|
Et videtur quod non sint reales.
1. Quia, ut dicit Damascenus, in substantiali Trinitate commune
quidem et unum re consideratur, cognitione vero et intellectu est quod
diversum vel distinctum est. Sed distinctio personarum fit per
relationes. Ergo relationes in divinis sunt rationis tantum.
2. Praeterea, Boetius dicit: similis est relatio patris ad filium
in Trinitate, et utriusque ad spiritum sanctum, ut eius quod est idem
ad id quod idem est. Sed relatio identitatis est rationis tantum.
Ergo et relatio paternitatis et filiationis.
3. Praeterea, in Deo ad creaturam non est relatio realis, propter
hoc quod Deus sine sui mutatione creaturas producit, ut Augustinus
dicit. Sed multo magis sine mutatione producit pater filium, et
filius procedit a patre. Ergo non est aliqua realis relatio patris ad
filium in divinis, vel e contrario.
4. Praeterea, ea quae non sunt perfecta, Deo non attribuuntur,
sicut privatio, materia et motus. Sed relatio inter omnia entia habet
debilius esse intantum quod eam quidam aestimaverunt de secundis
intellectis, ut patet per Commentatorem. Ergo in Deo esse non
potest.
5. Praeterea, omnis relatio in creaturis compositionem facit cum eo
cuius est relatio: non enim potest una res alteri inesse sine
compositione. Sed in Deo nulla compositio esse potest. Ergo in eo
non potest esse realis relatio.
6. Praeterea, simplicissima seipsis differunt. Sed divinae
personae sunt simplicissimae. Ergo seipsis differunt, et non per
relationes aliquas; ergo non oportet relationes in Deo ponere, cum ad
nihil aliud ponantur nisi ad distinguendas personas.
7. Praeterea, sicut relationes sunt proprietates personarum
divinarum, ita attributa absoluta sunt proprietates essentiae. Sed
attributa absoluta sunt in Deo secundum rationem tantum. Ergo
relationes sunt in Deo secundum rationem et non reales.
8. Praeterea, perfectum est cui nihil deest, ut dicitur III
Phys. Sed substantia divina est perfectissima. Ergo nihil quod ad
perfectionem pertineat, ei deest. Superfluum est ergo ponere
relationes in Deo.
9. Praeterea, cum Deus sit summum rerum principium et ultimus
finis, ea quae oportet in alia priora reduci, in Deo esse non
possunt, sed solum ea ad quae alia reducuntur: sicut esse mobile
reducitur ad immobile, et per accidens ad per se; et propter hoc Deus
non movetur, nec est in eo aliquod accidens. Sed omne quod dicitur ad
aliud, reducitur ad absolutum quod ad se est. Ergo nihil est in Deo
ad aliud, sed solum ad se tantum dictum.
10. Praeterea, Deum esse per se necesse est. Sed omne quod est
per se necesse esse, est absolutum: relativum enim non potest esse
sine correlativo. Quod autem est per se necesse esse, etiam alio
remoto esse potest. Ergo in Deo non est aliqua relatio realis.
11. Praeterea, omnis relatio realis, ut in praecedenti
quaestione, est habitum, consequitur aliquam quantitatem vel actionem
vel passionem. Sed quantitas in Deo non est: dicimus enim Deum sine
quantitate magnum, ut Augustinus dicit. Numerus etiam in eo non
est, ut dicit Boetius, quem relatio consequi posset, etsi ponatur
numerus quem relatio facit. Oportet ergo, si est relatio realis in
Deo, quod competat Deo secundum aliquam eius actionem. Non autem
potest secundum actionem qua creaturas producit, quia in quaestione
praecedenti, est habitum quod in Deo non est realis relatio ad
creaturam. Nec iterum secundum actionem personalem quae ponitur in
divinis, sicut est generare: nam cum generare in divinis non sit nisi
suppositi distincti, distinctionem autem sola relatio facit in
divinis, oportet praeintelligere relationem tali actioni; et sic
relatio talem actionem consequi non potest. Restat ergo, si aliquam
actionem consequatur relatio realiter in Deo existens quod consequatur
actionem eius aeternam vel essentialem quae est intelligere et velle.
Sed etiam hoc esse non potest: huiusmodi enim actionem consequitur
relatio intelligentis ad intellectum, quae in Deo reales non sunt,-
alias oporteret quod intelligens et intellectum realiter in divinis
distinguerentur,- quod patet esse falsum, quia utrumque de singulis
personis praedicatur: non solum enim pater est intelligens, sed et
filius et spiritus sanctus; similiter et quilibet eorum est in
intellectu. Nulla ergo relatio realis in Deo esse potest, ut
videtur.
12. Praeterea, ratio naturalis humana potest pervenire ad
cognitionem divini intellectus; probatum est enim demonstrative a
philosophis quod Deus est intelligentia. Si ergo actionem intellectus
consequantur relationes reales, quae in divinis personas distinguere
dicuntur, videtur quod per rationem humanam Trinitas personarum
inveniri posset, et sic non esset articulus fidei: nam fides est
sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
13. Praeterea, relativa opposita contra alia opposita dividuntur.
In Deo autem alia genera oppositionis poni non possunt. Ergo nec
relatio.
1. Sed contra. Boetius dicit, quod sola relatio multiplicat
Trinitatem. Haec autem multiplicatio non est secundum rationem
tantum, sed secundum rem, ut patet per Augustinum, qui dicit, quod
pater et filius et spiritus sanctus sunt tres res. Ergo oportet quod
relatio sit in divinis non solum rationis, sed etiam rei.
2. Praeterea, nulla res constituitur nisi per rem. Sed relationes
in divinis sunt proprietates constituentes personas; persona autem est
nomen rei. Ergo oportet et relationes in divinis res esse.
3. Praeterea, perfectior est generatio in divinis quam in
creaturis. Sed ad generationem in creaturis sequitur relatio realis,
scilicet patris et filii. Ergo multo fortius in divinis sunt
relationes reales.
Respondeo. Dicendum quod, sententiam fidei Catholicae sequentes,
oportet dicere in divinis relationes reales esse. Ponit enim fides
Catholica tres personas in Deo unius essentiae. Numerus autem omnis
aliquam distinctionem consequitur: unde oportet quod in Deo sit aliqua
distinctio non solum respectu creaturarum, quae a Deo per essentiam
differunt, sed etiam respectu alicuius in divina essentia
subsistentis. Haec autem distinctio non potest esse secundum aliquod
absolutum: quia quidquid absolute in divinis praedicatur, Dei
essentiam significat; unde sequeretur quod personae divinae per
essentiam distinguerentur, quod est haeresis Arii. Relinquitur ergo
quod per sola relativa distinctio in divinis personis attenditur. Haec
tamen distinctio non potest esse rationis tantum: quia ea quae sunt
sola ratione distincta, nihil prohibet de se invicem praedicari, sicut
dicimus principium esse finem, quia punctum unum secundum rem est
principium et finis, licet ratione differat; et ita sequeretur quod
pater est filius et filius pater, quia, cum nomina imponantur ad
significandum rationes nominum, sequeretur quod personae in divinis non
distinguerentur nisi secundum nomina: quod est haeresis Sabelliana.
Relinquitur ergo quod oportet dicere, relationes in Deo quasdam res
esse: quod qualiter sit, sequendo sanctorum dicta, investigari
oportet, licet ad plenum ad hoc ratio pervenire non possit. Sciendum
est ergo, quod cum realis relatio intelligi non possit, nisi
consequens quantitatem vel actionem seu passionem, oportet quod aliquo
istorum modorum ponamus in Deo relationem esse. In Deo autem
quantitas esse non potest, neque continua neque discreta, nec aliquid
cum quantitate similitudinem habens, nisi multitudo quam relatio
facit, cui oportet relationem praeintelligere, et unitas quae
essentiae competit, ad quam relatio consequens non est realis, sed
rationis tantum; sicut relatio quam importat hoc nomen idem, ut supra
dictum est. Relinquitur ergo quod oportet in eo ponere relationem
actionem consequentem. Actionem dico non quae in aliquod patiens
transeat: quia in Deo nihil potest esse patiens, cum non sit ibi
materia; ad id autem quod est extra Deum, non est in Deo realis
relatio, ut ostensum est. Relinquitur ergo quod consequatur relatio
realis in Deo actionem manentem in agente: cuiusmodi actiones sunt
intelligere et velle in Deo. Sentire enim, cum organo corporeo
compleatur, Deo non potest competere, qui est omnino incorporeus.
Et propter hoc dicit Dionysius, quod in Deo est paternitas
perfecta, idest non corporaliter nec materialiter, sed
intelligibiliter. Intelligens autem in intelligendo ad quatuor potest
habere ordinem: scilicet ad rem quae intelligitur, ad speciem
intelligibilem, qua fit intellectus in actu, ad suum intelligere, et
ad conceptionem intellectus. Quae quidem conceptio a tribus praedictis
differt. A re quidem intellecta, quia res intellecta est interdum
extra intellectum, conceptio autem intellectus non est nisi in
intellectu; et iterum conceptio intellectus ordinatur ad rem
intellectam sicut ad finem: propter hoc enim intellectus conceptionem
rei in se format ut rem intellectam cognoscat. Differt autem a specie
intelligibili: nam species intelligibilis, qua fit intellectus in
actu, consideratur ut principium actionis intellectus, cum omne agens
agat secundum quod est in actu; actu autem fit per aliquam formam,
quam oportet esse actionis principium. Differt autem ab actione
intellectus: quia praedicta conceptio consideratur ut terminus
actionis, et quasi quoddam per ipsam constitutum. Intellectus enim
sua actione format rei definitionem, vel etiam propositionem
affirmativam seu negativam. Haec autem conceptio intellectus in nobis
proprie verbum dicitur: hoc enim est quod verbo exteriori
significatur: vox enim exterior neque significat ipsum intellectum,
neque speciem intelligibilem, neque actum intellectus, sed intellectus
conceptionem qua mediante refertur ad rem. Huiusmodi ergo conceptio,
sive verbum, qua intellectus noster intelligit rem aliam a se, ab alio
exoritur, et aliud repraesentat. Oritur quidem ab intellectu per suum
actum; est vero similitudo rei intellectae. Cum vero intellectus
seipsum intelligit, verbum praedictum, sive conceptio, eiusdem est
propago et similitudo, scilicet intellectus seipsum intelligentis. Et
hoc ideo contingit, quia effectus similatur causae secundum suam
formam: forma autem intellectus est res intellecta. Et ideo verbum
quod oritur ab intellectu, est similitudo rei intellectae, sive sit
idem quod intellectus, sive aliud. Huiusmodi autem verbum nostri
intellectus, est quidem extrinsecum ab esse ipsius intellectus (non
enim est de essentia, sed est quasi passio ipsius), non tamen est
extrinsecum ab ipso intelligere intellectus, cum ipsum intelligere
compleri non possit sine verbo praedicto. Si ergo aliquis intellectus
sit cuius intelligere sit suum esse, oportebit quod illud verbum non
sit extrinsecum ab esse ipsius intellectus, sicut nec ab intelligere.
Huiusmodi autem est intellectus divinus: in Deo enim idem est esse et
intelligere. Oportet ergo quod eius verbum non sit extra essentiam
eius, sed ei coessentiale. Sic ergo in Deo potest inveniri origo
alicuius ex aliquo, scilicet verbi et proferentis verbum, unitate
essentiae servata. Ubicumque enim est origo alicuius ab aliquo, ibi
oportet ponere realem relationem vel tantum ex parte eius quod oritur,
quando non accipit eamdem naturam quam habet suum principium, sicut
patet in exortu creaturae a Deo; vel ex parte utriusque, quando
scilicet oriens attingit ad naturam sui principii, sicut patet in
hominum generatione, ubi relatio realis est et in patre et in filio.
Verbum autem in divinis est coessentiale suo principio, ut ostensum
est. Relinquitur ergo quod in divinis sit realis relatio et ex parte
verbi et ex parte proferentis verbum.
Ad primum ergo dicendum, quod in divinis personis re quidem essentiali
est unitas; distinctio vero ratione, id est relatione, quae non
differt ab essentia re, sed sola ratione, ut infra patebit.
Ad secundum dicendum, quod relatio quae est in divinis personis habet
quidem similitudinem cum relatione identitatis, si unitas essentiae
consideretur; sed si consideretur origo unius ab alio in eadem natura,
ex hoc relationes praedictas oportet esse reales.
Ad tertium dicendum, quod sicut Deus non mutatur in productione suae
creaturae, ita non mutatur in productione sui verbi: sed tamen
creatura non attingit ad essentiam et naturam divinam; unde essentia
divina non communicatur creaturae. Et propter hoc relatio Dei ad
creaturam non fit propter aliquid quod sit in Deo, sed solum secundum
id quod fit ex parte creaturae. Sed verbum producitur ut coessentiale
ipsi Deo; et ideo secundum id quod in Deo est, refertur Deus ad
suum verbum, non solum secundum id quod ex parte verbi est. Tunc enim
est relatio realis ex parte unius et non ex parte alterius, quando
relatio consequitur per id quod est ex uno, et non per id quod ex
alio, sicut patet in scibili et scientia: huiusmodi enim relationes
causantur per actum scientis, non per aliquid scibile.
Ad quartum dicendum, quod relatio habet esse debilissimum quod est
eius tantum; sic tamen non est in Deo: non enim habet aliud esse quam
esse substantiae, ut infra patebit; unde ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de relatione reali,
quae habet aliud esse ab esse substantiae cui inest; sic autem non est
in proposito, ut infra patebit.
Ad sextum dicendum, quod cum personae divinae relationibus
distinguantur, non alio differunt quam seipsis, quia relationes sunt
ipsae personae subsistentes, ut infra, patebit.
Ad septimum dicendum, quod attributa essentialia quae sunt
proprietates essentiae, sunt in Deo realiter, et non secundum
rationem. Bonitas enim Dei est res quaedam, et similiter eius
sapientia, et ita de aliis, licet ab essentia non differant nisi
ratione; sic etiam est de relationibus, ut infra patebit.
Ad octavum dicendum, quod substantia Dei esset imperfecta si aliquid
ei inesset quod non esset ipsa. Relatio autem in Deo est substantia
eius, ut infra patebit; unde ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod mobile et accidens reducuntur ad aliquid prius
sicut imperfectum ad perfectum. Nam accidens imperfectum est, et
similiter motus est imperfecti actus. Sed hoc quod dicitur ad aliud,
quandoque sequitur perfectionem rei, sicut patet in intellectu: nam
consequitur eius operationem quae est eius perfectio; et ideo perfectio
divina non prohibet relationem in Deo ponere sicut prohibet ibi ponere
motum et accidens.
Ad decimum dicendum, quod id quod necesse est per se esse, non
refertur ad aliquid quod sit extraneum ab ipso: nihil tamen prohibet
quin referatur ad aliquid intra ipsum. Unde cum non dicatur esse
necesse per aliud, dicitur esse necesse per se ipsum.
Ad undecimum dicendum, quod relatio realis in Deo consequitur
actionem intellectus, non quidem ita quod relatio realis intelligatur
intelligentis ad intellectum, sed ad verbum: quia intellectum non
oritur ab intelligente, sed verbum.
Ad duodecimum dicendum, quod licet ratio naturalis possit pervenire ad
ostendendum quod Deus sit intellectus, modum tamen intelligendi non
potest invenire sufficienter. Sicut enim de Deo scire possumus quod
est, sed non quid est; ita de Deo scire possumus quod intelligit,
sed non quo modo intelligit. Habere autem conceptionem verbi in
intelligendo, pertinet ad modum intelligendi: unde ratio haec
sufficienter probare non potest; sed ex eo quod est in nobis
aliqualiter per simile coniecturare.
Ad decimumtertium dicendum, quod in aliis oppositionibus semper
alterum est ut imperfectum, vel non ens vel ut habens aliquid de non
ente: negatio enim est non ens, et privatio est quaedam negatio, et
duorum contrariorum alterum semper habet aliquid privationis; unde
aliae oppositiones in Deo esse non possunt sicut oppositio relationis,
quae ex neutra parte importat imperfectionem.
|
|