|
Et videtur quod univoce.
1. Mensura enim et mensuratum sunt unius rationis. Sed divina
bonitas est mensura omnis bonitatis creaturae, et eius sapientia omnis
sapientiae. Ergo univoce dicuntur de Deo et creatura.
2. Praeterea, similia sunt quae communicant in forma. Sed creatura
potest Deo similari; quod patet Genes. I, 26: faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo creaturae ad Deum est
aliqua communicatio in forma. De omnibus autem communicantibus in
forma potest aliquid univoce praedicari. Ergo de Deo et creatura
potest aliquid praedicari univoce.
3. Praeterea, maius et minus non diversificant speciem. Sed cum
creatura dicatur bona et Deus bonus, in hoc videtur differre quod
Deus est melior omni creatura. Ergo bonitas Dei et creaturae non
diversificatur secundum speciem; et sic univoce bonum praedicatur de
Deo et creatura.
4. Praeterea, inter ea quae sunt diversorum generum non potest esse
comparatio, sicut philosophus probat: non enim comparabilis est
velocitas alterationis velocitati motus localis. Sed inter Deum et
creaturam attenditur aliqua comparatio: dicitur enim quod Deus est
summe bonus, et creatura est bona. Ergo Deus et creatura sunt unius
generis, et ita aliquid de eis potest univoce praedicari.
5. Praeterea, nihil cognoscitur nisi per speciem unius rationis;
non enim albedo quae est in pariete per speciem quae est in oculo
cognosceretur, nisi esset unius rationis. Sed Deus per suam
bonitatem cognoscit omnia entia, et sic de aliis. Ergo bonitas Dei
et creaturae sunt unius rationis, et sic univoce bonum de Deo et
creatura praedicatur.
6. Praeterea, domus quae est in mente artificis et domus quae est in
materia, sunt unius rationis. Sed omnes creaturae processerunt a Deo
sicut artificiata ab artifice. Ergo bonitas quae est in Deo, est
unius rationis cum bonitate quae est in creatura; et sic idem quod
prius.
7. Praeterea, omne agens aequivocum reducitur ad aliquid univocum.
Ergo primum agens, quod Deus est, oportet esse univocum. Sed de
agente univoco et effectu eius proprio aliquid univoce praedicatur.
Ergo de Deo et creatura praedicatur aliquid univoce.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit, quod aeterno et
temporali nihil est commune nisi nomen. Sed Deus est aeternus, et
creaturae temporales. Ergo Deo et creaturis nihil potest esse commune
nisi nomen; et sic praedicantur aequivoce pure nomina de Deo et
creaturis.
2. Praeterea, cum genus sit prima pars definitionis, ablato genere
removetur significata ratio per nomen; unde si aliquod nomen imponatur
ad significandum id quod est in alio, erit nomen aequivocum. Sed
sapientia dicta de creatura est in genere qualitatis. Cum ergo
sapientia dicta de Deo non sit qualitas, ut supra ostensum est,
videtur quod hoc nomen sapientia aequivoce praedicetur de Deo et
creaturis.
3. Praeterea, ubi nulla est similitudo, ibi non potest aliquid
communiter praedicari, nisi aequivoce. Sed inter creaturam et Deum
nulla est similitudo; dicitur enim Is., XL, 18: cui ergo
similem fecistis Deum? Ergo videtur quod nihil possit praedicari
univoce de Deo et creaturis.
4. Sed dicendum, quod licet Deus non possit dici similis
creaturae, creatura tamen potest dici similis Deo.- Sed contra est
quod dicitur Psal. LXXXII, 2: Deus, quis similis erit
tibi? Quasi dicat, nullus.
5. Praeterea, secundum accidens non potest esse aliquid simile
substantiae. Sed sapientia in creatura est accidens, in Deo autem
est substantia. Ergo homo non potest divinae sapientiae similari per
suam sapientiam.
6. Praeterea, cum in creatura aliud sit esse, et aliud sit forma
vel natura, per formam vel naturam nihil similatur ei quod est esse.
Sed ista nomina praedicata de creaturis significant aliquam naturam vel
formam: Deus autem est hoc ipsum quod est suum esse. Ergo per
huiusmodi quae dicuntur de creatura, non potest creatura Deo
similari; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, magis differt Deus a creatura quam numerus ab
albedine. Sed stultum est dicere numerum similari albedini, aut e
converso. Ergo stultius est dici, quod aliqua creatura sit similis
Deo; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, quaecumque similantur ad invicem, in aliquo uno
conveniunt; quae vero in uno conveniunt, sunt transmutabilia invicem.
Deus autem est omnino intransmutabilis. Ergo non potest esse aliqua
similitudo inter Deum et creaturam.
Respondeo. Dicendum quod impossibile est aliquid univoce praedicari
de Deo et creatura; quod ex hoc patet: nam omnis effectus agentis
univoci adaequat virtutem agentis. Nulla autem creatura, cum sit
finita, potest adaequare virtutem primi agentis, cum sit infinita.
Unde impossibile est quod similitudo Dei univoce in creatura
recipiatur. Item patet quod, etsi una sit ratio formae existentis in
agente et in effectu, diversus tamen modus existendi impedit univocam
praedicationem; licet enim eadem sit ratio domus quae sit in materia et
domus quae est in mente artificis,- quia unum est ratio alterius,-
non tamen domus univoce de utraque praedicatur, propter hoc quod
species domus in materia habet esse materiale, in mente vero artificis
immateriale. Dato ergo per impossibile quod eiusdem rationis sit
bonitas in Deo et creatura, non tamen bonum univoce de Deo
praedicaretur; cum quod in Deo est immaterialiter et simpliciter, in
creatura sit materialiter et multipliciter. Et praeterea ens non
dicitur univoce de substantia et accidente, propter hoc quod substantia
est ens tamquam per se habens esse, accidens vero tamquam cuius esse
est inesse. Ex quo patet quod diversa habitudo ad esse impedit
univocam praedicationem entis. Deus autem alio modo se habet ad esse
quam aliqua alia creatura; nam ipse est suum esse, quod nulli alii
creaturae competit. Unde nullo modo univoce de Deo creatura dicitur;
et per consequens nec aliquid aliorum praedicabilium inter quae est
ipsum primum ens. Existente enim diversitate in primo, oportet in
aliis diversitatem inveniri; unde de substantia et accidente nihil
univoce praedicatur. Quidam autem aliter dixerunt, quod de Deo et
creatura nihil praedicatur analogice, sed aequivoce pure. Et huius
opinionis est Rabbi Moyses, ut ex suis dictis patet. Ista autem
opinio non potest esse vera: quia in pure aequivocis, quae philosophus
nominat a casu aequivoca, non dicitur aliquid de uno per respectum ad
alterum. Omnia autem quae dicuntur de Deo et creaturis, dicuntur de
Deo secundum aliquem respectum ad creaturas, vel e contrario, sicut
patet per omnes opiniones positas de expositione divinorum nominum.
Unde impossibile est quod sit pura aequivocatio. Item, cum omnis
cognitio nostra de Deo ex creaturis sumatur, si non erit convenientia
nisi in nomine tantum, nihil de Deo sciremus nisi nomina tantum vana,
quibus res non subesset. Sequeretur etiam quod omnes demonstrationes a
philosophis datae de Deo, essent sophisticae; verbi gratia, si
dicatur, quod omne quod est in potentia, reducitur ad actum per ens
actu,- et ex hoc concluderetur quod Deus esset ens actu, cum per
ipsum omnia in esse educantur,- erit fallacia aequivocationis; et sic
de omnibus aliis. Et praeterea oportet causatum esse aliqualiter
simile causae; unde oportet de causato et causa nihil pure aequivoce
praedicari, sicut sanum de medicina et animali. Et ideo aliter
dicendum est, quod de Deo et creatura nihil praedicetur univoce; non
tamen ea quae communiter praedicantur, pure aequivoce praedicantur,
sed analogice. Huius autem praedicationis duplex est modus. Unus quo
aliquid praedicatur de duobus per respectum ad aliquod tertium, sicut
ens de qualitate et quantitate per respectum ad substantiam. Alius
modus est quo aliquid praedicatur de duobus per respectum unius ad
alterum, sicut ens de substantia et quantitate. In primo autem modo
praedicationis oportet esse aliquid prius duobus, ad quod ambo
respectum habent, sicut substantia ad quantitatem et qualitatem; in
secundo autem non, sed necesse est unum esse prius altero. Et ideo
cum Deo nihil sit prius, sed ipse sit prior creatura, competit in
divina praedicatione secundus modus analogiae, et non primus.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de mensura cui
mensuratum potest coaequari vel commensurari; talis autem mensura non
est Deus, cum in infinitum omnia excedat per ipsum mensurata.
Ad secundum dicendum, quod similitudo creaturae ad Deum deficit a
similitudine univocorum in duobus. Primo, quia non est per
participationem unius formae, sicut duo calida secundum participationem
unius caloris; hoc enim quod de Deo et creaturis dicitur, praedicatur
de Deo per essentiam, de creatura vero per participationem; ut sic
talis similitudo creaturae ad Deum intelligatur, qualis est calidi ad
calorem, non qualis calidi ad calidius. Secundo, quia ipsa forma in
creatura participata deficit a ratione eius quod Deus est, sicut calor
ignis deficit a ratione virtutis solaris, per quam calorem generat.
Ad tertium dicendum, quod magis et minus tripliciter potest
considerari, et sic praedicari. Uno modo secundum solam quantitatem
participati; sicut nix dicitur albior pariete, quia perfectior est
albedo in nive quam in pariete, sed tamen unius rationis; unde talis
diversitas secundum magis et minus non diversificat speciem. Alio modo
secundum quod unum participatur, et aliud per essentiam dicitur; sicut
diceremus, quod bonitas est melior quam bonum. Tertio modo secundum
quod modo eminentiori competit idem aliquid uni quam alteri, sicut
calor soli quam igni; et hi duo modi impediunt unitatem speciei et
univocam praedicationem; et secundum hoc aliquid praedicatur magis et
minus de Deo et creatura, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum, quod Deus non comparatur creaturis in hoc quod
dicitur melior, vel summum bonum, quasi participans naturam eiusdem
generis cum creaturis, sicut species generis alicuius, sed quasi
principium generis.
Ad quintum dicendum, quod quanto species intelligibilis eminentior est
in aliquo, tanto ex ea relinquitur perfectior cognitio; sicut ex
specie lapidis in intellectu quam in sensu. Unde per hoc Deus
perfectissime potest cognoscere res per suam essentiam, inquantum sua
essentia est supereminens similitudo rerum, et non adaequata.
Ad sextum dicendum, quod inter creaturam et Deum est duplex
similitudo. Una creaturae ad intellectum divinum: et sic forma
intellecta per Deum est unius rationis cum re intellecta, licet non
habeat eumdem modum essendi; quia forma intellecta est tantum in
intellectu, forma autem creaturae est etiam in re. Alio modo secundum
quod ipsa divina essentia est omnium rerum similitudo superexcellens,
et non unius rationis. Et ex hoc modo similitudinis contingit quod
bonum et huiusmodi praedicantur communiter de Deo et creaturis, non
autem ex primo. Non enim haec est ratio Dei cum dicitur, Deus est
bonus, quia bonitatem creaturae intelligit; cum iam ex dictis pateat
quod nec etiam domus quae est in mente artificis cum domo quae est in
materia univoce dicatur domus.
Ad septimum dicendum, quod agens aequivocum oportet esse prius quam
agens univocum, quia agens univocum non habet causalitatem super totam
speciem, alias esset causa sui ipsius, sed solum super aliquod
individuum speciei; agens autem aequivocum habet causalitatem super
totam speciem; unde oportet primum agens esse aequivocum.
Ad primum ergo dicendum, quod in contrarium obiicitur, dicendum,
quod philosophus loquitur de communitate naturaliter et non logice. Ea
vero quae habent diversum modum essendi, non communicant in aliquo
secundum esse quod considerat naturalis; possunt tamen communicare in
aliqua intentione quam considerat logicus. Et praeterea etiam secundum
naturalem corpus elementare et caeleste non sunt unius generis; sed
secundum logicum sunt. Nihilominus tamen philosophus non intendit
excludere analogicam communitatem, sed solum univocam. Vult enim
ostendere quod corruptibile et incorruptibile non communicant in
genere.
Ad secundum dicendum, quod licet diversitas generis tollat
univocationem, non tamen tollit analogiam. Quod sic patet. Sanum
enim, secundum quod dicitur de urina, est in genere signi; secundum
vero quod dicitur de medicina, est in genere causae.
Ad tertium dicendum, quod Deus nullo modo dicitur esse similis
creaturae, sed e contrario, quia, ut dicit Dionysius, in causa et
causatis non recipimus similitudinis conversionem, sed solum in
coordinatis; homo enim non dicitur similis suae imagini, sed e
contrario, propter hoc quod forma illa secundum quam attenditur
similitudo, per prius est in homine quam in imagine. Et ideo Deum
creaturis similem non dicimus, sed e contrario.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, nulla creatura est similis
Deo, ut eodem cap. dicit Dionysius, hoc intelligendum est secundum
quod causata minus habent a sua causa, ab ipsa incomparabiliter
deficientia. Quod non est intelligendum secundum quantitatem
participati, sed aliis duobus modis, sicut supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod secundum accidens non potest esse aliquid
simile substantiae, similitudine quae attenditur secundum formam unius
rationis, sed secundum similitudinem quae est inter causatum et
causam, nihil prohibet. Nam primam substantiam oportet esse causam
omnium accidentium.
Et similiter dicendum ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod albedo nec est in genere numeri, nec est
principium generis; et ideo nulla similitudo unius ad alterum
attenditur. Deus autem est principium omnis generis; et ideo ei omnia
aliqualiter similantur.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procedit de his quae communicant
in genere vel in materia; qualis conditio non est Dei ad creaturas.
|
|