|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Augustinus: omnis res quae relative dicitur est etiam
aliquid excepto relativo; sicut homo dominus, et homo servus. Sed
personae in divinis dicuntur relative. Ergo sunt aliquid excepto
relativo. Non ergo constituuntur per relationes: nihil enim potest
esse aliquid remoto suo constitutivo.
2. Sed dicendum, quod praeter intellectum paternitatis in divinis,
intelligitur pater.- Sed contra, constat quod pater etiam relative
dicitur. Si ergo praeter paternitatem oportet aliquid esse in
persona, quia paternitas est ad aliquid, eadem ratione praeter hoc
quod dicitur pater, oportet aliquid in persona ponere quod relative
dicatur.
3. Praeterea, Augustinus ibidem dicit, quod nullo modo putandum
est, patrem dici ad seipsum; sed quidquid dicitur, ad filium
dicitur. Ergo idem quod prius.
4. Sed dicendum, quod illud quod pater est, relatione excepta, est
essentia,- sed contra, illud quod est in relativo relatione excepta,
per relationem ad aliquid refertur, sicut patet in exemplis ab ipso
positis: homo enim per relationem domini refertur ad servum. Sed
essentia non refertur in divinis: neque enim generat neque generatur.
Ergo non potest hoc intelligi de essentia, sed de relationis
supposito, cui conveniat generare vel generari.
5. Praeterea, prius est unumquodque in se consideratum, quam ad
aliud referatur. Nihil autem constituitur per id quod est eo posterius
secundum intellectum. Ergo hypostasis patris non constituitur per
relationem qua ad aliud refertur.
6. Praeterea, hypostases in divinis perfectiores sunt quam in rebus
humanis. Sed apud nos proprietates non constituunt neque distinguunt
hypostases, sed sunt signa distinctionis hypostasum constitutarum.
Ergo nec in divinis relationes, quae sunt proprietates, constituunt
hypostases nec distinguunt.
7. Praeterea, prius est intelligere hypostasim generantem quam ipsam
generationem, cum generans intelligatur ut generationis principium,
prius autem est intelligere generationem quam paternitatem: relationes
enim ad actiones vel passiones sequuntur, ut in V Metaph. dicitur.
Ergo prius est intelligere hypostasim patris quam paternitatem: ergo
non constituitur paternitate; et eadem ratione nec hypostasis filii
filiatione.
8. Praeterea, nulla forma constituit et distinguit nisi in genere
suo, sicut albedo constituit et distinguit secundum qualitatem album a
nigro: et similiter longitudo constituit aliquid et distinguit in
genere quantitatis. Ergo et relatio nec constituit nec distinguit nisi
in genere ad aliquid. Hypostasis autem significatur in genere
substantiae. Relatio ergo nec distinguit nec constituit hypostasim.
9. Praeterea, relatio in divinis est divina essentia. Si ergo
constituit et distinguit hypostasim, aut hoc est in quantum est
substantia divina, aut in quantum est relatio. Non in quantum est
essentia divina: quia essentia divina, cum sit communis tribus
personis, non potest esse distinctionis principium. Similiter etiam
nec in quantum est relatio: quia secundum relationem non significatur
aliquid per se existens, quod significat nomen hypostasis, sed solum
ut ad aliquid dictum. Ergo relatio nullo modo distinguit vel
constituit hypostasim.
10. Praeterea, nihil constituit et distinguit seipsum in divinis.
Relationes autem sunt ipsae hypostases: sicut enim non differunt
divinitas et Deus, ita nec paternitas et pater. Ergo relationes non
constituunt nec distinguunt hypostases.
11. Praeterea, non est quaerendum de aliquibus duobus quo
distinguantur nisi in aliquo conveniant, quo, aliquo superveniente,
distinguantur in utroque, sicut animal commune est homini et equo;
distinguitur autem animal rationali et irrationali differentiis
additis: et ideo quaerere possumus quomodo homo ab equo distinguatur.
Quae autem in nullo conveniunt, quo possint modo praedicto distingui,
seipsis distinguuntur, et non aliquo distinguente. Sed duae
hypostases in divinis non conveniunt nisi in essentia, quae nullo modo
relatione distinguitur. Ergo non est dicendum, quod hypostases
relationibus distinguantur, sed quod distinguantur seipsis.
12. Praeterea, nihil causat quod praesupponit. Sed relatio
praesupponit distinctionem: relatione enim ad aliud res refertur;
alietas autem distinctionem importat. Ergo relatio non potest esse
distinctionis principium.
13. Praeterea, Richardus de sancto Victore dicit, quod
hypostases in Angelis distinguuntur sola qualitate, in divinis autem
sola origine. Origo autem secundum intellectum differt a relatione,
sicut generatio a paternitate. Ergo hypostases divinae non
distinguuntur relatione sed origine.
14. Praeterea, sicut dicit Damascenus, hypostases divinae suis
proprietatibus distinguuntur. Sed proprietas patris est genuisse
filium, ut Augustinus; et proprietas filii est quod nascatur a
patre. Ergo generatione et nativitate pater et filius distinguuntur.
Haec autem significant originem. Ergo pater et filius distinguuntur
origine et non relatione.
15. Praeterea, quaedam relationes sunt in divinis quae nec
hypostases constituunt nec distinguunt, ut aequalitas et similitudo.
Ergo nec aliae relationes, ut paternitas et filiatio, distinguunt et
constituunt hypostasim.
1. Sed contra. Est quod Boetius dicit, quod sola relatio in
divinis multiplicat Trinitatem. Multitudo autem Trinitatis
constituitur per hypostases constitutas et distinctas. Ergo sola
relatio constituit et distinguit personas et hypostases.
2. Praeterea, illis solis aliqua distinguuntur quae non communiter
de eis praedicantur. Sed sola relativa singillatim praedicantur de
personis divinis et non communiter ut Augustinus dicit. Ergo solum
relationibus personae et hypostases in divinis distinguuntur.
Respondeo. Dicendum quod circa hoc sunt duae opiniones: quarum prima
est, quod relationes in divinis non constituunt hypostases, nec
distinguunt, sed distinctas et constitutas ostendunt. Ad cuius
evidentiam sciendum, quod hoc nomen hypostasis significat substantiam
individuam, id est quae non potest de pluribus praedicari. Unde
genera et species in praedicamento substantiae, ut homo et animal, non
possunt dici hypostases, quia de pluribus praedicantur; Socrates vero
et Plato dicuntur hypostases, quia praedicantur de uno solo. Si ergo
in divinis Trinitas personarum non supponeretur, ut ponunt Iudaei et
Pagani, non oporteret in divinis aliquid aliud constitutivum et
distinctivum hypostasis inquirere, nisi solam essentiam divinam. Deus
enim per essentiam suam est aliquid in se indivisum, et ab omnibus quae
non sunt Deus, distinctum. Sed quia fides Catholica ponit unam
essentiam in tribus personis, non potest intelligi divina essentia ut
distinctiva et constitutiva hypostasis in divinis. Divinitate enim
intelligitur constitui Deus quod est commune tribus personis et ita
significatur ut dictum de pluribus, et non ut hypostasis
incommunicabilis. Et eadem ratione nihil quod dicitur absolute de
Deo, potest intelligi ut distinctivum et constitutivum hypostasis in
personis, cum ea quae absolute dicuntur de Deo, significentur per
modum essentiae. Oportet ergo ponere distinctivum et constitutivum
hypostasis in divinis id quod primo invenitur non de pluribus dici, sed
uni soli convenire. Talia autem sunt duo, relatio et origo, et
generatio et paternitas, sive nativitas et filiatio, quae licet in
Deo idem sint secundum rem, differunt tamen ratione et modo
significandi. Primum autem horum est origo secundum intellectum, nam
relatio ad originem sequi videtur. Et ideo ponit haec opinio, quod
hypostases in divinis constituantur et distinguantur origine, secundum
quod significatur cum dicitur, qui est ab alio, et a quo alius; et
quod relatio paternitatis et filiationis secundum intellectum
consequatur ad constitutionem et distinctionem personarum, et quod per
eas distinctio et constitutio hypostasum ostendatur. Ex hoc enim quod
dicitur pater, ostenditur quod sit a quo alius: per hoc vero quod
dicitur filius, ostenditur quod sit ab alio. Nec tamen oportet
secundum hanc opinionem dicere, quod hypostases divinae, si non
distinguuntur relationibus, distinguantur per aliqua absoluta: quia
ipsae origines relationem important; sicut enim pater dicitur ad
filium, ita generans ad generatum. Sed haec opinio non videtur
convenienter posse stare. Distinctivum enim et constitutivum
hypostasis potest intelligi dupliciter. Uno modo quo distinguitur et
constituitur formaliter, sicut homo humanitate, et Socrates
Socrateitate. Alio modo quo distinguitur et constituitur quasi via ad
distinctionem et constitutionem; sicut si diceremus quod Socrates est
homo sua generatione, quae est via ad formam, qua formaliter
constituitur. Patet ergo quod origo alicuius non potest intelligi ut
constitutiva et distinctiva eius, nisi propter hoc quod formaliter
constituit et distinguit. Si enim generatione non induceretur
humanitas, nunquam generatione constitueretur homo. Impossibile est
ergo dici, quod hypostasis filii constituatur sua nativitate, nisi in
quantum intelligitur quod nativitas eius terminatur ad aliquid quod
formaliter constituit. Ipsa autem relatio ad quam terminatur
nativitas, est filiatio. Oportet ergo quod filiatio sit formaliter
constituens et distinguens hypostasim filii, non autem origo, neque
relatio intellecta in origine: quia relatio intellecta in origine,
sicut et ipsa origo, non significat aliquid adhuc subsistens in
natura, sed in naturam tendens. Et quia omnium hypostasum eiusdem
naturae est eadem ratio constitutionis et distinctionis, ideo similiter
oportet ex parte patris intelligere quod hypostasis patris constituatur
et distinguatur ipsa paternitate; non autem generatione activa, neque
relatione inclusa. Et haec est secunda opinio, quod relationes
constituunt et distinguunt personas et hypostases. Quod hoc modo
potest intelligi: paternitas enim est ipsa divina essentia ut probatum
est; et pari ratione pater est idem quod Deus. Paternitas ergo
constituendo patrem, constituit Deum. Et sicut paternitas, licet
sit essentia divina, tamen non est communis sicut essentia, ita pater
licet sit idipsum quod Deus, non tamen est commune ut Deus, sed
proprium. Pater ergo, Deus in quantum est Deus, est commune habens
naturam divinam, et in quantum est pater, est proprium ab aliis
distinctum. Unde est hypostasis, quae significat subsistens in natura
aliqua, distincta ab aliis. Et per hunc modum paternitas constituendo
patrem, constituit hypostasim.
Ad primum ergo dicendum, quod personae divinae sunt aliquid, excepto
relativo; et hoc aliquid est essentia, quae relative non dicitur.
Sic enim intelligit Augustinus, ut verba eius diligenter inspicienti
ostendunt.
Unde concedimus secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod relatio etsi de essentia divina non dicatur
per modum informationis, dicitur tamen per modum identitatis: si enim
non dicamus, quod essentia sit generans vel relata, dicimus tamen,
quod ipsa est generatio et relatio. Sed tamen de nominibus
essentialibus in concreto significatis relativa dicuntur, etiam per
modum informationis: dicimus enim quod Deus generat Deum et quod
Deus refertur ad Deum, eo quod idem suppositum intelligitur et
relationis et essentiae,- ut ostensum est,- quamvis ipsa essentialia
non distinguantur. Et ita remotis relativis, intelliguntur nomina
essentialia concreta, non distincta, quae per relationes relative
dicuntur.
Ad quintum dicendum, quod in qualibet hypostasi divina est id quod
absolute dicitur, quod ad essentiam pertinet; et hoc secundum modum
intelligendi prius est eo quod ad aliquid dicitur in divinis. Id tamen
quod absolute dicitur, cum sit commune, ad hypostasum distinctionem
non pertinet; unde non sequitur quod prius sit intelligere hypostasim
distinctam quam relationem eius.
Ad sextum dicendum, quod in rebus inferioribus hypostases per
essentiam distinguuntur; et ideo proprietates quae essentiam
consequuntur, non possunt esse distinctionis principium, sed magis
distinctionis signum. Hypostases autem divinae nullo modo
distinguuntur secundum essentiam; unde oportet quod proprietates sint
principium distinctionis in eis.
Ad septimum dicendum, quod de ratione hypostasis duo necesse est
esse: quorum primum est quod sit per se subsistens et in se indivisa;
secundum est quod sit distincta ab aliis hypostasibus eiusdem naturae.
Si tamen contingat in eadem natura alias hypostases non esse,
nihilominus hypostasis erit, sicut Adam, quando non erant aliae
hypostases in humana natura. Semper ergo necessarium est intelligere
hypostasim generantem ante generationem, quantum ad id quod hypostasis
subsistit in se una existens, non tamen in quantum est ab aliis
hypostasibus eiusdem naturae distincta, si per solam huiusmodi
generationem aliae hypostases eiusdem naturae originentur; sicut Adam
non fuit distinctus ab aliis hypostasibus eiusdem naturae priusquam
mulier ex eius costa formaretur et eius filii ab eo propagarentur. In
divinis autem non multiplicantur hypostases nisi per processionem
aliarum personarum ab una. Prius ergo est intelligere hypostasim
patris, in quantum est subsistens, quam generationem; non tamen in
quantum est distincta ab aliis hypostasibus eiusdem naturae, quae non
procedunt nisi hac generatione supposita. Relationes autem in divinis
etsi constituant hypostases, et sic faciant eas subsistentes, hoc
tamen faciunt in quantum sunt essentia divina: relatio enim, in
quantum est relatio, non habet quod subsistat vel subsistere faciat;
hoc enim solius substantiae est. Distinguunt vero relationes, in
quantum relationes sunt: sic enim oppositionem habent. Relinquitur
ergo quod ipsa paternitatis relatio, in quantum est constituens
hypostasim patris, quod habet in quantum est idem substantiae divinae,
praeintelligatur generationi; secundum vero quod distinguit, sic
generatio paternitati praeintelligitur. Ex parte vero filii nulla
remanet difficultas, nam nativitas secundum intellectum praecedit
hypostasim nati, cum intelligatur ut via ad ipsam: est enim generatio
via in substantiam.
Ad octavum dicendum, quod, sicut iam dictum est, relatio in divinis
non solum est relatio, sed est secundum rem ipsamet divina substantia;
et ideo potest constituere aliquid subsistens, et non solum aliquid
relativum.
Ad nonum dicendum, quod relatio, ut dictum est, distinguit in
quantum est relatio; constituit autem hypostasim in quantum est divina
essentia, et utrumque facit in quantum est divina essentia et relatio.
Ad decimum dicendum, quod abstractum et concretum in divinis non
differunt secundum rem, cum in Deo non sit accidens neque materia,
sed solum secundum modum significandi; ex quo modo procedit quod
intelligimus divinitatem ut constituentem Deum, et Deum ut habentem
deitatem; et similiter est de paternitate et patre: nam licet sint
idem secundum rem, differunt tamen secundum modum significandi.
Ad undecimum dicendum, quod licet in divinis convenientia secundum rem
sit in sola unitate essentiae, tamen convenientia secundum rationem
attenditur in divinis personis in hoc ipso quod est essentiae supponi.
Quae quidem communitas significatur in omnibus essentialibus
concretis, quae important suppositum esse in communi: sicut Deus est
habens divinitatem. Hoc ergo ipsum quod est esse suppositum divinae
naturae, commune est tribus personis communitate rationis, licet tres
personae non sint unum suppositum, sed tria; sicut Socrates et Plato
sunt duo homines licet esse hominem sit eis commune secundum rationem.
Differentia autem quaeritur non solum in illis in quibus est aliquid
commune secundum rem, sed in quibus est aliquid commune secundum
rationem.
Ad duodecimum dicendum, quod relatio praesupponit distinctionem
aliorum generum, utpote substantiae et quantitatis,- quandoque etiam
actionis et passionis,- sed distinctionem, quae est secundum ad
aliquid, relatio non supponit, sed facit; sicut relatio dupli
praesupponit diversitatem magni et parvi; hanc autem differentiam quae
est secundum duplum et dimidium, non praesupponit, sed facit. In
divinis autem non est alia distinctio nisi secundum relationem.
Ad decimumtertium dicendum, quod origine dicit Richardus distingui
personas, in quantum distinguuntur per relationes originis.
Ad decimumquartum dicendum, quod Augustinus pro eodem accipit
genuisse filium et esse patrem; et ideo utitur quandoque origine pro
relatione.
Ad decimumquintum dicendum, quod relatio similitudinis et aequalitatis
non possunt distinctionem personarum causare, sed magis ipsam
praesupponunt. Est autem similitudo rerum differentium eadem
qualitas, et similiter aequalitas est rerum distinctarum eadem
quantitas. Et sic patet quod distinctio suppositorum praesupponitur et
similitudini et aequalitati.
|
|