|
Et videtur quod sic.
1. Synonyma enim nomina dicuntur quae omnino idem significant. Sed
omnia ista nomina de Deo dicta significant idem: quia significant
divinam substantiam, quae est omnino simplex et una, ut ostensum est.
Ergo omnia ista nomina sunt synonyma.
2. Praeterea, Damascenus dicit quod in divinis omnia sunt unum,
praeter ingenerationem, generationem et processionem. Sed nomina
significantia unum sunt synonyma. Ergo omnia nomina dicta de Deo,
praeter ea quae significant proprietates personales, sunt synonyma.
3. Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt
eadem. Sed sapientia in Deo est idem quod sua substantia; similiter
voluntas et potentia. Ergo sapientia, potentia et voluntas in Deo
omnino sunt idem, et sic sequitur quod ista nomina sunt synonyma.
4. Sed dicendum, quod ista nomina significant unum secundum rem,
significant tamen rationes diversas, et ideo non sunt synonyma.- Sed
contra: ratio cui non respondet aliquid in re, falsa est et vana.
Sed si rationes horum nominum sint multae, et res est una, videtur
quod rationes istae sint vanae et falsae.
5. Sed dicendum, quod rationes istae non sunt vanae, cum eis
aliquid respondeat quod est in Deo.- Sed contra, secundum hoc res
creatae Deo assimilantur secundum quod ab ipso processerunt per
similitudinem idealem. Sed pluralitas idearum vel rationum idealium
non attenditur secundum respectus ad creaturas: nam ipse Deus secundum
unam suam essentiam est idea omnium. Ergo nec rationes nominum quae de
Deo dicimus, ex similitudine creaturarum, habent aliquid respondens
ex parte divinae substantiae.
6. Praeterea, illud quod est maxime unum non potest esse radix et
fundamentum multitudinis. Sed divina essentia est maxime una. Ergo
rationes praedictorum nominum non possunt in divina substantia fundari
vel radicari.
7. Praeterea, distinctio relationum quae realiter sunt in Deo,
facit pluralitatem personarum. Si ergo istis rationibus communibus
attributorum aliquid responderet in Deo, etiam secundum multitudinem
attributorum esset in Deo multitudo personarum; et sic essent in Deo
plures personae quam tres; quod est haereticum: et ita videtur quod
penitus ista nomina sint synonyma.
1. Sed contra. Nomina synonyma sibi invicem adiuncta nugationem
inducunt sicut si diceretur, vestis et indumentum. Si ergo ista
nomina sint synonyma, erit nugatio, cum Deus dicitur bonus, Deus
sapiens: quod est falsum.
2. Praeterea, quicumque negat unum synonymorum de aliquo, negat et
reliquum. Sed aliqui negaverunt eius potentiam qui non negaverunt eius
scientiam vel bonitatem. Ergo ista nomina non sunt synonyma.
3. Praeterea, hoc patet per Commentatorem XI Metaph., qui
dicit, quod haec nomina dicta de Deo non sunt synonyma.
Respondeo. Dicendum quod ab omnibus intelligentibus communiter
dicitur, quod haec nomina non sunt synonyma. Quod quidem facile esset
sustinere secundum illos qui dicebant haec nomina non significare
divinam substantiam, sed intentiones quasdam additas essentiales, aut
modos operandi in effectibus, vel etiam creaturarum negationes. Sed
supposito quod haec nomina significent divinam substantiam, sicut supra
ostensum est, quaestio videtur maiorem difficultatem continere: quia
sic invenitur unum et idem simplex significatum per omnia ista nomina,
quod est divina substantia. Sed sciendum quod significatio nominis non
immediate refertur ad rem, sed mediante intellectu: sunt enim voces
notae earum quae sunt in anima passionum, et ipsae intellectus
conceptiones sunt rerum similitudines, ut patet per philosophum in
principio Periherm. Quod ergo aliqua nomina non sint synonyma,
potest impediri vel ex parte rerum significatarum, vel ex parte
rationum intellectarum per nomina, ad quas significandas nomina
imponuntur. Horum ergo nominum quae de Deo dicuntur, synonyma
impediri non possunt per diversitatem rerum significatarum secundum
praehabita, sed solum per rationes nominum quae sequuntur conceptiones
intellectuum. Et ideo dicit Commentator XI metaphysicorum, quod
multiplicitas in Deo est solum secundum differentiam in intellectu, et
non in esse, quod nos dicimus unum secundum rem, et multa secundum
rationem. Istae autem diversae rationes in intellectu nostro
existentes, non possunt tales rationes esse quibus nihil respondeat ex
parte rei: ea enim quorum sunt istae rationes, intellectus noster Deo
attribuit. Unde si nihil esset in Deo vel secundum ipsum vel secundum
eius effectum, quod his rationibus responderet, intellectus esset
falsus in attribuendo, et omnes propositiones huiusmodi attributiones
significantes; quod est inconveniens. Sunt autem quaedam rationes
quibus in re intellecta nihil respondet; sed ea quorum sunt huiusmodi
rationes, intellectus non attribuit rebus prout in se ipsis sunt, sed
solum prout intellectae sunt; sicut patet in ratione generis et
speciei, et aliarum intentionum intellectualium: nam nihil est in
rebus quae sunt extra animam, cuius similitudo sit ratio generis vel
speciei. Nec tamen intellectus est falsus: quia ea quorum sunt istae
rationes, scilicet genus et species, non attribuit rebus secundum quod
sunt extra animam, sed solum secundum quod sunt in intellectu. Ex hoc
enim quod intellectus in se ipsum reflectitur, sicut intelligit res
existentes extra animam, ita intelligit eas esse intellectas: et sic,
sicut est quaedam conceptio intellectus vel ratio,- cui respondet res
ipsa quae est extra animam,- ita est quaedam conceptio vel ratio, cui
respondet res intellecta secundum quod huiusmodi; sicut rationi hominis
vel conceptioni hominis respondet res extra animam; rationi vero vel
conceptioni generis aut speciei, respondet solum res intellecta. Non
autem est possibile huiusmodi esse rationes horum nominum quae de Deo
dicuntur: quia sic intellectus non attribueret ea Deo secundum quod in
se est, sed secundum quod intelligitur; quod patet esse falsum: esset
enim sensus, cum dicitur Deus est bonus, quod Deus sic intelligitur
non autem quod sit. Et ideo dicunt quidam, quod istis diversis
rationibus nominum respondent diversa connotata, quae sunt diversi Dei
effectus: volunt enim quod cum dicitur, Deus est bonus, significetur
eius essentia cum aliquo effectu connotato, ut sit sensus, Deus est
et bonitatem causat: sicut diversitas harum rationum causatur ex
diversitate effectuum. Sed hoc non videtur conveniens: quia cum
effectus a causa secundum similitudinem procedat, prius oportet
intelligere causam aliqualem quam effectus tales. Non ergo sapiens
dicitur Deus quoniam sapientiam causet, sed quia est sapiens, ideo
sapientiam causat. Unde Augustinus dicit, quod quia Deus est
bonus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Et praeterea
secundum hoc sequeretur quod huiusmodi nomina per prius dicerentur de
creatura quam de creatore; sicut sanitas prius dicitur de sano quam de
sanativo, quod sanum dicitur ea ratione, quia sanitatem causat. Item
si nihil aliud intelligitur, cum dicitur Deus est bonus nisi Deus est
et est bonitatis causator: sequeretur quod eadem ratione omnia nomina
effectuum divinorum de eo possent praedicari, ut diceretur, Deus est
caelum, quia caelum causat. Et iterum si hoc dicatur de causalitate
in actu, patet esse falsum: quia secundum hoc non possumus dicere quod
Deus ab aeterno fuerit bonus vel sapiens vel aliquid huiusmodi: non
enim ab aeterno fuit causa in actu. Si autem hoc intelligatur de
causalitate secundum virtutem,- ut dicatur bonus quia est et habet
virtutem bonitatem infundendi,- tunc oportebit dicere, quod hoc nomen
bonum significat illam virtutem. Sed illa virtus est quaedam
supereminens similitudo sui effectus, sicut et quaelibet virtus agentis
aequivoci. Unde sequeretur quod intellectus concipiens bonitatem,
assimilaretur ad id quod est in Deo et quod est Deus. Et sic rationi
vel conceptioni bonitatis respondet aliquid quod est in Deo et quod est
Deus. Et ideo dicendum est quod omnes istae multae rationes et
diversae habent aliquid respondens in ipso Deo, cuius omnes istae
conceptiones intellectus sunt similitudines. Constat enim quod unius
formae non potest esse nisi una similitudo secundum speciem, quae sit
eiusdem rationis cum ea; possunt tamen esse diversae similitudines
imperfectae, quarum quaelibet a perfecta formae repraesentatione
deficiat. Cum ergo, ut ex superioribus patet, conceptiones
perfectionum in creaturis inventarum, sint imperfectae similitudines et
non eiusdem rationis cum ipsa divina essentia, nihil prohibet quin ipsa
una essentia omnibus praedictis conceptionibus respondeat, quasi per
eas imperfecte repraesentata. Et sic omnes rationes sunt quidem in
intellectu nostro sicut in subiecto: sed in Deo sunt ut in radice
verificante has conceptiones. Nam non essent verae conceptiones
intellectus quas habet de re aliqua, nisi per viam similitudinis illis
conceptionibus res illa responderet. Diversitatis ergo vel
multiplicitatis nominum causa est ex parte intellectus nostri, qui non
potest pertingere ad illam Dei essentiam videndam secundum quod est,
sed videt eam per multas similitudines eius deficientes, in creaturis
quasi in speculo resultantes. Unde si ipsam essentiam videret, non
indigeret pluribus nominibus, nec indigeret pluribus conceptionibus.
Et propter hoc, Dei verbum, quod est perfecta conceptio ipsius, non
est nisi unum; propter hoc dicitur Zach. XIV, 9: in die illa
erit dominus unus et erit nomen eius unum, quando ipsa Dei essentia
videbitur et non colligetur Dei cognitio ex creaturis.
Ad primum ergo dicendum, quod licet ista nomina significent unam rem,
multis tamen rationibus, ut dictum est; et propter hoc non sunt
synonyma.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus intelligit quod in divinis
omnia sunt unum secundum rem, praeter proprietates personales quae
realem personarum distinctionem constituunt; tamen non excludit quin ea
quae de Deo dicuntur, ratione differant.
Ad tertium per hoc patet responsio: quia sicut bonitas et sapientia
sunt unum secundum rem cum divina essentia, ita et ad invicem; cum
tamen rationes horum nominum differant, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod iam patet ex praedictis quod licet Deus sit
omnino unus, tamen istae multae conceptiones vel rationes non sunt
falsae, quia omnibus eis respondet una et eadem res imperfecte per eas
repraesentata. Essent autem falsae, si nihil eis responderet.
Ad quintum dicendum, quod cum omnimoda unitas sit ex parte Dei, et
multiplicitas ex parte creaturarum, sicut oportet quod in Deo
intelligente plures creaturas sit una forma intelligibilis per
essentiam, et multi respectus ad diversas creaturas; ita in intellectu
nostro ex multiplicitate creaturarum in Deum ascendente, oportet quod
sint multae species habentes relationes ad unum Deum.
Ad sextum dicendum, quod istae rationes non fundantur in divina
essentia sicut in subiecto, sed sicut in causa veritatis, vel sicut in
repraesentato per omnes; quod eius simplicitati non derogat.
Ad septimum dicendum, quod paternitas et filiatio habent oppositionem
ad invicem; et ideo exigunt realem distinctionem suppositorum: non
autem bonitas et sapientia.
|
|