen non
praedicantur de ipso ut genus.
Ad septimum dicendum, quod licet Deus non pertineat ad genus
substantiae quasi in genere contentum,- sicut species vel individuum
sub genere continentur,- potest tamen dici quod sit in genere
substantiae per reductionem, sicut principium, et sicut punctum est in
genere quantitatis continuae, et unitas in genere numeri; et per hunc
modum est mensura substantiarum omnium, sicut unitas numerorum.
|
|