|
Et videtur quod non.
1. Relativa enim sunt simul, secundum philosophum. Sed creatura
non potest simul esse cum Deo: Deus enim omnibus modis est prior
creatura. Ergo nulla relatio potest esse inter creaturam et Deum.
2. Praeterea, inter quaecumque est aliqua relatio, est etiam eorum
aliqua ad invicem comparatio. Sed inter Deum et creaturam non est
comparatio; ea enim quae non sunt unius generis, non sunt
comparabilia, sicut numerus et linea. Ergo non est aliqua relatio
inter Deum et creaturam.
3. Praeterea, in quocumque genere est unum relativorum, est etiam
aliud. Sed Deus non est in eodem genere cum creatura. Ergo non
possunt relative ad invicem dici.
4. Praeterea, creatura non potest esse opposita creatori: quia
oppositum non est causa sui oppositi. Sed relativa ad invicem
opponuntur. Ergo non potest esse relatio inter creaturam et Deum.
5. Praeterea, de quocumque aliquid de novo incipit dici, aliquo
modo potest dici factum. Ergo sequitur, si aliquid relative ad
creaturam de Deo dicitur, quod Deus aliquo modo sit factus; quod est
impossibile, cum ipse sit immutabilis.
6. Praeterea, omne quod praedicatur de aliquo, praedicatur de eo
aut per se aut per accidens. Sed ea quae important relationem ad
creaturam, non praedicantur de Deo per se, quia huiusmodi praedicata
ex necessitate et semper praedicantur; nec iterum per accidens. Ergo
nullo modo aliqua talia relativa de Deo praedicari possunt.
Sed contra, est quod Augustinus dicit, quod creator relative dicitur
ad creaturam, sicut dominus ad servum.
Respondeo. Dicendum quod relatio in hoc differt a quantitate et
qualitate: quia quantitas et qualitas sunt quaedam accidentia in
subiecto remanentia; relatio autem non significat, ut Boetius dicit,
ut in subiecto manens, sed ut in transitu quodam ad aliud; unde et
Porretani dixerunt, relationes non esse inhaerentes, sed
assistentes, quod aliqualiter verum est, ut posterius ostendetur.
Quod autem attribuitur alicui ut ab eo in aliud procedens non facit
compositionem cum eo, sicut nec actio cum agente. Et propter hoc
etiam probat philosophus V Phys., quod in ad aliquid non potest esse
motus: quia, sine aliqua mutatione eius quod ad aliud refertur,
potest relatio desinere ex sola mutatione alterius, sicut etiam de
actione patet, quod non est motus secundum actionem nisi metaphorice et
improprie; sicut exiens de otio in actum mutari dicimus, quod non
esset si relatio vel actio significaret aliquid in subiecto manens. Ex
hoc autem apparet quod non est contra rationem simplicitatis alicuius
multitudo relationum quae est inter ipsum et alia; immo quanto
simplicius est tanto concomitantur ipsum plures relationes. Quanto
enim aliquid est simplicius, tanto virtus (eius) est minus limitata,
unde ad plura se extendit sua causalitas. Et ideo in libro de causis
dicitur, quod omnis virtus unita plus est infinita quam virtus
multiplicata. Oportet autem intelligi aliquam relationem inter
principium et ea quae a principio sunt, non solum quidem relationem
originis, secundum quod principiata oriuntur a principio, sed etiam
relationem diversitatis: quia oportet effectum a causa distingui, cum
nihil sit causa sui ipsius. Et ideo ad summam Dei simplicitatem
consequitur quod infinitae habitudines sive relationes existant inter
creaturas et ipsum, secundum quod ipse creaturas producit a seipso
diversas, aliqualiter tamen sibi assimilatas.
Ad primum ergo dicendum, quod illa relativa sunt simul natura quae
pari ratione mutuo referuntur, sicut pater ad filium, dominus ad
servum, duplum ad dimidium. Illa vero relativa in quibus non est
eadem ratio referendi ex utraque parte, non sunt simul natura, sed
alterum est prius naturaliter, sicut etiam philosophus dicit, de sensu
et sensibili, scientia et scibili. Et sic patet quod non oportet quod
Deus et creatura sint simul natura, cum non sit eadem ratio referendi
ex utraque parte. Nihilominus autem non est necesse in illis etiam
relativis quae sunt simul natura, quod subiecta sint naturaliter simul
sed relationes solae.
Ad secundum dicendum, quod non omnium est comparatio quorum est
relatio ad invicem, sed solum illorum quorum est relatio secundum unam
quantitatem vel qualitatem, ut ex hoc possit unum altero dici maius aut
melius, vel albius vel aliquid huiusmodi. Relationum autem
diversitates possunt ad invicem referri etiam quae diversorum generum
sunt: ea enim quae diversorum generum sunt, sunt ad invicem diversa.
Nihilominus tamen quamvis Deus in eodem genere non sit cum creatura
sicut contentum sub genere, est tamen in omnibus generibus sicut
principium generis: et ex hoc potest esse aliqua relatio inter
creaturam et Deum sicut inter principiata et principium.
Ad tertium dicendum, quod non oportet subiecta relationum esse unius
generis, sed solum relationes ipsas; ut patet in hoc quod quantitas a
quidditate diversa dicitur. Et tamen, ut dictum est, non est eadem
ratio de Deo et creaturis, sicut de his quae sunt in diversis
generibus ad invicem nullo modo coordinata.
Ad quartum dicendum, quod oppositio relationis in duobus differt ab
aliis oppositionibus: quorum primum est quod in aliis oppositis unum
dicitur alteri opponi, in quantum ipsum removet: negatio enim removet
affirmationem, et secundum hoc ei opponitur; oppositio vero
privationis et habitus et contrarietatis includit oppositionem
contradictionis, ut IV Metaph. dicitur. Non autem est hoc in
relativis. Non enim per hoc opponitur filius patri quod ipsum
removeat, sed propter rationem habitudinis ad ipsum. Et ex hoc
causatur secunda differentia, quia in aliis oppositis semper alterum
est imperfectum; quod accidit ratione negationis quae includitur in
privatione et altero contrariorum. Hoc autem in relativis non
oportet, immo utrumque considerari potest ut perfectum, sicut patet
maxime in relativis aequiparantiae, et in relativis originis, ut
aequale, simile, pater et filius. Et ideo relatio magis potest
attribui Deo quam aliae oppositiones. Ratione quidem primae
differentiae potest attendi oppositio relationis inter creaturam et
Deum, non autem alia oppositio,- cum ex Deo sit magis creaturarum
positio quam earum remotio; est tamen aliqua habitudo, creaturarum ad
Deum. Ratione vero secundae differentiae est in ipsis divinis
personis (in quibus nihil imperfectum esse potest) oppositio
relationi, et non alia, ut posterius, apparebit.
Ad quintum dicendum, quod cum fieri sit proprie mutari, non est
secundum relationem nisi per accidens, scilicet mutato eo ad quod
consequitur relatio: ita nec fieri. Corpus enim mutatum secundum
quantitatem fit aequale, non quod mutatio per se aequalitatem
respiciat, sed per accidens se habet ad ipsam. Et tamen non oportet,
ad hoc quod de aliquo relatio aliqua de novo dicatur, quod aliqua
mutatio in ipso fiat, sed sufficit quod fiat mutatio in aliquo
extremorum: causa enim habitudinis inter duos est aliquid inhaerens
utrique. Unde ex quacumque parte fiat mutatio illius quod habitudinem
causabat, tollitur habitudo quae est inter utrumque. Et secundum
hoc, per hoc quod in creatura aliqua mutatio fit, aliqua relatio de
Deo incipit dici. Unde ipse non potest dici factus,- nisi
metaphorice,- quia se habet ad similitudinem facti, in quantum de
Deo aliquid novum dicitur. Et sic dicimus: domine, refugium factus
es nobis.
Ad sextum dicendum, quod huiusmodi relationes cum Deo dici incipiant
propter mutationem in creatura factam, patet quod causa quare de Deo
dicantur, est ex parte creaturae, et per accidens de Deo dicuntur.
Non quidem accidens quod in Deo sit, ut Augustinus dicit, sed
secundum aliquid extra ipsum existens, quod ad ipsum accidentaliter
comparatur. Non enim esse Dei a creatura dependet, sicut nec esse
aedificatoris a domo. Unde sicut accidit aedificatori quod domus sit,
ita Deo quod creatura. Omne enim dicimus per accidens se habere ad
aliquid, sine quo illud esse potest.
|
|