|
Et videtur quod sic.
1. Quod enim praedicatur de aliquo non significans substantiam, sed
illud quod naturam assequitur, praedicat accidens. Sed Damascenus
dicit, quod bonum et iustum et sanctum, dicta de Deo, assequuntur
naturam, non autem ipsam substantiam significant. Praedicant ergo de
Deo accidens.
2. Sed dicebatur, quod Damascenus loquitur quantum ad modum
significandi.- Sed contra, modus significandi qui sequitur rationem
generis, oportet quod ad rem referatur: genus enim praedicatum
significat substantiam subiecti, cum praedicetur in eo quod quid. Sed
praedictis nominibus competit significare per modum assequentis naturam
ratione generis: sunt enim in genere qualitatis, quae secundum
propriam rationem ad subiectum respectum habet, nam qualitas est
secundum quam quales dicimur. Ergo oportet quod iste modus
significandi referatur ad rem, ut scilicet ea quae per praedicta nomina
significantur, sint assequentia naturam eius de quo praedicantur, et
per consequens accidentia.
3. Sed dicendum, quod ista nomina non praedicantur de Deo quantum
ad genus suum, quod est qualitas; non enim proprie dicuntur de Deo
nomina a nobis imposita.- Sed contra, a quocumque removetur genus,
falso praedicatur de eo species: quod enim non est animal, falso
dicitur homo. Si ergo genus praedictorum, quod est qualitas, non
praedicatur de Deo, praedicta nomina non solum praedicabuntur
improprie, sed falso de Deo, et ita erit falsum quod dicitur, quod
Deus est iustus, vel quod Deus est sanctus; quod est inconveniens.
Ergo oportet dicere, quod praedicta nomina in Deo praedicent
accidens.
4. Praeterea. Philosophus dicit, quod id quod vere est, id est
substantia, nulli accidit. Ergo eadem ratione, quod secundum se est
accidens, ubique est accidens. Sed iustitia et sapientia et huiusmodi
sunt per se accidentia. Ergo et in Deo sunt accidentia.
5. Praeterea, omnia quae sunt in rebus creatis, exemplantur a
Deo, qui est forma exemplaris omnium. Sed sapientia, iustitia et
huiusmodi, in rebus creatis sunt accidentia. Ergo et in Deo sunt
accidentia.
6. Praeterea, ubicumque est quantitas et qualitas, ibi est
accidens. Sed in Deo videtur esse quantitas et qualitas: est enim in
Deo similitudo et aequalitas; dicimus enim filium similem patri et
aequalem. Similitudo autem causatur ex uno in qualitate, aequalitas
ex uno in quantitate. Ergo in Deo est accidens.
7. Praeterea, unumquodque mensuratur primo sui generis. Sed Deus
non solum est mensura substantiarum, sed omnium accidentium, quia ipse
est creator et substantiae et accidentis. Ergo in Deo non tantum est
substantia, sed accidens.
8. Praeterea, illud sine quo potest aliquid intelligi,
accidentaliter de eo praedicatur. Ex hoc enim probat Porphyrius
separabilia quaedam accidentia esse, quia potest intelligi corvus
albus, et Aethiops nitens candore. Sed Deus potest intelligi sine
bono, ut patet per Boetium. Ergo bonum significat accidens in Deo,
et eadem ratione alia.
9. Praeterea, in significatione nominis duo est considerare:
scilicet id a quo imponitur, et id cui imponitur. Quantum ad utrumque
autem hoc nomen sapientia videtur accidens significare; imponitur enim
ab eo quod est facere sapientem, quod videtur actio esse sapientiae;
id autem a quo imponitur, est qualitas quaedam. Ergo omnibus modis
hoc nomen et alia similia significant accidens in eo de quo
praedicantur; et ita in Deo est aliquod accidens.
1. Sed contra. Est quod Boetius dicit, quod Deus, cum sit forma
simplex, subiectum esse non potest. Omne autem accidens est in
subiecto. Ergo in Deo non potest esse aliquod accidens.
2. Praeterea, omne accidens habet dependentiam ab alio. Sed nihil
tale potest esse in Deo, quia quod dependet ab alio, oportet esse
causatum; Deus autem est causa prima nullo modo causata. Ergo in
Deo accidens esse non potest.
3. Praeterea, Rabbi Moyses dicit, quod huiusmodi nomina non
significant in Deo intentiones additas supra eius substantiam. Omne
enim accidens significat intentionem additam supra substantiam sui
subiecti. Ergo praedicta nomina non significant accidens in Deo.
4. Praeterea, accidens est quod adest et abest praeter subiecti
corruptionem. Sed hoc in Deo esse non potest, cum ipse sit
immutabilis ut probatur a philosopho. Ergo in Deo accidens esse non
potest.
Respondeo. Dicendum quod, absque omni dubitatione, tenendum est
quod in Deo nullum sit accidens; quod quidem ad praesens potest
ostendi tribus rationibus. Prima ratio est, quia nulli naturae vel
essentiae vel formae aliquid extraneum adiungitur, licet id quod habet
naturam vel formam vel essentiam, possit aliquid extraneum in se
habere; humanitas enim non recipit in se nisi quod est de ratione
humanitatis. Quod ex hoc patet, quia in definitionibus quae essentiam
rerum significant quodlibet additum vel subtractum variat speciem,
sicut etiam in numeris, ut dicit philosophus. Homo autem qui habet
humanitatem, potest aliquid aliud habere quod non sit de ratione
humanitatis, sicut albedinem et huiusmodi, quae non insunt
humanitati, sed homini. In qualibet autem creatura invenitur
differentia habentis et habiti. In creaturis namque compositis
invenitur duplex differentia, quia ipsum suppositum sive individuum
habet naturam speciei, sicut homo humanitatem, et habet ulterius
esse: homo enim nec est humanitas nec esse suum; unde homini potest
inesse aliquod accidens, non autem ipsi humanitati vel eius esse. In
substantiis vero simplicibus est una tantum differentia, scilicet
essentiae et esse. In Angelis enim quodlibet suppositum est sua
natura: quidditas enim simplicis est ipsum simplex, ut dicit
Avicenna; non est autem suum esse; unde ipsa quidditas est in suo
esse subsistens. Unde in huiusmodi substantiis potest inveniri aliquod
accidens intelligibile, non autem materiale. In Deo autem nulla est
differentia habentis et habiti, vel participantis et participati; immo
ipse est et sua natura et suum esse; et ideo nihil alienum vel
accidentale potest ei inesse. Et hanc rationem videtur tangere
Boetius, dicens: id quod est, habere potest aliquod praeterquam quod
ipsum est; ipsum vero esse, nihil aliud praeter se habet admixtum.
Secunda ratio est quod, cum accidens sit extrinsecum ab essentia
subiecti, et diversa non coniungantur nisi per aliquam causam,
oportet, si accidens Deo adveniat, quod hoc sit ab aliqua causa.
Non autem potest esse ex aliqua causa extrinseca, quia sequeretur quod
illa causa extrinseca ageret in Deum, et esset prior eo, sicut movens
moto, et faciens facto. Sic enim causatur accidens in aliquo subiecto
ab extrinseco in quantum exterius agens agit in subiectum in quo
causatur accidens. Similiter etiam non potest esse ex causa
intrinseca, sicut est per se in accidentibus, quae habent causam in
subiecto. Subiectum enim non potest esse causa accidentis ex eodem ex
quo suscipit accidens, quia nulla potentia movet se ad actum. Unde
oportet quod ex alio sit susceptivum accidentis, et ex alio sit causa
accidentis, et sic est compositum; sicut ista quae recipiunt accidens
per naturam materiae, et causant accidens per naturam formae.
Ostensum autem est supra, Deum non esse compositum. Unde
impossibile est quod sit in eo accidens. Tertia ratio est, quia
accidens comparatur ad subiectum sicut actus ad potentiam, cum sit
quaedam forma ipsius. Unde cum Deus sit actus purus absque alicuius
potentiae permixtione, non potest esse accidentis subiectum. Sic ergo
patet ex praehabitis quod in Deo non est compositio materiae et
formae, et quarumcumque partium substantialium, nec generis et
differentiae, nec subiecti et accidentis; patet etiam quod praedicta
nomina in Deo non praedicant accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur de istis nominibus
non quantum ad id quod praedicant de Deo, sed quantum ad id a quo
imponuntur ad significandum. Imponuntur enim a nobis ad significandum
ex formis accidentalibus quibusdam, in creaturis repertis. Vult enim
ex hoc probare quod per nomina dicta de Deo non notificatur nobis eius
substantia.
Ad secundum dicendum, quod licet bonitatis humanae et sapientiae et
iustitiae, qualitas sit genus; non tamen est genus eorum secundum quod
de Deo praedicantur, eo quod qualitas, in quantum huiusmodi, dicitur
ens eo quod inhaeret aliqualiter subiecto. Sapientia autem et iustitia
non ex hoc nominantur, sed magis ex aliqua perfectione vel ex aliquo
actu; unde talia veniunt in divinam praedicationem secundum rationem
differentiae et non secundum rationem generis. Et propter hoc
Augustinus dicit: intelligamus quantum possumus sine qualitate bonum,
sine quantitate magnum. Unde non oportet quod modus iste qui est
assequi naturam, inveniatur in Deo.
Ad tertium dicendum, quod si bonum et iustum univoce de Deo
praedicarentur, sequeretur quod falsa esset praedicatio, remoto
genere. Nihil autem de Deo creatura univoce praedicatur, ut infra
ostendetur; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod sapientia, quae est accidens, in Deo non
est; sed sapientia alia non univoce dicta; et propter hoc ratio non
sequitur.
Ad quintum dicendum quod exemplata non semper repraesentant perfecte
exemplar; unde quandoque quod est in exemplari deficienter et
imperfecte invenitur in exemplato; et praecipue in his quae exemplantur
a Deo, qui est exemplar omnem creaturae proportionem excedens.
Ad sextum dicendum, quod similitudo et aequalitas in Deo dicuntur non
quia sit ibi qualitas vel quantitas, sed quia de eo dicimus quaedam
quae apud nos significant qualitatem vel quantitatem, cum dicimus Deum
magnum et sapientem et huiusmodi, et cetera.
Ad septimum dicendum, quod accidentia non dicuntur entia nisi per
relationem ad substantiam tamquam ad primum ens; unde non oportet quod
accidentia mensurentur uno primo quod est accidens, sed uno primo quod
est substantia.
Ad octavum dicendum, quod omne illud sine quo res aliqua potest
intelligi secundum suam substantiam intellecta, habet rationem
accidentis: non enim potest esse quod non intelligatur id quod est de
substantia rei, re secundum suam substantiam intellecta; sicut quod
intelligatur quid est homo, et non intelligatur quid est animal. Deum
autem nos non videmus hic per essentiam, sed consideramus eum ex eius
effectibus. Unde nihil prohibet considerare ipsum ex effectu essendi,
et non considerare ex effectu bonitatis; sic enim loquitur Boetius.
Sciendum tamen quod licet nos intelligamus aliqualiter Deum, non
intelligendo eius bonitatem, non tamen possumus intelligere Deum
intelligendo eum non esse bonum, sicut nec hominem intelligendo eum non
esse animal: hoc enim removeret substantiam Dei, quae est bonitas.
Sancti vero in patria qui vident Deum per essentiam, videndo Deum,
vident eius bonitatem.
Ad nonum dicendum, quod hoc nomen sapientia verificatur de Deo
quantum ad illud a quo imponitur nomen. Non autem imponitur nomen ab
hoc quod est sapientem facere, sed ab hoc quod est sapientialia
intellectualiter habere. Scientia enim, in quantum scientia,
refertur ad scibile; sed in quantum est accidens vel forma, refertur
ad scientem. Hoc autem quod est sapientialia habere, est accidentale
homini, non autem Deo.
|
|